- 865 -
CAP. II. De sacramento baptismi.
1. Quatuor breviter de baptismo attingamus: necessitatem, effectum, ministrum
et requisita. Quoad necessitatem sciendum est quod baptismus non solum
sacramentorum omnium est primus, sed omnium quoque est magis necessarium. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest
videre regnum Dei 1. Est praeterea magis necessarium quia nemo alia
sacramenta recipiendi est capax, nisi prius baptismum receperit; ideoque
baptismus omnium sacramentorum ianua appellatur.
2. Ergo
si quis realiter baptismum nonrecepit, salvus esse nequit? Respondeo: salvus
esse potest, si illum cum desiderio percipit, baptizari desiderans et in Iesum
Christum credens, uti evenit pluribus, qui, quum realiter baptismum accipere
non potuerint, desiderio receperunt.
3.
Effectus baptismi est animam lavandi et a peccatis omnibus purgandi, et tam a
peccato originali quam ab actualibus, eamque a poenis omnibus prae huiusmodi
peccatis debitis liberandi.
4.
Minister baptismi est parochus, a quo ordinarie est administrandus, aut alius
sacerdos de parochi licentia. In casu tamen necessitatis, cum puer in periculo
moriendi esset, quilibet homo aut mulier, licet haereticus aut infidelis,
baptismum administrare potest.
5.
Veniamus modo ad baptismi requisita. Loquens de persona quae illum recipere
debet, si est adulta et iam ad rationis usum pervenit, habere debet recipiendi
baptismum intentionem et peccatorum quae commisit dolorem. Sunt qui volunt dolorem hunc debere esse contritionem;
sed communius dicunt sufficere attritionem, et huius sententiae est d. Thomas
dicens:
Ad hoc ut homo se praeparet ad gratiam in baptismo,
praeexigitur fides, non caritas; quia sufficit attritio praecedens, etsi non
contritio 2. Quid autem significet attritio vel contritio, cum de
confessione loquemur, explicabimus. Pro adultis itaque intentione opus est, sed
pro illis qui ante rationis usum baptizantur ecclesiae supplet intentio. Et ita
quoque salvantur prae Iesu Christi meritis omnes illi parvuli qui in odium
fidei interficiuntur, uti ni sanctis innocentibus evenit.
6.
Praeterea, pro baptismo requiritur materia, forma et intentio ministri. Materia est aqua naturalis. Forma sunt verba quae profert minister
tribus illis vicibus quibus aquam super baptizandi caput infundit; sed in casu
necessitatis, si aqua ad infantis caput pervenire non posset, sufficit aquam
infundere super pectus aut super humeros aut super quamcumque aliam partem,
quando principalis pars haberi nequiret. Verba formae sunt: Ego te baptizo in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Attendite, obstetrices, quod non
sufficit dicere: In nomine Patris, Filii,
Spiritus Sancti, sed dicendum est: In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Minister amplius intentionem
habere debet conferendi baptismum aut saltem faciendi quod facit ecclesia, ut
definivit Tridentinum: Si quis dixerit in
ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem
saltem faciendi quod facit ecclesia, anathema sit 3.
7.
Requiruntur insuper in baptismo patrini, idest compater et commater; sed
sufficit unus eorum, nec plures quam duo, et quidem diversi sexus, esse
possunt. Hi patrini in rebus fidei et in bonis moribus tenentur puerum
instruere, quando nemo alius eset qui illum instrueret. In regionibus tamen
catholicis, in quibus parochi in proprio officio sunt diligentes, hanc non
habent obligationem. Sciendum amplius est quod ipsi patrini cogantionem
contrahunt spiritualem cum baptizato et cume ius patre et matre; ita ut inter
ipsos matrimonium contrahi nequeat. - 866 -
Baptismus in ecclesia est
conferendus; et domi, absque praecisa necessitate, illud conferre grave esset
peccatum. Necessitas esset, si mors infanti immineret, aut si infans absque matris
infamia ad ecclesiam afferri non posset. Filii tamen regum aut principum, uti
dicitur in clement. unic., de baptism., domi
possunt ex privilegio baptizari. Notetur amplius quod ultra decem aut undecim
dies baptismum differre, iuxta communiorem sententiam, grave est peccatum, nisi
aliquam extraordinaria caussa sic exposceret.
|