- 995 -
CAPITULUM I.
Probatur
suprema romani pontificis potestas Scripturis sacris, et praesertim textu s.
Matthaei: Tu es Petrus, et super hanc petram etc.
1. Febronius per totum cap. I.
et II. totis viribus probare nititur regimen pontificis romani nequaquam esse
supremum sive monarchicum, sed dumtaxat aristocraticum vel, ad summum, ex
aristocratia et monarchia conflatum. Hinc papam episcoporum primum esse
asserit, ut qui a Christo Domino constitutus est primas et caput ministeriale
ad unitatem corporis aristocratici Ecclesiae servandam; sed non ideo, inquit,
papa in communi episcopatu maiori auctoritate pollet quam alii episcopi, qui,
aeque ac papa, Ecclesiae fundamenta, ovium pastores Christique vicarii existunt,
quique non a papa, sed ab ipso Christo immediate et independenter a pontifice,
ad regendam Ecclesiam, plenam auctoritatem acceperunt in omnibus illis, sive
ordinis sive iurisdictionis, quae ad regimen Ecclesiae spectant. Proinde dicit papam nullo
gaudere privilegio infallibilitatis, quae tantum Ecclesiae in nomine Christi
congregatae, sive concilio oecumenico, tradita est, cui pontifex omnino
subiicitur.
2. Ex his autem falsis principiis plura
inferi corollaria falsa. Infert 1° summum pontificem non habere potestatem aut
iurisdictionem proprie talem supra alios episcopos, sed ipsum et omnes alios
episcopos subditos esse collegio aut concilio eiusque decisionibus, et proinde
nihil posse papam in alienis episcopatibus ordinare. 2° Qualis est in senatu
praesidens, talem esse pontificem in collegio Ecclesiae: postulat enim
suffragia aliorum, qui ei non subsunt, nihilque proprio arbitrio statuit;
vigilat, monet, corrigit, sed ex sua auctoritate non punit; illorum caput est,
inter ipsos primus, sed non stricto sensu illis maior. 3° Papam, tanquam primum
in Ecclesia, vigilare debere ut canones observentur, illibatum custodiatur
fidei depositum, et iidem sint substantialiter ritus in administratione
sacramentorum; atque ideo potestatem habere cogendi eos qui in falsis doctrinis
aut pravis moribus duri sunt. 4° Etsi pontifex, si solus sit, non habeat
potestatem condendi leges pro tota Ecclesia, posse tamen, quando difficile sit
generale concilium convocare, leges condere easque Ecclesiae proponere; ita
vero ut vim legis non habeant nisi postquam sint communi consensu
- 996 -
receptae. 5° Licet papa non sit omnium controversiarum iudex, eius
tamen iudicio, quia primas habet partes in iudicando, omnes stare teneri, nec
oppositum docere posse, donec Ecclesia non contradicat. 6° Si aliquod grave
damnum Ecclesiae immineret quod solis apostolicae sedis curis non posset
averti, posse papam et debere congregare concilium generale. 7° In rebus
gravioribus ad universam Ecclesiam spectantibus, tam quoad fidem quam quoad
disciplinam, papae consilium requirendum esse. 8° Pontificem dispensare posse a
legibus, etiam a generalibus conciliis latis, casu quo ipsum concilium
dispensaret. 9° Pertinere ad papam iudicium ferre in causis appellationis, sed
cum certis conditionibus. 10° Romanum pontificem, ratione sui primatus, ius
habere expediendi vicarios et legatos, sed cum ea tantum auctoritate
iurisdictionis quae illis a concilio tridentino concessa est. 11° Collationem
quorumcumque beneficiorum originario iure ad episcopos pertinere, sublatis
provisionibus ad sedem romanam devolutis. 12° Ius appellationum ex omnibus
Ecclesiae partibus de iure romano pontifici non competere. 13° Abolendas
prorsus esse annatas, nempe reservationes fructuum unius anni beneficiorum aliquorum
vacantium in favorem camerae apostolicae. 14° Nullo iure posse papam aliquorum
casuum absolutionem nec dispensationes sibi reservare. 15° Invalidum esse
privilegium mendicantibus a papa concessum excipiendi confessiones in aliorum
dioecesibus. 16° Abrogandam esse regularium exemtionem a iurisdictione
ordinariorum. 17° Episcopos immerito cardinalibus postponi. 18° Peragendam esse
reductionem genuini iuris canonici, cum sit noxia Ecclesiae potestas quam papa
post falsas decretales sibi arrogavit. 19° Causas fidei non servari pontifici,
sed tantum oecumenicis conciliis; papam nil aliud posse extra concilium quam
suo dissensu impedire quominus aliquid dependens ab ordine Ecclesiae
universalis perficiatur. 20° Confirmationem electionis episcoporum ad synodum provincialem
aut metropolitanam pertinere; et idem dicendum de translationibus episcoporum
eorumque resignationibus et depositionibus. 21° Erectionem novorum episcopatuum
de iure a metropolitano vel particulari concilio fieri posse: idemque dicendum
de novis metropolibus et ecclesiis primatialibus. Omitto alia similia quae
disperse in libro Febronii afferuntur. Sed, his tantum consideratis quae supra
hic notavimus, quis non cernit quod, si his perniciosis principiis et
illationibus Febronii in Ecclesia locus daretur, tota Ecclesia contentionibus
et schismatibus irreparabiliter impleretur ? Dicunt schismata reparari per
concilia: infra videbimus per manifesta momenta quod concilia respectu ad
schismaticos nullum vel fere nullum remedium porrigunt.
3.
Nos autem propugnamus primatum romani pontificis non esse solius directionis,
consistentis in pura vigilantia, in exhortationibus, admonitionibus, et a
consensu Ecclesiae dependentem, sed esse primatum proprie potestatis et
iurisdictionis, inseparabiliter ex divina institutione praeseferentem, praeter
directionem, sequentia iura, scilicet: 1° Iudicium ferre in causis quae maiores
dicuntur. 2° Sancire leges universam Ecclesiam obligantes, - 997 -
statim ac
sint sufficienter promulgatae. 3° Appellationes ex toto orbe christiano
recipere, etiam in prima instantia. 4° Habere superioritatem supra concilia
generalia atque ordinariam et immediatam potestatem super omnes fideles.
4. Febronius autem, cap. I, §
2 explicare incipit Scripturas, quibus nos papae adulatores communiter utimur
ad adstruendam supremam romani pontificis potestatem: et primo loquitur de
laudato Matthaei textu, c. 16, 17, 18,
ubi Salvator noster cum discipulos interrogasset: Quem dicunt homines esse filium hominis? atque Petrus respondisset:
Tu es Christus Filius Dei vivi; Iesus ipsi dixit: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed
Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus
eam. Ait Febronius: «Unde Romani eorumque fautores concludunt solum s.
Petrum eiusque in romana sede successores esse lapides fundamentales Ecclesiae;
soli Petro immediate a Christo datas esse claves Ecclesiae; ac per hunc in
reliquos apostolos et eius successores, in omnes episcopos omnem sacram
auctoritatem dimanare: quod quam parum patrum, imo universalis ecclesiae sensui
conveniat mox videbimus.» Deinde dicit hunc textum variis modis a patribus
interpretari. Primo alii per illam petram
intelligunt Petri confessionem de Christi divinitate, nomine aliorum etiam
apostolorum peractam. Alii per petram intelligunt
ipsum salvatorem Iesum, qui est Ecclesiae lapis angularis verumque Ecclesiae
fundamentum, iuxta illud: Ad quem
accedentes lapidem vivum etc.1.
Ac illud d. Pauli: Fundamentum enim
aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus
Iesus2. Atque pro huiusmodi
interpretatione citat s. Augustinum dicentem: Super hanc ergo, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo
ecclesiam meam. Petra
enim erat Christus etc.3.
5. Caeterum quod verba Christi - per hanc petram - de Petro
intelligantur, est communis sententia ss. patrum, quorum oracula hîc ipsorum
verbis adnotabimus. S. Cyprianus ait: Deus
unus est, et una ecclesia et cathedra una, super Petrum Domini voce fundata.
Aliud constitui altare aut sacerdotium novum fieri, praeter, unum altare, et
unum sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit4. Et alibi: Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit ecclesiam
suam5. S. Maximus: Per Christum Petrus factus est petra, dicente ei Domino: Tu es
Petrus, et super hanc petram, etc. Serm.
1 de ss. Petr. et Paul. S. Gregorius
Nyssenus: Dei vero ecclesia in ipso
(Petro) solidatur; hîc enim, iuxta praerogativam sibi a Domino concessam, firma
et solidissima petra est super quam Salvator Ecclesiam aedificavit6.
S. Gregorius Nazianzenus: Vides
quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis atque
electione dignis, hic, petra vocetur atque Ecclesiae fundamenta in, fidem suam accipiat7. S.
Epiphanius: Princeps
- 998 -
apostolorum Petrus... solidae petrae instar nobis exstitit, cui velut
fundamento Domini fides innititur1. Addidit idem s. Epiphanius eodem loco haec memorabilia verba: S. Petrus
et summus apostolorum, qui factus est nobis vera firma petra, fundans Domini
fidem, in qua aedificata est modis omnibus Ecclesia. Et alibi idem s. Epiphanius
in Ancorato: Dominus constituit Petrum
primum apostolorum petram firmam, super quam ecclesia Dei aedificata est. Pariter
a s. Io. Chrysostomo appellatur Petrus basis Ecclesiae. S. Basilius scribit: Petrus,
propter fidei excellentiam, Ecclesiae aedificationem in seipsum
suscepit2.
6. Progrediamur ad alios
patres. S. Augustinus dixit: Petrum
itaque fundamentum Ecclesiae Dominus nominavit; et ideo digne fundamentum hoc
Ecclesia colit, super quod ecclesiastici aedificii altitudo consurgit3. Alibi s. doctor sic scripsit: Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede;
ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae4. Origenes: Vide
magno illi Ecclesiae fundamento et petrae solidissimae super quam Christus
fundavit Ecclesiam, quid dicatur a Domino: Modicae fidei, quare
dubitasti5? Et alibi idem Origenes6, protulit illam succi plenam sententiam: Si praevalerent inferi adversus petram in qua Ecclesia fundata est,
etiam adversus Ecclesiam praevalerent. Ubi verbum petram necessario intelligendum de persona Petri; alioquin, si
Origenes intellexisset petram esse
Ecclesiam, prorsus inepte locutus fuisset, dicendo quod si infernus praevaleret
contra Ecclesiam in qua fundata est Ecclesia, contra Ecclesiam etiam
praevaleret. S. Paulinus: Petro
est Christus; sed discipulo huius vocabuli gratiam non negavit, cui ait: Super
hanc petram etc.7. S. Gregorius: Quis nesciat
sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam8? S. Athanasius: Tu es Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae sunt
confirmatae9. Columnae
sunt episcopi, sed Petrus columnarum fundamentum est. S.
Cyrillus: Secundum hanc promissionem (scil.
Tu es Petrus, et super hanc petram etc.) apostolica
ecclesia Petri ab omni seductione et haeretica circumventione manet
immaculata10. S. Hilarius: O in nuncupatione
novi nominis felix Ecclesiae fundamentum! O beatus coeli ianitor! S.
Ambrosius: Petra enim dicitur quod primus
in actionibus fidei fundamenta, posuerit, et saxum immobile totius operis
christiani molem contineat11. Nota haec postrema verba: saxum immobile etc. Tertullianus: Latuit aliquid Petrum, aedificandae
Ecclesiae petram dictum12? S. Gregorius: Liquet cunctis
quod Petro totius Ecclesiae cura commissa est; ipsi quippe dicitur: Tu es
Petrus, et super hanc petram etc.13. S. Petrus Chrysologus
scripsit14: Petrus a petra nomen
adeptus est, quia primus meruit Ecclesiam fidei firmitate fundare.
7. Sed audiamus quid de hoc
textu dicat s. Hieronymus. S. doctor ait verbum petram omnino intelli - 999 -
gendum esse de persona Petri
propter litteralem sensum particulae petrae,
quae in eo loco significat idem ac Petrum. S. Hieronymus1, scribit
quod Christus verba illa-Tu es Petrus, et super hanc petram etc. -protulit
syriaco idiomate, in quo petra idem est ac Cephas. Cum enim s. Petrus ab eius
fratre s. Andrea fuit ad Christum adductus, tum Dominus ei dixit: Tu es Simon filius lonae; tu vocaberis
Cephas, quod interpretatur Petrus2. Maxime animadvertenda sunt verba: Cephas quod interpretatur Petrus. Hinc ait s. Hieronymus quod cum
Christus ibi Simonem nuncupaverit Petrum,
nomine illo supereminentem ei potestatem praenunciavit quam in posterum
super omnes apostolos ipsi conferre designabat; idcirco sic scribit: Non quod aliud significet Petrus, aliud Cephas; sed quam nos latine et graece petram vocamus, hanc Hebraei et Syri, propter linguae inter se viciniam, Cepham
nuncupesnt3. Itaque, dicente Iesu: Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, hinc constat verbum
petram a Christo applicatum fuisse,
non quidem suae divinae personae nec fidei professioni a Petro exhibitae, sed
propriae personae Petri. Et ideo s. Hieronymus pluribus aliis in locis tradidit
per verbum petram intelligi personam
Petri. Ad s. Damasum papam, epist. 57, scripsit:
Ego nullum primum, nisi Christum,
sequens, beatitudini tuae, idest cathedrae Petri, communione consocior. Super
illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Et
postea subdit: Quicumque tecum non
colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, antichristi est. Alibi: Super Petrum fundatur Ecclesia: licet
idipsum in alio loco super Omnes apostolos fiat, et cuncti claves regni
coelorum accipiant, et ex aequo super ees Ecclesiae fortitudo solidetur;
attamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut, capite constituto,
schismatis tollatur occasio4.
Praeterea idem s. Hieronymus5 scripsit: Secundum metaphoram petrae recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam
super te.
8. Et sic respondetur Febronio
afferenti auctoritatem s. Augustini, qui in suis retractationibus6
dicit verbum illud petram intelligendum
de Christo, non de Petro. Primo advertendum s. Augustinum opinionem hanc non
absolute tenuisse; nam ibidem ait: Eligat
lector ex his quam probabiliorem reputat. Secundo respondetur cum
Bellarmino s. doctorem ideo hanc opinionem amplexum esse quia verbum Petrus sumpsit uti nomen derivatum a petra, ut sanctus exprimit in alio
loco7, dicens: Petrus a petra cognominatus.., apostolatus
principatum tenens. Sed s. Hieronymus, qui in lingua syriaca erat valde edoctus, dicit
nomen Petri non cognominari a petra, sed idem esse ac petram sive Cephas. Et idem explicat s. Cyrillus8, ubi loquens de
verbis illis supra relatis - Tu es Simon filius Iona, vocaberis Cephas etc.,
- dicit: Nec Simon fore nomen illi,
sed Petrus, praedicit; vocabulo ipso commode significans quod in eo, tanquam in
petra firmissima, suam esset aedificaturus ecclesiam. Idem notavit s.
Optatus milevitanus9, dicens: Negare
non potes, - 1000 -
scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem
esse collatam in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus; unde et Cephas
appellatus est etc.
9.
Dicunt Christum esse primam petram et
principale Ecclesiae fundamentum. Quis hoc negat? Sed hoc non impedit quod
Dominus, ex hoc mundo discedens et mundo invisibilis factus, Petrum ut
fundamentum Ecclesiae secundarium et visibile reliquerit. Salvator propria
virtute est fundamentum Ecclesiae, Petrus autem per Christi communicationem.
Idcirco s. Leo, Petrum alloquens nomine Christi, scribit: Cum ego sim lapis angularis, ego fundamentum, praeter quod nemo potest
aliud ponere; tamen tu quoque petra es quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi
mecum participatione communia1.
Et alibi2, scripsit: Christus est petra primaria supra quam Ecclesia est aedificata; et Petrus
est secundaria petra super quam reliqua structura consurgit. Idemque
eleganter scripsit s. Basilius: At Petrus
audierat se esse petram, laudatus a Domino; licet enim et ipse petra esset, non
tamen petra erat ut Christus. Ut Petrus petra erat: nam Christus vere est
immobilis petra, Petrus vero propter petram; dignitatem namque suam Iesus
largitur aliis; petra est et Petrum facit3. Idem intellectum fuit in
concilio chalcedonensi4, ubi Petrus appellatur petra.
10.
Si igitur verum est quod scribit Vincentius lirinensis, cuius auctoritatem
laudat Febronius5, nempe quod in interpretaudis Scripturis sacris
maxime attendendus est consensus ss. patrum unanimis aut saltem communior;
iuxta hane regulam non dubitandum quod illud - hanc petram - de persona Petri interpretari debet, eo quod (ut
vidimus) sic communiter ss. patres sentiunt, videlicet s. Cyprianus, s.
Gregorius Nyssenus, s. Gregorius Nazianzenus, s. Io. Chrysostomus, s.
Epiphanius, s. Augustinus, s. Basilius, s. Hieronymus, s. Cyrillus, s.
Athanasius, s. Hilarius, s. Maximus, s. Paulinus, s. Gregorius magnus, nec non
Origenes, Tertullianus et alii, ut infra.
11.
Pergit Febronius et opponit quod licet verba hanc petram accipienda essent de persona Petri, attamen sicut
Domino omnes apostolos interroganti Petrus non tantum suo quam suorum
condiscipulorum nomine respondit, ita cum Christus Petro dixerit: Tu es
Petrus, et super hanc petram etc., intelligendum per illa verba non solum
Petrum, sed etiam reliquos apostolos tamquam fundamenta Ecclesiae, constitutos
faisse, iuxta illud s. Pauli: Aedificati
super fundamentum apostolorum6, illudque Ioannis7 ubi: Et murus civitatis habens fundamenta
duodecim, et in ipsis duodecim, nomina duodecim apostolorum Agni. Et pro
hac sua oppositione Febronius affert etiam8, auctoritatem s. Leonis: Transivit in alios apostolos vis istius
potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes huius decreti constitutio
commeavit: sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimatur; Petro enim
singulariter hoc creditur quia cunctis Ecclesiae rectoribus forma
- 1001 -
praeponitur1. Mirum videbitur alicui Febronium plures
patrum auctoritates pro se adducere quae manifeste sibi adversantur: sed mirum
non erit eis qui ipsius astutiam inspicient; ideo namque affert ipse pro se
auctoritates sibi adversantes, ne alii postea pro nostra sententia illas
probare, ut revera probant, existiment.
12.
Sed respondeamus ad obiectionem factam a Febronio. Etsi alii apostoli merito
dici possunt Ecclesiae fundamenta, ita ut verba illa - et super hanc petram etc. - indirecte vel minus principaliter omnes
apostolos respexerint; tamen Petrus fuit a Christo contemplatus tamquam
principale fundamentum, cum ipsi signate verba illa directa fuerint, ut patet
ex ipso textu citato Matthaei, ubi Dominus primum omnes interrogavit
discipulos: Vos autem quem me esse
dicitis? Sed solus Petrus respondit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Et tunc Salvator ei dixit: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia caro et
sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi
quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ratio
igitur qua Petrus fuit a Christo constitutus petra fundamentalis Ecclesiae
fuit, quia ipse solus specialiter illuminatus et inspiratus exstitit ad
confitendum Iesum Filium Dei, et ideo meruit a Christo audire: Beatus es, Simon, etc. Hinc scribit s. Epiphanius: Et beatus (Petrus) idcirco dicitur... Sic enim ei, qui inter apostolos
primus esset, consentaneum erat; solidae, inquam, illi petrae supra quam
Ecclesia Dei est fundata; et portae inferi non praevalebunt illi; quarum
portarum nomine haereses et haereseon conditores intelliguntur2.
Idem scribit s. Basilius: Quoniam fide
praestabat, Ecclesiae aedificationem in seipsum recepit3. Idem
scribit s. Ambrosius: Quia Petrus solus
profitetur ex omnibus, omnibus antefertur4. S. Gregorius: Cunctis
liquet quod Petro totius Ecclesiae cura commissa est; ipsi quippe dicitur: Tu
es Petrus etc.5. Sed distinctius id declaravit s. Leo: Ideo beatus es, quia Pater meus te docuit,
nec opinio te fefellit... Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo etc.; hoc est:
sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego notam facio
excellentiam tuam, quia tu es Petrus, et super hanc petram, etc.6.
Et idern s. Leo7, apud ipsum Febronium8, addit: Transivit in alios apostolos vis istius potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes
huius decreti constitutio commeavit: sed non frustra uni commendatur quod
omnibus intimatur; Petro enim singulariter hoc creditur, quia cunctis Ecclesiae
rectoribus forma praeponitur. Quibus verbis s. Leo sat clare explicat quod
licet apostoli ex peculiari privilegio aequalem ac Petrus potestatem plenam
acceperint ubique praedicandi, sacerdotes ordinandi, episcopos constituendi,
novas ecelesias fundandi, novasque leges circa sacramentorum administrationem
sanciendi (hoc enim necesse fuit, ait Bellarminus in illis primordiis ad fidem
propagandam); Petrus tamen accepit ut ordinarius pastor, apostoli ut delegati;
et ipsi omaes erant subordinati - 1002 -
Petro tamquam omnium rectori, a quo
dependere debebant, ut sic contentiones eliminarentur. Idem expressit s.
Hieronymus (ut supra adduximus), dicens quod licet Ecclesia super omnes
apostolos fundata fuerit, tamen, ad schismata evitanda, Petrus omnibus fuit
praelatus: Super Petrum fundatur
Ecclesia; licet idipsum in alio loco super omnes apostolos fiat etc., tamen
propterea inter duodecim unus eligitur ut, capite constituto, schismatis
tollatur occasio1. En
ratio convincens, cur s. Petrus intelligi debet electus a Christo tamquam
fundamentum principale et supremam omnium caput cui omnes parere tenebantur,
quia aliter inter ipsos apostolos contentiones evitari non potuissent.
13. Eamdem autem potestatem,
quam Christus tradidit Petro, necessario censendum est quoque tradidisse summis
pontificibus successoribus Petri: quoniam potestas illa, ut observat s.
Augustinus, non fuit Petro collata in favorem suae personae, sed in beneficium
Ecclesiae; unde necesse fuit ut usquedum Ecclesia permansura est, pontifices
eamdem potestatem obtineant, prout idem s. Augustinus scripsit: In romana Ecclesia semper apostolicae
cathedrae viguit principatus. Id Febronius non negat; negat vero Petro
potestatem supremam traditam fuisse super universam Ecclesiam: at, quia videt
ss. patrum sententias evidenter sibi adversari, audet dicere patres in hac re figuratas aut ampullatas elocutiones protulisse.
De hoc fusius in posterum infra agemus; sed, velit aut nolit Febronius, certum
est patres communiter sentire quod verbis illis - Tu es Petrus etc. - fuerit Petrus constitutus a Christo prae
apostolis primum fundamentum Ecclesiae. Atque si Petrus est Ecclesiae
fundamentum, sine dubio eius potestas esse debet suprema et infallibilis;
alioquin aedificium Ecclesiae numquam in tuto, sed in continuo labendi periculo
maneret, argumento Origenis, qui scripsit (ut supra retulimus): Si praevalerent inferi adversus petram in
qua Ecclesia fundata est, etiam adversus Ecclesiam praevalerent2.
Hinc s. Thomas3, ostendit, definire dogmata fidei tantum ad papam
spectare, dicens: Hoc autem pertinet ad
auctoritatem summi pontificis; et huius ratio est, quia una fides debet esse
totius Ecclesiae, secundum illud4: Idipsum dicatis omnes, et non
sint in vobis schismata. Quod servari non posset,
nisi quaestio fidei exorta determinetur per eum qui toti Ecclesiae praeest, ut
sic eius sententia a tota Ecclesia firmiter. teneatur. Idemque tenuerunt s. Bonaventura, Echius, card. Hosius,
card. Caietanus, Thomas waldensis, card. Turrecremata, Driedo, Io. a Lovanio,
Stapleton, Sanderus, Melchior Canus, Bellarminus, Spondanus, Thomassinus,
Ludovicus Bail, Duvallius, Soto, card. Gotti et alii innumerabiles. Repetamus hic
memorabilem illam Cypriani sententiam: Neque
enim aliunde haereses obortae sunt aut nata schismata, quam inde quod sacerdoti
Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus
iudex vice Christi cogitatur5. Nota: sacerdos unus, iudex vice Christi.
|