- 1006 -
CAPITULUM
III.
Probatur suprema papae potestas alio textu: Pasce oves meas. (Io. 21, 17).
1. Habetur in evangelio
Ioannis6, quod Christus Dominus prius interrogavit Petrum: Petre, amas me plus his? Respondit
Petrus: Etiam, Domine, tu scis quia amo
te. Dominus eamdem replicavit interrogationem, et Petrus idem responsum
dedit. Deinde dixit Petro: Pasce agnos
meos; et tertio eum interrogavit: Amas
me? Denique dixit ei: Pasce oves
meas. Per verbum pasce intelligitur
omne officium pastorale, quod non solum est cibum praebere, sed ducere,
praeesse, corrigere et castigare. Ex toto autem verborum contextu diserte
apparet officium agnorum et ovium pascendarum Petro praecipue fuisse collatum.
2. Febronius7 fatetur,
quod patres ex hoc textu Ioannis agnoverint praecipuum aliquid Petro prae
reliquis apostolis ob eius charitatem in Christum fuisse collatum, nempe
primatum in Ecclesia: Unde magis
declaratur (sunt eius verba) Ecclesiae
coetibus praesidendi ius fuisse huic apostolo concessum. Verumtamen,
quamvis Petrus (ait Febronius) sit primus lapis ex ministerialibus, tamen est,
sicut alii apostoli, una ex vivis petris, nec doctrina eius est certior quam
reliquorum. Et, salva praeeminentia Petri, ovium cura aeque immediate reliquis
discipulis a Christo tradita fuit eiusque successoribus, - 1007 -
episcopis,
qui communem pastoris, quam papa, qualitatem in Ecclesia habent; prout ipse
Petrus ad presbyteros suos scripsit: Pascite
qui in vobis est gregem Dei1.
Addit Febronius: «Contineat de reliquo verbum pascendi Petro (suppone etiam soli) dictum quantamcumque
auctoritatem et potestatem, non repugno; hoc condemmo, nullam verbo pascendi inesse, quae non aeque
contineatur illis Christi dictis ad omnes apostolos: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos2. Et alibi: Euntes ergo
docete omnes gentes3.»
3. At quod dicit Febronius
minime concordat cum textu Ioannis. Primo dico: una cum Petro ibi erant alii
discipuli; cur Dominus dixit Petro: Pasce,
et non aliis: Pascite oves meas? Secundo adverto Christum ibi dixisse: Petre, amas me plus his? Ergo illud pasce
non omnibus apostolis, sed soli Petro dictum est. Insuper, verbum pasce importat Petrum tunc primum
pastorem ovilis Christi fuisse constitutum, ita ut cum alibi Christus aliis
discipulis dixerit: Ego mitto vos etc.
Euntes docete etc., haec omnia intelligenda ut ipsi primo et principali
pastori subesse deberent. Et sic pariter intelligendum illud: Pascite qui in vobis est gregem, nempe
cum subordinatione primo pastori Petro et eius successoribus; quamvis enim
plures sint pastores et plures greges, omnes tamen unum sunt ovile primo
pastori subiectum, qualis est romanus pontifex. Sunt quidem pastores omnes
episcopi, et curam habent pascendi agnos Christi, sed tam agni quam oves
(scilicet fideles et episcopi) uno pastori subiacent. Noster Febronius hanc
distinctionem deridet, vocans eam imaginariam
et noviter adinventam: sed eam
tradunt s. Eucherius, s. Bernardus, s. Ambrosius. S. Eucherius scripsit: Prius agnos, deinde oves commisit ei; quia
non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos,
pascit et oves; pascit filios, pascit et matres; regit subditos et praelatos.
Omnium
igitur pastor est; praeter agnos et oves, in Ecclesia nihil est4. Episcopi particularium gregum
pastores sunt, unusquisque sui, prout scripsit s. Petrus: Pascite qui in vobis est gregem; sed papa est totius Ecclesiae
pastor. Audi s. Bernardum scribentem ad Eugenium III5: Sunt et alii gregum pastores, habent illi
sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi universi crediti, uni unus non
modo ovium, sed et pastorum. Tu unus omnium pastor. Eodem loco addit s.
Bernardus: Cui non dico episcoporum, sed
etiam apostolorum, sic absolute totae commissae sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves
meas. Quas? illius vel illius civitatis
aut regionis? Oves meas, inquit: nihil excipitur ubi distinguitur
nihil. Idem significavit s. Ambrosius scribens6: Et iam non agnos, ut primo quodam lacte
vescendos, nec oviculas, ut secundo, sed oves pascere iubetur perfectiores, ut perfectior gubernaret.
4. Idem sentiunt s.
Epiphanius7: Hic est qui audivit:
Pasce oves meas, cui concreditum est ovile. S. Ioannes
Chrysostomus in hunc locum: Aliis
omissis, Petrum affatur, fratrum ei curam committit. - 1008 -
Et infra. Cum
magna Dominus Petro communicasset, orbis
terrarum curam demandasset. S. Maximus1: Hic est Petrus, cui Christus pascendas
oviculas suas agnosque commendat. S. Augustinus2:
Non enim inter discipulos suos solus
meruit pascere dominicas oves; sed quando Christus ad unum loquitur, unitas
commendatur. Et alibi pariter dixit3: In ipso Petro unitatem
commendavit; multi erant apostoli, et uni dicitur: Pasce oves meas. Hic textus multum proderit in cap. VII ad explicandam mentem s.
Augustini. S.
Leo papa4: Cui cum prae caeteris
solvendi et ligandi potestas tradita sit, pascendarum tamen ovium cura
specialius mandata est. Et in alio loco5: De toto mundo unus Petrus eligitur... ut
quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen
proprie regat Petrus quos principaliter regit et Christus. Theophylactus6.
Ovium lotius mundi ovile Petro
commendabat, non, autem aliis, sed huic tradidit. Et idem dicunt s.
Cyrillus et s. Augustinus, in eodem loco Ioannis. Idem scripsit s.
Thomas7: Petro et eius
successoribus (Christus) commisit, et nulli alii quam Petro, quod suum est plenum.
Hinc scripsit idem s. doctor temere errare qui asserunt fideles
definitionibus papae subesse non teneri: petro
dixit: Pasce oves meas etc. Per hoc
autem excluditur quorumdam praesumtuosus error qui se subducere nituntur a
subiectione Petri, successorem eius romanum pontificem universalis ecclesiae
pastorem non recognoscentes8.
5. Hinc apparet quantum erret
Febronius dicens illud pasce dictum
fuisse non Petro sed Ecclesiae: quae si est congregata in synodo oecumenica, ei
subiacet pontifex: si autem non est congregata, sed dispersa, pontifex est
quidem illius caput, sed caput tantum ministeriale et ideo maiorem in hoc
corpore aristocratico partem non habet quam alii episcopi, qui aequalem ac papa
potestatem habent tam quoad ea quae sunt ordinis quam iurisdictionis; nam,
aeque ac papa, sunt ipsi pastores ovilis Christi, tamquam apostolorum
successores. Sed in omnibus his Febronius errat. Ait non Petro sed Ecclesiae
dictum fuisse: Pasce oves meas. Ergo
Christus imposuit Ecclesiae ut seipsam pasceret? Imposuit ovili ut pasceret pastorem? Peto:
Ecclesia est ne ovile Christi? Atqui si Christus imposuit Petro pascere suum
ovile, quomodo ovile non subiacebit Petro, sed ovile praeerit Petro?
6.
Episcopi autem sunt quidem ovium Christi pastores, ad partem sollicitudinis
vocati, sed pontifici, tamquam primo totius ovilis pastori, principalis cura
collata fuit; unde ipsi tamquam supremo capiti omnes episcopi subesse tenentur.
Febronius dicit9: «Itaque Ecclesia ipsa principaliter et radicaliter
obtinet potestatem clavium, quae ab ilia in omnes eius ministros ipsumque
summum pontificem derivatur, et singulis quibusque pro sua portione
communicatur.» Sed aliter docet s. Leo10, dicens: Quibus cum dignitas sit communis,
non est tamen ordo generalis; quoniam et inter - 1009 -
apostolos, cum omnium
par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma
episcoporum quoque est orta distinctio,
ne omnes sibi omnia vindicarent... per quos ad unam Petri sedem universalis
ecclesiae cura conflueret. Praeterea scripsit s. Gregorius1: Quod
se dicit (Byzacenus primas) Sedi apostolicae subiici, si qua culpa in episcopis
non invenitur, nescio quis ei episcopus subiectus non sit. Cum vero culpa non exigit,
omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. Unde
Innocentius I2, impiam
confusionem vocavit ut unus invadat fines alterius episcopi: Omnes admonemus ut quique territoriis suis
contenti simus: nam barbara et impia ista confusio est aliena praesumere. Observa quae supra hoc
puncto dicemus in cap. 6 ex n. 5.
7.
Licet autem cura episcoporum particularis sit respectu ad suos particulares
greges, attamen, si aliquis episcopus oriri nosset haeresim aliquam in ecclesia
aliena, tenetur ipse quantum potest damnum reparare; eo quod omnes episcopi
tenentur quidem bono ecclesiae universalis incumbere. Si quis enim numerosum
haberet gregern, iste principalem curam illius uni committeret pastori, sed
alios quoque pastores inferiores destinaret, quorum unusquisque portionem
illius gregis custodiret. Si autem aliquando eorum aliquis adverteret, lupos
alienis portionibus insidias machinari, certe damno occurrere teneretur. Eodem
modo episcopi, cum omnes eiusdem ovilis Christi pastores sint, tenentur, quoad
possunt eorumque incumbentiae convenit, ecclesiam universalem tueri et damnum
reparare. Et hoc utique est quod Augustinus et s. Cyprianus
scripserunt, ac frustra Febronius nobis opponit. S. Augustinus dicebat: Communis est nobis omnibus qui fungimur
episcopatus offìcio... specula pastoralis. Facio quod possum..., ut
pestilentibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam3. Et s. Cyprianus inquit: Copiosum corpus est sacerdotum, unitatis
vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro gregem Christi vastare
tentaverit, subveniant et caeteri... nam etsi pastores multi sumus, unum tamen
gregem pascimus4. Sed ex
his dictis non infertur quod Febronius infert, nempe quod omnes episcopi,
tamquam ovilis Christi pastores, in potestate aequales sunt pontifici et ab eo
independentes; sed tantum infertur quod ubi quidam lupus gregem Christi vastare
tentaverit (ut loquitur s. Cyprianus), et desit alius qui damnum reparet,
quivis episcopus, ut damno occurratur, operam dare tenetur.
8. Distinguere autem oportet in
episcopis potestatem ordinis, quae ad intrinsecum episcopatus pertinet, nempe
quod episcopus valeat ordines conferre, ecclesias consecrare, sacramentum
Confirmationis ministrare et similia, a potestate iurisdictionis, quae ad externum, scilicet ad gregis gubernium,
spectat. Quoad potestatem ordinis, sine
dubio omnes episcopi aequales sunt pontifici (eam enim tam papa quarn episcopi
immediate a Christo habuerunt), sed non quoad potestatem iurisdictionis. Quaestio autem an potestas iurisdictionis, quam
- 1010 -
habent episcopi, immediate a Christo vel a papa eis communicetur, est
quaestio de mero nomine; nam etiamsi episcopi illam a Deo, non a papa,
immediate reciperent, semper tamen recipiunt subiectam supremae potestati quam
Christus papae contulit super cunctam Ecclesiam. Quamvis igitur episcopi immediate a Deo
haberent potestatem, hoc tamen non impedit ipsos pontifici subesse, ut revera
subsunt. Et ideo summi pontifices ab antiquis sibi reservare consueverunt
dispensationes irregularitatum, impedimentorum dirimentium matrimonia, sicut
etiam plurium votorum, et absolutionem plurimorum casuum virtute illius
supremae potestatis, prout tridentina synodus declaravit: Pontifices maximi, pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia
tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari iudicio
reservare1. Perpende
verba: potuerunt suo peculiari iudicio
reservare. Hinc facultas parisiensis anno 1554, plenis votis sequens
decretum prodidit: Omnes et singuli
magistri nostri... ipsum romanum pontificem uti summum Iesu Christi vicarium et
universalem Ecclesiae postorem, cui plenitudo potestatis a Christo data sit
etc., fideliter et libenter agnoscunt et confitentur2. Gamachaeus,
eiusdem facultatis regius professor, distinguens iam in episcopis potestatem
characteris a potestate iurisdictionis, scripsit: Clarissimi theologi sustinent episcopos habere potestatem characteris
immediate a Christo, non tamen potestatem iurisdictionis, sed eam habent a
summo pontifice3. Ac prius id scripsit Innocentius I anno 404 ad
episcopos africanos: A Petro ipse episcopatus et tota huius nominis
auctoritas emersit4.
9.
Obiicit alius auctor ex adversariis Christum non dixisse Petro: Pasce oves tuas: sed Pasce oves meas; et ex hoc infert
Christum esse pastorem absolutum gregis, Petrum autem et apostolos pastores
tantum ministeriales. Respondetur: Salvator noster, dum hic vixit, non tantum
invisibilis et internus, sed etiam visibilis pastor Ecclesiae et caput extitit,
et ideo dixit oves meas, non tuas: cum vero postea in coelum
ascendit, mansit quidem ipse invisibilis et internus pastor Ecclesiae,
prosequens suae gratiae influxibus ac internis illustrationibus eam regere, sed
illi suo visibili ovili visibilem et externum pastorem reliquit Petrum, qui
visibiliter dubia fidei definire posset; alioquin tam papa quam episcopi et
sacerdotes essent superflui. Itaque Petrus, respectu Christi pastoris
invisibilis, non est nisi unus ex eius grege: (et hoc est quod s. Augustinus
dixit et adversarius nobis opponit, scribens Christum esse pastorum pastorem); sed
respectu ad Ecclesiam et eius externum regimen est supremus et visibilis
pastor. Quis non videt ad regendum regnum visibile visibili capite opus esse?
10.
Pergit idem auctor et ait, successores Petri alia auctoritate non gaudere nisi
illa, quam grex ipsis impertitur, cum gregi collata sit facultas eligendi
pontificem. Sed peto: adversarii non negant papam habere saltem primatum in
Ecclesia; cardinales autem habent primatum? Minime: quomodo igitur
- 1011 -
possunt cardinales papae conferre primatum illum quem non habent?
Habent quidem ipsi facultatem eligendi papam, sed papa electus non iam ab
ipsis, sed a Deo auctoritatem accipit. Hinc adhuc in conciliabulo basileensi,
ubi potestas pontificia tam fuit depressa, in oratione ad patres habita dictum
fuit: Haec potestas et praesulatus
auctoritas Petro tributa fuit non ab hominibus, sed a Christo Salvatore1. Et s. Gelasius papa, alloquens patres
concilii romani, dixit: Romana ecclesia
nullis synodicis constitutis caeteris ecclesiis praelata est, sed evangelica
voce Domini primatum obtinuit.
|