Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Vindiciae pro suprema Rom. Pontif. Auctoritate|(bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • FINIS OPERIS
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 991 -


FINIS OPERIS

 

1. Postquam Christus Dominus opus nostrae redemptionis complevit, suam ac Sancti Spiritus assistentiam Ecclesiae pollicitus est usque ad finem saeculorum, dicens: Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem, saeculi1. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem2. Promisit insuper quod haereses et haeresiarchae (qui sub nomine portarum inferi indicantur, ut explicat s. Epiphanius) nunquam contra Ecclesiam praevalere poterunt: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam3. Cum autem Redemptor noster, principalis Ecclesiae fundator, caput et pastor, esset ex hoc mundo discessurus, necesse fuit ut aliquod visibile caput et iudicem supremum in Ecclesia relinqueret, qui, ipsius gerens vices, fidei ac morum quaestiones infallibili iudicio definiret, ut sic unitas fidei perpetuo servaretur, ne fideles semper in dubiis fluctuarent, si legitima deesset auctoritas, qua controversiae certa definitione terminari possent, et cui omnes parere tenerentur, ne contentiones et schismata christianum orbem frequenter vexarent, si Ecclesia careret uno capite et gubernatore uno, quo omnia regi debent.

2. Hanc necessitatem supremae potestatis, per quam eadem una fides teneatur ab omnibus, litesque avertantur, omnes agnoscunt. Sed dubium fit cuinam Christus hanc supremam potestatem et infallibile iudicium commiserit? Galli hodierni tenent eam commisisse Ecclesiae nomine Christi congregatae, nempe legitimo concilio oecumenico. Attamen, sola excepta Gallia, ut testantur cardinalis Bellarminus et Benedictus papa XIV4, ut refert Billuart5, cunctae nationes nostram amplectuntur sententiam, nempe quod romanus pontifex est supremum Ecclesiae caput, ac consequenter eius iudicium infallibile est.


- 992 -


Dixi: hodierni Galli; nam antiqui diverse opinati fuerunt. Rainaldus enim scriptor gallus, opusc. de rom. pontif., asserit olim omnes unanimiter docuisse pontificis definitiones, adhuc extra concilium, esse infallibiles. Praeterea habetur apud Mauclerum1, quod facultas parisiensis anno 1530 tamquam haereticos damnavit articulos Marsilii paduani, qui dicebat papam esse fallibilem. Eademque facultas anno 1534 proscripsit eumdem errorem adversus Ioannem Morandum. Item damnavit Marcum Antonium de Dominis ut haereticum, quia auctoritatem pontificis errori obnoxiam esse docebat. Praeterea habetur apud Bulaeum2, eamdem facultatem olim haec scripsisse: «Certum est episcopum romanum tanquam vicarium Christi non habere superiorem, cum Christus non habuerit, et ecclesiam catholicam, a se et per se fundatam, Petro tamquam capiti tradidisse gubernandamDuvallius autem doctor sorbonicus, anno 1712. de hac re ita scripsit: Opinionem quae Romae tenetur, totus orbis, exceptis pauculis doctoribus, amplectitur; et praeterea rationibus validissimis tum ex Scriptura, conciliis et patribus, tum, ex principiis theologiae, petitis confirmatur. De super. pont. rom., par. 1, qu. 7, addidit: Nemo nunc est in Ecclesia qui ita pro certo non sentiat, praeter Vigorium et Richerium (qui postea se retractavit); quorum si vera esset sententia, totus fere orbis christianus, qui contrarium sentit, in, fìde turpiter erraret.

3. Febronius3, ecclesiae gallicanae adiungit graecam, quam asserit in concilio florentino nunquam agnoscere voluisse romanum pontificem conciliis superiorem, nec in suis definitionibus infallibilem. Sed ex historia patet quod super hoc puncto magna in concilio illo fuit disceptatio. Graeci enim contendebant eorum appellationes sine patriarcharum consensu recipi a romana sede non posse; verum Basilius Bessarion, Nicaeae archiepiscopus, medium invenit conveniendi, nempe ut in decreto synodali diceretur: salvis privilegiis omnibus et iuribus Graecorum; nam verbum privilegiis peculiarem significabat concessionem Graecis impertitam, quae nullum sedi apostolicae praeiudicium inferebat. Et ita factum est, atque concordia firmata. Caeterum, in eodem concilio declaratum fuit pontificem romanum totius Ecclesiae caput et doctorem existere, et ipsi regendi universalem ecclesiam a Domino plenam potestatem esse traditam etc. Quibus verbis sat aperte explanatum fuit supremam et infallibilem auctoritatem in Ecclesia non alteri quam romano pontifici a Christo fuisse collatam. De hoc decreto concilii infra prolixior sermo redibit. Verum est quod Bessarion prius in concilio contendit papam concilio subesse, sed postea se retractavit; unde a Marco ephesino proditor ecclesiae suae appellatus fuit. Miror autem interea Febronium gallicanae ecclesiae adiungere voluisse graecam. Si attulisset ecclesiam graecam Basilii, Cyrilli, Chrysostomi aliorumque ss. patrum, utique recte argueret; sed quamnam ecclesiam adducit? Ecclesiam graecam schismaticam, quae usque ab anno 800, cum se a romana ecclesia seiunxit, plurimos errores adoptavit et in apertum schisma lapsa est; neque prius romanae sedi bellum


- 993 -


gerere destitit, ut ait Bellarminus, quam, a Turcarum imperatore oppressa, religionem et dignitatem amisit.

4. Adiungit etiam Febronius ecclesiam africanam, tempore quo illa, auctoritate s. Cypriani innixa, noluit acquiescere sententiae Stephani papae, qui haereticorum rebaptizationem prohibuit. Sed huic s. Cipriani historiae, quae toties ab adversariis nobis obiicitur, plures a nostris responsiones redduntur, quas superfluum est hic adducere. Sufficit hic referre duas s. Augustini dictiones super hac re. Ipse1 scripsit Cyprianum poenituisse postea erroris, et mutasse sententiam, licet retractatio non inveniatur. Item2 scripsit: Hanc culpam Cypriani falce martyrii fuisse facile purgatam. Dixit facile, quia s. Augustinus culpam illam tantummodo venialem reputavit. Pariter s. Gregorius Nazianzenus3, s. Cyprianum de errore illo non excusat, dicens quod interdum morbus etiam praestantissimos viros attigit. Febronius hoc modo adiungere potuisset etiam ecclesiam asiaticam, tempore quo restitit Victori papae praecipienti ut pascha non in quartadecima luna, sed in subsequenti dominica celebraretur. Tamen episcoporum aliquorum contumacia nequit probare, papam nec etiam super ecclesias particulares auctoritatem habere, dum ipsemet p. Natalis Alexander, unus ex maximis oppugnatoribus pontificiae potestatis, fatetur4, omnes christianos romano pontifici obtemperare teneri. Praeterea in concilio nicaeno I dictum fuit pontifici datam esse potestatem in omnes populos et super cunctam Ecclesiam. Item concilium florentinum declaravit, ipsi super universalem ecclesiam plenam potestatem esse traditam. Ex his nos papistae, seu papae adulatores, ad captandam pontificis benevolentiam, ut ab adversariis calumniamur, deducimus, et recte (ut infra videbimus), hanc potestatem plenam extendi ad Ecclesiam tam dispersam quam congregatam; sed Febronius adhuc super Ecclesiam dispersam vult papam hac potestate carere!

5. Adiungit quoque ecclesiae gallicanae ecclesiam moguntinam, quae (ut ait constare ex actis) basileensis synodi decreta acceptavit. Huiusmodi acta ad me nunquam pervenere. Caeterum, quidquid sit de ecclesia moguntina, certum est nullam aliam ecclesiam, praeter gallicanam, decreta concilii basileensis adversus pontificiam potestatem approbasse.

6. Caeterum, errat Febronius asserens ecclesiam gallicanam semper adhaesisse sententiae quod papa subsit concilio; oppositum ostendunt Charlas, card. de Aguirre et pater Serry5. Episcopi Galliae in actu generalis conventus anni 1625 dixerunt: Episcopi reverebuntur papam, caput visibile universalis ecclesiae, supra quod Christus Iesus ecclesiam suam fundavit, tradendo ei claves coeli cum infallibilitate fidei etc. Et in conventu anni 1653, in causa Iansenii, 85 episcopi scripserunt ad Innocentium X, inter alia verba haec: Iudicia pro sancienda regula fidei a summis pontificibus lata etc., divina aeque ac summa per universam ecclesiam auctoritate niti, cui christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis ob


- 994 -


sequium praestare tenentur. Unde Duvallius1, scripsit: Velint, nolint adversarii, liquido constat veteres ecclesiae gallicanae proceres hanc in summis pontificibus infallibilitatem semper agnovisse; eosque qui hanc veritatem impugnare conati sunt a ducentis aut circiter annis, quibus in Ecclesiam horrenda schismata irruerunt,coepisse. Item Balutius in vita Petri de Marca testatur quod Petrus in ultimo suo opere infallibililatem papae strenue defendit.

7. Sed audiamus quid proferat doctissimus Melchior Canus in suo celebri opere2, de iis qui contra papae infallibilitatem decertant: Nos autem communem catholicorum sententiam sequamur..., quam sacrarum etiam literarum testimonia confirmant, pontificum decreta finiunt, conciliorum patres affirmant, apostolorum traditio probat, perpetuus Ecclesiae usus observat. Et deinde haec notabilia verba subdit. Hinc quaeri solet an haereticum sit asserere, posse quandoque romanam sedem, quemadmodum et caeteras, a Christi fide deficere? Et faciant satis Hieronymus periturum dicens qui romanae sedis fidem non fuerit secutus; Cyprianus dicens: Qui cathedram Petri, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia esse non confidat; synodus constantiensis haereticum iudicans qui de fidei articulis aliter sentit quam s. romana ecclesia docet. Illud postremo addam: cum ex traditionibus apostolorum ad evincendam haeresim argumentum certum trahatur, constet autem romanos episcopos Petro in fidei magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum; cur non debebimus assertionem adversam tamquam haereticam condemnare? Sed nolo Ecclesiae iudicium antevertere. Illud assero, et fidenter quidem assero: pestem eos Ecclesiae et perniciem afferre qui aut negant romanum pontificem Petro in fidei doctrinaeque auctoritate succedere, aut certe adstruunt summum Ecclesiae pastorem, quicumque ille sit, errare in fidei iudicio posse. Utrumque scilicet haeretici faciunt: qui vero illis in utroque repugnant, hi in ecclesia catholici habentur. Hucusque Canus; eiusque dictis valde consonat famosa sententia s. Cypriani: Neque enim aliunde haereses obortae sunt, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia sacerdos et ad tempus index vice Christi cogitatur3. Idque nimis verum est; nam, sublata infallibilitate circa res fidei a pontifice romano, nullum suppetit medium (ut infra videbimus) ad haereticos convincendos. Ac ideo illi qui pertinaciter pontificum definitionibus restiterunt, prius schismatici, postea haeretici effecti sunt. Ait Febronius quod suprema pontificis potestas, qualem nos sustinemus, tenet haereticos ne catholicae ecclesiae adhaereant. Sed errat: non suprema papae potestas, sed libertas conscientiae, sensuales delectationes, divitiarum concupiscentia et superbia tenet eos a nostra ecclesia segregatos; ipsi enim nihili faciunt auctoritatem tam papae quam synodorum, in quibus potestatem supremam residere Febronius adstruit. Praesertim Lutherus memorabile de hoc exemplum porrexit: nam prius a sententia sibi contraria data a facultate sorbonica ipse appellavit ad papam; postea a papa non bene instructo (ut aiebat) appellavit ad papam


- 995 -


instructum; postea a papa instructo ad concilium generale; postea demum a concilio ad seipsum. Et idem pluries accidit quod haeretici, non acquiescendo pontificiis definitionibus, nec decretis conciliorum acquieverunt.

8. Iustinus Febronius, qui Gallis arcte se coniunxit, plurima adversus pontificiam potestatem eructat, ac plures quaestiones movet et omnes contra pontificem resolvit; sed, illis omissis circa quas non deerit qui Febronium confutabit, mea tantummodo refert supremam papae ab eius oppositionibus ac sophismis vindicare auctoritatem, quae necessario debet esse munita privilegio infallibilitatis; minime enim suprema esse posset, nisi etiam infallibilis esset. Quapropter de hoc principali puncto hic agam; nam, posito quod pontificis anctoritas in Ecclesia est suprema et infallibilis, omnes cessant quaestiones et evanescunt.

 




1 Matt. 28, 20.



2 Io. 16, 13.



3 Matt. 16, 18.



4 In epist. ad inquis. gen. Hisp.



5 Tom 1, disp 4, art. 5.

1 De monarchia. par. 4, lib. 8, cap. 6.



2 Hist. univ. paris., tom. 4, pag. 805.



3 Cap. 1, § 10.

1 In epist. 48 ad Vincent.



2 Lib. contra Donat. c. 18.



3 In orat. s. Basil.



4 Hist. eccl. t. 19, diss. 4, p. mihi 653.



5 Appendix ad diss. de rom. pont

1 De supr. pot. R. P.



2 De locis theol. lib. 6, c. 7.



3 Epist. 3, lib. 2 ad Cornel. pap.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL