Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Relazioni ad limina

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARTE II - S. ALFONSO MARIA DE' LIGUORI (1762-1775)
    • 1765
      • Risposta della S. Congregazione del Concilio al vescovo.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 204 -


Risposta della S. Congregazione del Concilio al vescovo.

 

Roma, 20 agosto 1765.

 

S C C V., ff. 5-6.

S.C.C., Lib. 30 Visit., ff. 112'-114'.

Lettere III, pp. 621-622.

 

 

Domino Alphonso episcopo S. Agathae Gothorum. Die 20 augusti 1765.

 

Gratae magnopere acciderunt Eminentissimis S. Concilii Tridentini Interpretibus litterae amplitudinis tuae, in quibus eos de istius ecclesiae statu tuique episcopalis regiminis ratione facis certiores. Ad utrumque quod spectat, maximas sibi suppetere gaudendi tibique gratulandi causas majorem in modum laetantur. Quid enim istic usquam est, quod non vel optime constitutum sit, vel tua cura operaque non perficiatur? Quid in gravissimo pastorali est munere, quod sollicitudo, pietas et diligentia tua non complectatur? Ac ut ea, quae etsi communia videri possint in magna tamen propter utilitatem sunt commendatione, praetereamus, prae coeteris nos in tui existimationem impulit, quod stationes pastorum, vigiliasque, parochiales videlicet ecclesias, ut animarum necessitas postulabat, mira animi contra plurimas difficultates contentione industriaque multiplicasti; quod seminarium tuo episcopio adhaerens meliori aptiorique forma a fundamentis excitas, juvenumque in eo convictu disciplinis praesertim ecclesiasticis instruendorum curam geris acerrimam, ut exinde optimus fieri ad sacram militiam animarumque gerendarum munus possit delectus; quod puellarum conservandarum domui extremam imponere manum satagis, viamque sternis ut isti perficiendo operi nihil ad perennitatem desit in quo ut postulatorum tuorum aequitatem agnoscat S. Episcoporum et Regularium Congregatio vehementer optamus; quod clero ad ecclesiasticam disciplinam sacramque eruditionem excolendo mirifice studes, inductis moralis theologiae accademiis, praeter eas quae crebro fieri sonsue[ve]runt de conscientiae casibus ac sacris ritibus collationes; quod tibi sanctam visitationem quotannis peragenti viam parari facis ac muniri, dimissis huc illuc evangelicorum virorum expeditionibus, qui verbo Dei, fidei doctrina caeterisque animarum lucrandarum piis artibus ad vitiorum fugam ac virtutum amorem populos undique in concionem coactos excitent ac impellant. Quid alios tui pastoralis zeli ac industriae referam usus, quibus divinum cultum pietatem charitatemque foves, omnisque tibi commissus grex ut salvus atque incolumis sit omnimoda ratione, exemplis scilicet, monitis, hortationibus, correptionibus ac numquam intermissa custodia ac sedulitate caves? Quos labores tuos cum laetis plerumque successibus, Deo auxiliante, compleri coronarique videas, eidem maxime gratus esse debes, nihilque magis cupere atque allaborare, quam quae ad illius gloriam faciunt, quae cum animarum salute praecipue conjungitur. Atque hic quidem te sponte currentem tuaque virtute animatum, etsi nostra etiam cohortatione incitare supervacanem arbitremur, facere tamen non possumus quin te ad ea quae vix ac ne vix quidem effici posse scribis, pro munere nostro inflammemus. Dioecesanam igitur synodum tibi proponi a nobis ut tuarum laudum pulcherrimam metam existima. Nihil tuo episcopali officio opportunius, nihil dioecesi tuoque clero utilius, nihil commendatius nobis ac gratius tibique glorios[i]us efficere hoc tempore poteris. Atque id, quamquam perdifficile tibi plurimisque septum impedimentis videatur, tamen cum divinam opem in caeteris hactenus praesentissimam expertus sis, cum praeclara ejusmodi in istis provinciis exempla non desint, omnem operam, cogitationem, prudentiam ac industriam tuam illuc convertere debes et quantum in te est tuisque viribus conniti multumque divino auxilio confidere ac demum in suprema voluntate de exitu, quicumque futurus sit, conquiescere. Hujusmodi de te spem, quam Eminentissimi Patres ex tuarum actionum praestantia percepere plurimam, frustrari ac concidere non sinas, eamque magis ac magis augeas laudationum, quas certatim in te contulere consensionem. Quam cum ipse sententia mea cumulaverim, idipsum significandum tibi duxi, ut meae in te benevolentiae, quibuscumque in rebus opus fuerit inniti possis.

 

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL