- 1003 -
CAPITULUM II.
Probatur potestas suprema pontificis duobus aliis
textibus: Et tibi dabo claves etc. Matth. 16, 19. Et Rogavi pro te ut non deficiat fides tua etc. Luc. 22, 33.
1. Praeterea in eodem cap. 16
Matthaei, vers. 19, habetur quod Christus dixit Petro: Et tibi
dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum
et in coelis; et quodcumquè solveris super terram, erit solutum et in coelis. Febronius1, ait
potestatem clavium uon quidem Petro eiusque successoribus, sed universitati
Ecclesiae traditam fuisse, ita ut illa tam per summum pontificem, quam per
alios Ecclesiae ministros pro sua cuiusque portione exerceatur; citatque pro se
concilium tridentinum2, ubi dictum fuit: Si quis dixerit claves Ecclesiae datas etc. Quapropter (inquit
Febronius) falsum est claves Ecclesiae specialiter Petro fuisse commissas: nam
episcopi in usu clavium semper Ecclesiae ministros se agnoverunt.
2. Sed obstant Febronio
Tertullianus, s. Gregorius, s. Basilius, s. Paschasius etc. Quamvis enim
Ecclesia ligandi et solvendi potestatem participet, cum in Ecclesiae favorem
claves Petro traditae fuerint, tamen negari nequit principaliter Petrum claves
a Christo accepisse, tamquam Ecclesiae rectorem, cui Ecclesiae universalis cura
commissa est, ut eadem clavium potestas a Petro aliis ecclesiis postea
communicaretur. Sic scribit s. Gregorius: Ecce
claves regni coelorum (Petrus) accepit; potestas ei ligandi ac solvendi
tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur3. Et
deinde subdit4: Curae nobis fuit
quae universis ecclesiis a nobis impenditur. Hinc s. Paschasius Radbertus
scripsit: lure igitur (Petrus) in meritis
primus aestimatur per quem, et in quo ad alios dona transmittuntur. Accipiunt
autem reliqui in eo omnes claves regni coelorum, cum ei a Domino specialius
committantur etc.5. Nota: per
quem ad alios dona transmittuntur. Idem prius iam scripsit s. Basilius: Beatus ille Petrus omnibus discipulis
praelatus, cui soli maiora data quam aliis sunt testimonia, qui praedicatus est
beatus, cui claves regni coelorum concreditae sunt6. Et prior omnibus ac clarius id scripsit
Tertullianus: Si adhuc coelum putas clausum, memento claves coeli Dominum Petro et per
eum Ecclesiae reliquisse7. Potestas igitur clavium per Petrum aliis
Ecclesiae ministris communicatur. Sicque intelligitur ille Tridentini canon 15,
ubi damnatur qui dixerit: Claves
Ecclesiae datas tantum ad solvendum etc. Accipiunt quippe claves omnes
Ecclesiae ministri, sed istae specialius Petro committuntur, ut per ipsum aliis
transmittantur.
3. Dicunt quod Christus etiam
aliis apostolis in alio loco claves tradidit, dicens: Amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et
in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in
coelo8. Sed hoc quid
obstat? Iam supra diximus apostolos immediate a Christo potestatem quidem
aequalem ac Petrum recepisse, tamquam primos Evangelii fundatores; sed omnes
ipsos fuisse Petro subiectos ut capiti et - 1004 -
principi, prout cuncti
patres eum proclamant. S. Gregorius Nyssenus: Ille (Petrus), quem Dominus apostolici chori principem designavit. S.
Efrem: Princeps et vertex apostolorum
Petrus. S. Basilius: Beatus ille
Petrus omnibus discipulis praelatus. S.
Gregorius Nazianzenus: Petrus
apostolorum princeps. Et alii plurimi. Quapropter in concilio
ephesino1 dictum fuit: Beatissimus
Petrus apostolorum princeps et caput, fideique columna, Ecclesiae catholicae
fundamentum, a D. N. Iesu Christo claves regni accepit. Praeterea
advertendum, ut supra innuimus, apostolis aequalem illam potestatem collatam
fuisse per singulare privilegium, quae ideo cum ipsis extincta est. Unde falsum
est episcopos, tamquam apostolorum successores, quoad potestatem clavium
aequales esse pontifici; dicuntur ipsi quippe successores apostolorum quoad
ordinem et characterem, non vero quoad potestatem et iurisdictionem quam
apostoli habebant. Profecto episcopi etiam positi sunt a Spiritu Sancto regere ecclesiam Dei (ut dicitur Act. 20, 28); sed ipsi tamquam membra
pro uniuscuiusque portione ecclesiam regunt, papa vero tamquam caput, cui
totius Ecclesiae regimen est commissum. Sed haec res melius infra elucidabitur.
4. Obiicit quidam Febronii
socius Christum non dixisse Petro: Tibi
do claves regni coelorum, sed tibi
dabo. Unde infert quod Petro claves tantum promissae fuerint, sed omnibus
apostolis post resurrectionem Salvator dixit: Quaecumque alligaveritis etc. ut supra; unde ait, claves non soli
Petro, sed toti Ecclesiae fuisse traditas. At respondetur non decuisse quod
Christus, dum adhuc vita hic fungebatur eratque visibile Ecclesiae caput,
claves traderet Petro eumque suum vicarium constitueret, sed quod id effectum
haberet cum Dominus iam ascendisset ad coelos et mundo invisibilis factus
esset; et ideo dixit: Dabo tibi claves, et
non tibi do. Caeterum nequit in
dubium revocari quod sicut confessio Petri singularis fuit, Tu es Christus Filius Dei vivi; ita
pariter singularis fuit promissio clavium ipsi facta, volens Christus
singularem illam Petri confessionem dono clavium remunerare, prout declararunt
patres supra relati2. Quibus adde s. Augustinum dicentem: Petrus apostolus, qui ubi dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi, tam beatus a Domino appellatus est, ut
claves regni coelorum accipere mereretur3. Maxime ponderanda sunt verba scripta a s. Francisco Salesio in
quodam suo sermone: Haereticorum ministri
omnem lapidem movent ut nos avertant ab obedientia quae debetur vicario
Christi. Dixerunt s. Petro
promissionem a Domino factam nomine totius Ecclesiae, sic ut nullum privilegium
peculiare concessum fuerit ipsius personae. Si hoc interpretandi modo non
pervertatur Scriptura, numquam ab aliquo in alienum sensum
detorquebitur4. Praeterea sapienter
sanctus animadvertit quod Dominus immediate antea iam de Ecclesia locutus
fuerat, dicens: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Unde arguit: Si
Christus Ecclesiae immediate claves
tradere voluisset, dixisset: Et dabo illi claves. Sed dixit: Dabo tibi. Ergo
- 1005 -
principaliter Petro tradidit claves ut illarum potestas aliis deinde
Ecclesiae ministris communicaretur.
5. Adest in evangelio s. Lucae
alius textus quo probatur infallibilitas romani pontificis plurium ss. patrum
auctoritate: Simon, Simon, ecce Satanas
expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ut non
deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos1. Dicimus hoc loco, Christum rogasse pro Petro ne in
ipso aut eius successoribus pontificibus unquam fides deficeret. Febronius ait
Salvatorem hîc non rogasse pro Petro tamquam Ecclesiae rectore, sed pro eius
particulari persona, ne in communi aliorum discipulorum scandalo fidem
perderet; unde accidit quod Petrus quamvis Dominum externe ore negasset, tamen
fidem in corde servavit. At s. Bernardus et alii sentiunt Christum tunc vere
orasse pro Petro et eius successoribus, ut in doctrina fidei semper essent
infallibiles; en verba s. doctoris: Dignum
namque arbitror ibi resarciri damna fidei ubi non, possit fides sentire
defectum. Cui enim alteri sedi dictum est aliquando: Ego pro te rogavi ut
non deficiat fides tua? Infallibilitatis
pontificiae praerogativam constantissima perpetuaque ss. patrum traditio
commonstrat2. Idem dixit
prius s. Lucius papa et martyr3: Romana
Ecclesia apostolica est et mater omnium ecclesiarum, quae a tramite apostolicae
traditionis numquam errasse probatur, secundum ipsius Domini pollicitationem
dicentis: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. S. Agatho in
epistola ad Constantinum imperatorem, probata in synodo VI, post verba - Ego autem rogari pro te etc.-, scripsit:
Hîc Dominus fidem Petri non defecturam
promisit, et confirmare eum fratres admonuit, quod pontifices meae exiguitatis
praedecessores fecisse semper cunctis est cognitum. Idem scripsit s. Leo, epist. ad Petrum antiochen.: Nimirum solus
est pro quo, ne deficeret eius fides, Dominus ac Salvator asserit se rogasse,
dicens: Rogavi pro te etc. Quae
venerabilis et efficax oratio obtinuit quod hactenus fides Petri non defecit,
nec defectura creditur in throno eius. Quamobrem Innocentius III deinde
scripsit4: Maiores Ecclesiae
causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas
intelligit, qui novit pro eo Dominum exorasse ne deficiat fides eius.
6.
Dicit autem alius auctor ex adversariis quod Christus cum dixit: Rogavi pro te etc., tunc non rogavit pro
solo Petro, sed pro tota Ecclesia, ipsamque in persona Petri allocutus est.
Adducit pro hac sua interpretatione s. Augustinum, qui dicit: Manifestum est in Petro omnes contineri:
rogans enim pro Petro, pro omnibus rogasse dignoscitur. Respondetur: nulli
dubium quod Christus, rogans pro Petro tanquam primo pastore et Ecclesiae
doctore, etiam pro omnibus fidelibus rogavit, qui a Petro in fide instruendi
erant. Caeterum patet Dominum in eo loco pro solo Petro exorasse, dum
singulariter Petro dixit: Simon, Simon: et
postquam alios admonuit: Satanas
expetivit vos etc., soli Petro se vergens dixit: Ego autem rogavi pro te (non iam pro vobis) ut non deficiat fides tua. - 1006 -
Idque ex sequentibus verbis magis clarescit: Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos. Hoc, ut explicat
Theophylactus, Petro dictum fuit tamquam apostolorum principi Ecclesiaeque
fundamento: Quia te habeo ut principem
discipulorum, confirma caeteros; hoc enim te decet, qui post me petra es
Ecclesiae et fundamentum. Et sic etiarn id interpretatur idem s.
Augustinus: Ego rogavi pro te, hoc est,
ne auferatur ex; ore tuo verbum veritatis usgue valde1. Et prius id scripsit s. Ioannes
Chrysostomus2: Quam est fervidus!
quam agnoscit creditum a Christo gregem! quam in hoc choro princeps est!..
Merito primus omnium auctoritatem usurpat in negotio, ut qui omnes habeat in
manu; ad hunc enim dixit Christus: Et tu aliquando conversus confirma
fratres tuos.
7. Ex hoc accidit quod s.
Petrus, sciens se a Deo electum pro Ecclesiae doctore et magistro, in primo
concilio hierosolymitano dixit: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis
diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum evangelii et
credere3. Itaque Petrus singulariter electus fuit non tantum ut
gentes eum audirent, sed etiam ut ipsi crederent. Quapropter postmodum scripsit
s. Cyprianus: Ad Petri cathedram perfidia habere non potest accessum4. Et s.
Fulgentius dixit: Adeo quae a pontifice
romano decernuntur certa esse ut quod ille tenet docètque, totus christianus
orbis nihil haesitans credat. Patresque synodi VI confessi sunt5: Nullum errorem in cathédra romana unquam
fuisse nec futurum; successoresque Petri, pro quo tam particulariter rogavit
Christus, nunquam a fidei semita deviaturos. Sed iranseamus ad alium
evangelii textum magis urgentem et convincentem pro suprema pontificis auctoritate.
|