Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Relazioni ad limina

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARTE II - S. ALFONSO MARIA DE' LIGUORI (1762-1775)
    • 1765
      • Status formalis ecclesiae
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 200 -


Status formalis ecclesiae

 

Pro administratione justitiae habeo vicarium generalem exterum ab initio meae promotionis assumptum, cujus peritia, fama et mores sunt commendatione digna. Promotorem autem fiscalem, fisci et pauperum patronum ac cancellarium dioecesanos. Quoad causas fidei nulli adsunt officiales, cum ex lege Regni lata de anno 1746 a regia delegatione prohibe[a]ntur episcopi etiam via ordinaria procedere absque praevia remissione processus ad ipsam regiam delegationem, [et absque praevia] licentia et approbatione ejusdem adhuc respectu simplicis citationis rei vigore informativi et multo minus ad probationem sententiae103; quod quidem in causa est ut alia ten[e]antur ad praesens viae ab episcopis ad sarctam tectam reddendam ortodoxam fidem, penitus tamen Inquisitionis judicio eliminato tamquam in hoc Regno satis adverso104.

Clerum universum, exceptis paucis, docilitate animi pollere potius hactenus novi, moribus tamen universim non integrum, quamvis impraesentiarum, mediis exercitiis spiritualibus, quae quotannis


- 201 -


subire sensim sine sensu coegi, ac monitionibus paternis quibus adjicere etiam moderatas coercitiones dummodo monitiones non proficiant, minime praetermisi, Deo favente, moribus correctum ac pietate cultiorem videam, etsi melius expotarem.  Litterarum sacrarumque facultatum et praesertim theologiae moralis necessaria scientia, plurimum indigentem, demptis nonnullis nedum in civitate hac sed etiam in dioecesi vere dignis, eundem non parum patior, quo circa huic malo occurrens quantum in me est, accademias theologiae moralis pro instruendis illis hujusmodi facultate destitutis, quibus praeficiunt doctiores presbyteri a me selecti, constituere minime praetermisi 105.

Praeter accademias, extant hebdomadariae casuum moralium conferentiae ac etiam sacrorum rituum in affata civitate et quolibet dicecesis loco, quae adamussim explentur, ubi conveniunt omnes de clero etiam aetate provecti.

Populus universus, divina favente gratia, intra mei regiminis tempus redditus est ob frequentes et repetitas missiones in civitate et tota dioecesi, a Patribus meae Congregationis Sanctissimi Redemptoris et a vere dignis evangelii operariis Congregationis pii patris Pa[v]one Neapoli institutae et alterius Piorum Operariorum. Callet fidei rudimenta, nec dolendus quoad frequentiam ecclesiae et sacramentorum.

Parochorum onus diu exercitatum teneo, omnesque, quantum mihi videre est, satis muneri suo faciunt, explanando diebus dominicis et festis evangelium parochianis, ac docendo pueros, puellas et rudes fidei rudimenta et in administrandis ecclesiastico ritu sacramentis maxime infirmis, ceteraque munia parochialia pro viribus explendo.

Verbum Dei quotidie populo porgitur qua[d]ra[g]esimae tempore in cathedrali, collegiatis et archipresbyteralibus ecclesiis dioecesis. In casalibus vero diebus tantummodo festis, et concionator providetur universim uno anno ab episcopo, alio vero nominatur a magistratibus de regimine, et ab eodem episcopo confirmatur et sic alternatim constanter observatur, excepta cathedrali, cujus provisio omnino stat penes ipsummet episcopum106. Seliguntur tantum concionatores ad tale munus explendum, qui familiari prorsus  eloquio absque verborum fucu verbum Dei praedicant, ut id unum intendant omnes praedicandum Jesum Christum et hunc crucifixum.


- 202 -


Abusus sive corruptelae aut vanae observantiae procul sunt a civitate et dioecesi, et, si contingat aliquos potius ignorantia aut simplicitate pressos reperiri addictos, accurritur et eliminantur.

Morem laudabilem universim, dico universim in tota dioecesi, potius nuper invectum cum gaudio referam, nimirum quotidie praevio signo sonitus campanae populum ad ecclesiam matricem convocari, et aperto sacri tabernaculi ostiolo debitisque candelis accensis, mediis aliquibus precibus ac piis meditationibus, adorari et venerari sanctissimae Eucharistiae sacramentum, et fere quotidie hujuscemodi publicae adorationi in cathedrali interesse non effugio, ut clero et populo essem exemplo illosque sedulos in praelaudata adoratione continerem, ex quo uberrimus fructus videtur et speratur.

A meae promotionis tempore, ubique promoventur a parochis exercitium orationis mentalis in missis matutinis et cultus Beatae Mariae Virginis maxime in sabatho cujuslibet hebdomadae, peracto pariter eodem die ab aliquo pio et docto presbytero, a me ad id deputato, sermone in laudem ejusdem Deiparae ad majorem fidelium devotionem erga eandem excitandum107.

 




103 Il Concordato del 1741 stabiliva i casi in cui i giudici ecclesiastici potevano procedere nei confronti dei laici.  A. Mercati,Raccolta cit., pp. 354-355.



104 Sulla crisi che nel 1746 contrappose la Deputazione del S. Ufficio a Carlo di Borbone, accusato di aver ceduto al cardinale Spinelli, arcivescovo di Napoli, che insisteva per il ristabilimento dell'Inquisizione, cfr. F. Venturi, Settecento riformatore: da Muratori a Beccaria, Torino 1969, pp. 86-89, 537-538. Cfr. anche G. Galanti, Nuova descrizione storica e geografica delle Sicilie, Napoli 1787, I, p. 206. F. Beccattini, Storia del regno di Carlo III di Borbone, I, Torino 1790, pp. 230-235.



105 A. Sampers, Notitiae cit., pp. 382-387.



106 Circa le norme riguardanti l'elezione dei predicatori, cfr. V. Giliberti, La polizia ecclesiastica cit. I, pp. 90-91, 131-134.



107 A. Sampers, Notitiae cit., pp. 428-429.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL