- 1011 -
CAPITULUM IV.
Probatur suprema sive monarchia pontificis
potestas ab ipsis conciliis oecumenicis.
l.
Contendit Febronius supremam potestatem, cum infallibilitatis praerogativa in
definiendis quaestionibus de fide, tantum generalibus conciliis, non autem
Petro eiusque successoribus fuisse promissam. Sed, ne verba inutiliter
proferamus, punctum in quo rei substantia consistit aggrediamur. Quaero: si
probabo ipsa generalia concilia tribuere pontifici supremam potestatem, quis
negare poterit papam esse infallibilem et conciliis superiorem? Sed ubi, dicet
Febronius, in conciliis sancita manet propositio haec, quod papa sit
infallibilis conciliisque superior? Non equidem in aliquo concilio haec
propositio his praecipuis terminis expressa extat; sed plura concilia dicunt
papam esse caput super omnem Ecclesiam potestatem habens: dicunt papam esse
vicarium Christi, immediate ab eo constitutum, et ideo aiunt omnia tenenda quae
ab ipso definiuntur: dicunt papam habere potestatem supremam in universa
Ecclesia, et ideo omnes fidei quaestiones ab eo decernendas esse: dicunt
pontificias definitiones non posse immutari, eo quod papa est organum Spiritus
Sancti: dicunt a pontificis sententiis ad alium superiorem non esse recursum:
dicunt, extra casum haeresis, papam nullo modo alterius potestatis iudicio subiici:
dicunt demum non esse licitum appellare a papa ad concilium, sed bene a
concilio ad papam. His positis, quis asserere poterit papam esse fallibilem et
concilio subiectum? Videamus si vera sunt quae hic praenotavimus.
2.
In concilio I nicaeno2 dictum fuit: Qui
tenet sedem Romae, caput est et princeps
omnium patriarcharum; quandoquidem ipse est primus, sicut Petrus, cui data est
potestas in omnes populos, ut qui sit vicarius Christi super cunctam ecclesiam
christianam. Et
quicumque contradixerit, a synodo excommunicatur. Nota: cui data potestas in omnes populos..... et cunctam ecclesiam
christianam.
3.
In concilio chalcedonensi sub s. Leone I3 dictum fuit: Episcopum romanum non proprie primatem, sed
principem significare. Solus vero romanus pontifex est princeps christianae
dioeceseos. Adverte: non primatem,
sed principem significare; quibus verbis suprema auctoritas pontificis
designatur: quamvis autem patres aliquoties papam promiscue primatem ac principem vocent, tamen pro eodem primatem ac principem accipiunt,
ut infra videbimus. Praeterea in eodem concilio refert - 1012 -
s.
Thomas1, dictum fuisse: Omnia ab
eo (scilicet a Leone) definita teneantur, tamquam a vicario apostolici throni. Insuper
in actione II, cum lecta fuerit in concilio s. Leonis epistola, ubi instructio
a pontifice mittebatur eorum quae credenda erant, iuxta id quod ipse iam prius
contra Eutychetem definierat, ab omnibus prolatum fuit: Haec patrum fides. Omnes ita credimus... Petrus per Leonem locutus est. Sed attentius perpende verba
relata a divo Thoma: Omnia ab eo definita
teneantur; et cur? tamquam a vicario
apostolici throni.
4.
In concilio lateranensi III, ut habetur in cap.
Licet 6, de elect. § 3, dictum fuit
quod, cum de particularibus ecclesiis agitur, dubia superioris iudicio definiri
debent: sed cum agitur de sede apostolica, sic fuit declaratum: In romana vero ecclesia aliquid speciale
constituitur, quia non potest recursus ad superiorem haberi. Si a papa ad alium
superiorem non patet recursus, papa ergo caput supremum reputatur: ac si est
supremum, omnes ei parere debent, ne velimus dare plura capita suprema, propter
quae innumerabilia schismata in Ecclesia postea orirentur.
5.
In concilio constantinopolitano IV sub Adriano II2, Nicolaus papa, qui
Adrianum antecessit, fuit appellatus organum
Spiritus Sancti: ab organo Sancti Spiritus audiri nequeunt nisi
infallibiles veritates. Deinde patres concilii dixerunt: Neque nos sane novam de illo iudicio sententiam ferimus, sed iam olim a
ss. papa Nicolao pronuntiatam, quam nequaquam possumus immutare. Definitiones
igitur pontificias ipsi patres concilii fatentur non posse a concilio mutari.
Deinceps iidem patres, postquam synodum subscripserunt, haec addiderunt verba: Quoniam, sicut praediximus, sequentes in
omnibus apostolicam sedem (nota hic sedem
apostolicam non esse quidem concilium, ut aliqui interpretari malunt eamque
confundere, sed romanam esse ecclesiam), et
observantes omnia eius constituta, separamus (Photium) ut in una communione,
quam sedes apostolica praedicat, esse mereamur: in qua (nota) est irtegra et
vera christianae religionis soliditas. En quomodo concilia loquuntur de
pontificis infallibilitate et consequenter de sua potestate suprema; haec enim
duo invicem necessario connectuntur, quia auctoritas papae non posset esse
infallibilis, nisi simul suprema exsisteret.
6.
In concilio lugdunensi II (hoc concilium nimis urget adversarios, et ideo in eo
diutius morandum), sub Gregorio X congregato anno 1274, concursu 500
episcoporum, dictum fuit: Ipsa quoque
romana ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam
Ecclesiam obtinet, quam se ab ipso Domino in b. Petro, cuius romanus pontifex
est successor, cum potestatis PLENITUDINE recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Attende: cum potestatis plenitudine. Potestas
plena nequit esse nisi suprema absoluta et independens; alioquin plena dici non
posset. Praeterea adduntur ibi haec notabilia verba: Et sicut prae caeteris
tenetur (ipsa romana ecclesia) fidei
veritatem defendere, sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, SUO DEBENT IUDICIO DEFINIRI. Ergo fidei
quaestiones a papa - 1013 -
debent definiri; et consequenter eius definitiones
sunt infallibiles et aliorum iudicio minime subiectae. Haec fuit confessio
fidei facta in concilio a legatis imperatoris Michaelis Palaeologi; et ipsamet
fuit postea a toto concilio acceptata, ac prima fuit constitutio in concilio
edita, fatentibus patribus: Suprascriptam
fidei veritatem, prout plene lecta est et fideliter exposita, veram, sanctam,
catholicam et orthodoxam fidem cognoscimus et acceptamus; et ore ac corde
confitemur quod vere tenet et fideliter docet et praedicat s. romana ecclesia.
7.
Advertantur singulariter verba supra relata: Si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio
definiri. Episcopus Bossuet, non habens ad hanc concilii sententiam quid
respondeat, opponit quod etiam facultas parisiensis plures prodit definitiones
circa res fidei, sed non ideo illae infallibiles sunt. Sed respondemus:
facultas parisiensis definit quidem plura dubia fidei, sed nemo asserit nec
credit quod fidei quaestiones omnes a facultate parisiensi definiri debent, prout
dictum fuit de pontifice in concilio: suo
debent iudicio definiri. Haec sola confessio huius oecumenicae synodi ex
500 patribus compositae mihi videtur quod satis esse deberet ad ora
adversariorum omnino occludenda. Insuper dixit concilium, ut supra notavimus,
quod ecclesia romana super universam
Ecclesiam summum et plenum principatum obtinet cum potestatis plenitudine: quapropter,
cum papa aliquid de fide definit, non definit nisi ut ecclesiae universalis
princeps et caput, cui veritatem fidei tueri spectat: idcirco tota Ecclesia
stare tenetur omnibus quae pontifex decernit. Praeterea concilium declaravit in
quo consisteret illa plenitudo potestatis
qua pollet pontifex, dixitque: Potestatis
plenitudo consistit quod (romana ecclesia) ecclesias caeteras ad sollicitudinis
partem admittit (en communicatio iurisdictionis quae a papa fit ad alios
episcopos), sua tamen observata
praerogativa, et tum in generalibus conciliis tum in aliquibus aliis semper
salva. Praerogativa, nempe quod omnes quaestiones fidei suo debent iudicio definiri, ratione
suae infallibilitatis, iuxta id quod scribit s. Bernardus de pontifice loquens:
Istam infallibilitatis praerogativam
constantissima perpetuaque ss. patrum traditio commonstrat1.
8.
Item in concilio viennensi, celebrato anno 1321 sub Clemente V, approbata fuit
eiusdem pontificis declaratio, quae habetur in clementina Fidei, de summa Trinit., ubi Clemens, loquens de quaestionibus
fidei, dixit: Nos igitur... apostolicae
considerationis, ad quam dumtaxat haec declarare pertinet, aciem convertentes,
sacro approbante concilio, declaramus etc. Nota: ad quam dumtaxat haec declarare pertinet.
9.
Praeterea in eodem concilio constantiensi, in quo adversarii contendunt
declaratum fuisse papam suprema potestate carere, approbata fuit epistola
Martini V, ubi praecipiebatur interrogari suspectos de haeresi, utrum credant quod papa sit successor Petri habens supremam auctoritatem in
Ecclesia Dei. Idemque Febronius2 scribit: «Concilium constantiense
sententiam damnat Ioannis Wicleffi: Non
est de necessitate salutis credere romanam ecclesiam esse supremam inter alias
- 1014 -
ecclesias.» Addit tamen
Febronius, ne praeiudicium sibi iniiciat, concilium in hoc haud ultra condignum favisse pontifici. Sed
ipse proferat quidquid velit: omnes intelligunt, ut scribit card. Bellarminus, potestatem
supremam esse illam quae nec maiorem nec aequalem habet.
10.
Praeterea in concilio florentino (de cuius concilii decreto sub initio iam mentionem
fecimus, sed hic prolixius de eo tractandum) in ultima sessione dictum fuit: Definimus romanum pontificem in universum
orbem habere primatum et successorem esse b. Petri, totiusque Ecclesiae caput
et christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in b. Petro regendi
Ecclesiam a D. N. Iesu Christo PLENAM POTESTATEM traditam esse: quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur. Si
igitur papa est doctor totius Ecclesiae, infallibilis
omnino habendus est; aliter Ecclesia tota ab eodem suo doctore posset esse
decepta. Insuper si papa plenam habet potestatem regendi Ecclesiam, necessario
superior conciliis esse debet; aliter, si concilio subesset, patres florentini
nequaquam asserere potuissent illi a Christo plenam potestatem esse traditam. Dicitur in fine: Quemamodum etiam in gestis oecumenicorum
conciliorum et in sacris canonibus continentur. Ergo ipsamet concilia in
eorum actibus et sacri canones ostendunt ad papam plenam potestatem regendi
Ecclesiam pertinere. At Febronius aliter legit verba illa in aliis
exemplaribus, nimirum: Iuxta eum modum
qui in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur, sublato
verbo etiam; et sic deinde explicat:
papam habere quidem plenam potestatem, sed iuxta
modum sive limitationem quae in
actibus conciliorum et canonibus continetur. Sed
particula illa etiam, quae magni
ponderis est legitur in pluribus exemplaribus quae inveniuntur apud quinque
bibliothecas, ut observat p. Bennettus1. Quamobrem verba - quemadmodum etiam continetur - non
praeseferunt potestatis limitationem, sed demonstrant quod plena potestas
expresse est tradita pontifici etiam in actis conciliorum et in sacris
canonibus, prout revera expressum fuit supra in aliis conciliis, nempe in nicaeno
I et lugdunensi II2. Inquit Febronius quod sua lectio magis congruit
cum textu graeco eorumdem verborum; at sedulo advertendum cum Tournely quod
versio nostra latina Abrahami Candiotti aeque ac graeca fuit a patribus
approbata et inserta in actis concilii atque ab Eugenio IV et imperatore
Michaële subscripta: Certum esse (ait
Tournely) graeca aeque ac latina concilii
florentini acta, sacro approbante concilio, Eugenii nomine esse edita; porro in
actis latine exaratis sic legitur: Quemadmodum etiam etc. Id vero ita esse constat ex concilii
codicibus qui in nobili bibliotheca colbertina Eugenii ac Michaëlis imperatoris
signis muniti asservantur3. His positis, verisimilius est lectionem graecam traductam fuisse ex latina,
quam latinam ex graeca, eo quod papa et maxima patrum pars ex latinis erant.
Praeterquamquod, naturalis et proprius sensus aliorum verborum decreti omnino
consonat particulis illis etiam et continetur: si enim concilium illis
aliis verbis, - 1015 -
quae adversariis placent - iuxtaeum modum qui in gestis etc. continetur -declarare voluisset
quod potestas pontificis restricta est intra limites a conciliis et canonibus
praescriptos, non quippe dixisset prius pontifici a D. N. Iesu Christo plenam
potestatem traditam esse, sed tantum ei traditam esse potestatem, iuxta eum modum qui in gestis etc.; nam
hahere plenam potestatem est quidem oppositum limitatae. Praeterea, non
dixisset continetur, sed potius iuxta eum modum qui in gestis etc. limitatur
vel explicatur aut tribuitur: sed dixit continetur,
verbum quod correspondet plenae potestati traditae pontifici, iuxta eloquia
antecedentium conciliorum et praesertim lugdunensis II, ubi dictum fuit: Romanus pontifex est (Petri) successor cum
potestatis plenitudine.
11. Febronius tandem, ut ab
omnibus istis difficultatibus se expediat1, sic dictitat: Tertium (subiungendum videtur) quod in
eadem tridentina synodo a Gallis pernegatum fuerit florentino inter generalia
concilia locum dandum esse, quippe quod ex quibusdam italis, et quatuor solum graecis patribus compositum fuit. Sed in hoc ipsi Galli
Febronio adversantur: nam p. Boucat, p. Annatus, auctor Dictionarii portatil. concilior. laudant florentinum pro certo
concilio oecumenico. Item Iuveninus2, quatuor rationibus prolixe id
probat, et respondet in Gallia de eo fuisse dubitatum tantum donec res
discussae non fuerint, non autem postea. Mira res! Febronius vocat generale
concilium basileense, quod a sola Gallia oecumenicum reputatur: negat autem florentinum
esse generale, quoniam a sola Gallia (ut innuit) refutatur. Sed revera nec a
Gallia refutatur.
12.
Attamen Febronius novum et generalius excogitavit responsum, quo ab omnibus
istis prolatis conciliorum sententiis brevi se expedit. Ipse3, loquens
primo de decretalibus ab Isidoro collectis, editis in lucem circa annum 843, et
deinde adoptatis ac etiam in suo decreto a Gratiano adauctis, inquit ex his
falsis decretalibus valde pontificiam potestatern exaltatam fuisse. Sed immerito
id supponit; non enim ab huiusmodi documentis, sed a sententiis conciliorum et
patrum sacris Scripturis innixis potestas pontificis suprema patefacta
exstitit. Deinceps progreditur Febronius ad loquendum de conciliis generalibus
et usque eo pervenit ut audacter asserat aliquas sententias, quae eumdem
redolent spiritum (nempe falsitatis) quo decretalia Isidori imbuuntur, etiam in
actis publicis conciliorum intromissas fuisse; sed addit, istas nullum
praeiudicium veritati postmodum patefactae attulisse: tunc enim, ait, homines
in saeculis obscuris versabantur; sed hodie, rebus melius dilucidatis, melius
nunc iudicium de legitima potestate pontificis fertur quam protulerunt antiqui
nostri patres, falsis illis documentis decepti. Transcribamus hîc eius verba,
ne aliquis in hoc me nimis Febronium gravare suspicetur. Postquam ipse
falsitatem decretalium exaggerat, sic pergit: «Et nonnulla eumdem spiritum
redolentia in acta publica conciliorum etiam generalium irrepserunt quae nullum
veritati post detectae praeiudicium generant; dum hodie historiam sacram et
acta - 1016 -
ecclesiastica septem vel octo primorum saeculorum in fontibus
scrutamur, multo certius de genuina potestate summi pontificis, quatenus ea
revera ex Deo est, iudicamus quam patres nostri, falsis illis documentis
innocenter delusi.» Addit, in § 5: «Si enim ignorantia et excessus
superstitionis obfuit quominus obscurata per aliquot saecula noscerentur
veritas et iusti ecclesiasticae potestatis limites, nihil impedit, quominus
quae errore male inducta sunt, nunc, cognita veritate restituantur in
legitimum.» Et alibi1, addit quod saeculis IV, V et VI plura de
pontifice tacite ab Ecclesia, aut expresse, a conciliis dicta fuerunt in
obsequium romanae sedis: «Quae saeculis IV, V et VI romanis pontificibus ab
Ecclesia tacite aut a conciliis expresse, in reverentiam primae sedis,
attributa sunt.» Ergo etiam infra prima octo saecula a conciliis plura
pontifici attributa sunt non iuxta veritatem, sed tantum in reverentiam primae
sedis?
13.
Quoad decretalia Isidori non intendo omnia illa ut legitima tueri; scio enim,
plura eorum, maxime circa epistolas pontificum, esse aut saltem adulterata aut
mutata quoad nomina auctorum. Respectu vero ad decretalia Gregorii IX,
Bonifacii VIII et Clementis, lego hos pontifices ad trutinam illa revocasse
(prout Gregorius colligere ea fecit et discutere, resecatis superfluis, per s.
Raymundum) ac praecepisse de ipsis tam in iudiciis quam in scholis usum fieri.
Idcirco dico his decretalibus omnino obtemperandum: quamvis enim pontifices
praefati aliqua eorum ex falsis fontibus hausissent, vim tamen legis ipsis
tribuerunt; quod et Iustinianus fecit, dicens2: Omnia merito nostra facimus, quia ex nobis eis impertitur auctoritas. Quoad
illud autem quod ait Febronius, nempe quod in acta conciliorum irrepserint
nonnulla redolentia eumdem spiritum decretalium isidorianorum quia tunc patres
nostri versabantur in saeculis tenebrosis, in quibus latebant veritates quae
hodie detectae sunt, et ideo melius nunc iudicatur de potestate pontificis quam
patres nostri, falsis illis documentis delusi, iudicarunt: inter hos hodiernos
illuminatos nolo esse, sed malo delusis antiquis patribus adhaerere qui in
conciliis oecumenicis locuti sunt; et sic me gerens credo non posse errare,
quoniam illi, de auctoritate pontificis agendo, deludi non poterant. Et ita
arguo: quod papa circa definitiones fidei infallibilis aut fallibilis sit,
quodque in auctoritate sit conciliis superior aut inferior, est res
principaliter ad fidei regulam pertinens; unde Spiritui Sancto incumbebat ut in
conciliis illis declararetur quis in Ecclesia, papa aut concilium, auctoritatem
haberet infallibiliter definiendi quaestiones fidei, ut fideles de iis quae
credere debent manerent certi nec perpetuo errarent. Propterea absolute dico
non potuisse Deum permittere quod oecumenicae synodi falsis documentis in hoc
puncto deluderentur, ut Febronius vult nobis suadere, et ita deinceps totum
christianum orbem in rebus fidei deciperent. Hinc malo credere sententiis
prolatis a conciliis saeculorum ignorantiae quam illustrationibus deinde
peractis a Febronio suisque sociis in saeculis illuminatis; habeo enim
- 1017 -
pro certo legitima concilia generalia Spiritus Sancti assistentia
frui et ideo errare non posse. Admiror interea animum Febronii, qui sedem
romanam, semper et ab omnibus Ecclesiae patribus et principibus veneratam,
deludere et deprimere tamquam sedem ignorantiae, deceptionis et superstitionis
progreditur!
14.
Praeterea celebratum fuit concilium lateranense V sub Leone X, ubi, postquam
reprobatum fuit decretum conciliabuli hasileensis de superioritate concilii,
declaratum fuit papam praeesse conciliis: Solum
romanum pontificem, tamquam super omnia concilia auctoritatem habentem, conciliorum
indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem
habere, nedum ex sacrae Scripturae testimonio, dictis ss. patrum ac aliorum
pontificum sacrorumque canonum decretis, sed propria eorumdem conciliorum
confessione constat (et hoc quam bene consonat verbis praecedentis synodi
florentinae superius relalis: quemadmodum
etiam in gestis conciliorum oecumenicorum et in sacris canonibus continentur); quorum aliqua referre placuit etc. Ac
proinde ibi referuntur concilia quae his pontificum praeceptis iam pridem
obtemperaverant, nirnirum ephesinum I Caelestino, chalcedonense Leoni, synodus
VI Agathoni et synodus VII Adriano; ac postea concilia quae approbationem a
pontificibus expostulaverant et obtinuerant. Dicunt Dupinus et Launoyus quod
illa prupositio - Tamquam auctoritatem
super omnia concilia habentem- non fuit principalis sed incidens; posita
enim fuit ut ratio quae falsa esse poterat. Sed respondetur non quidem per
incidens illam appositam fuisse, sed tamquam veram declarationem; nam concilium
ibi declarare voluit papam, tamquam super
omnia concilia auctoritatem habentem, posse ea suo arbitrio convocare,
transferre et dissolvere.
15.
Scio adversarios hoc concilium uti generale non admittere, dicentes inter alia
quod episcopi in eo neque ad numerum centenarium pertigerint. Sed ostendit card. Bellarminus nihil huic concilio defuisse ut esset
oecumenicum et legitimum: fuit enim legitime convocatum; fuit omnibus apertum,
quod profecto sufficit ad illud generale reddendum; patres fuerunt 107, ibique
verus certusque pontifex praesedit: quapropter concilium hoc communiter pro
legitimo habitum fuit, prout cum Bellarmino illud habuerunt card. Baronius, Cabassutius, Tomassinus, Graveson etc. Replicant adversarii:
Saltem hoc concilium non ab omnibus receptum est. Sed huic respondet idem
Bellarminus id parum referre, quia conciliorum decreta populi approbatione aut
acceptatione non indigent, ut certum est apud omnes, praesertim ubi agitur de
re ad fidem spectante, sicut haec erat, iuxta id quod supra diximus num. 13.
16.
Ergo, dicent, numquid haereticus est qui hoc concilii decretum non sequitur?
Respondet Bellarminus: non est haereticus, quia tale decretum non est in forma
canonis extensum; sed a magna temeritate non est excusandus: Quod vero concilium hoc (verba
Bellarmini) rem istam non definierit
proprie (canone formali) ut decretum catholica fide tenendum, dubium
est: et ideo non sunt proprie haeretici qui contrarium tenent, sed a magna te
- 1018 -
meritate excusari non possunt1. Inquit episcopus Bossuet in sua defensione etc. (si vere
ipse libri illius auctor fuit) de hoc concilio loquens: Pro certo oecumenico haberi, Bellarmini fluctuatio non sinit. Sed
Bellarminus non fluctuat, sed tenet pro certo concilium illud fuisse
oecumenicum; dubitat tantum an haereticus dici possit qui decretum de
auctoritate pontificis super concilia non amplectitur: caeterum pro certo habet
hunc magnae temeritatis notam evitare non posse. Et Bellarmino adhaesit doctor
sorbonicus Du-Vallius, qui scripsit circa annum 1712 dixitque opinionem
oppositam de praestantia concilii supra pontificem non posse excusari saltem a
temeritate inobedientiae: A temeritate, inobedientiae vix potest
excusari; fovet enim et plurimum inobedientiam, et dissidia multa semper
excitavit2. Dixi superius: Si
vere (ipse Bossuetus) Libri Illius
auctor fuit; nam plura adsunt argumenta quod opus illud valde ab aliis
fuerit adulteratum, aut saltem quod Bossuetus noluerit illud pervulgari, dum
ipse post comitia anni 1682, in quibus declaratio cleri gallicani de concilii
superioritate prodiit, aliis 22 annis supervisit, at liber non prius typis
editus fuit quam anno 1730, nempe 26 annis post Bossueti obitum.
17.
Sententiis conciliorum addo illam quae habetur in concilio tridentino3, ubi dicitur: Merito pontifices maximi, pro suprema potestate sibi universa Ecclesia
tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerut peculiari iudicio
reservare. Huiusmodi tridentini notabile dictum nihili facit Febronius;
nam4 sic de illo loquitur: «Ea (verba) generaliora sunt nec exprimunt a
quo et quibus gradibus ac quoad quas partes suprema haec potestas romano
praesuli in universa Ecclesia tradita fuerit; nihil que impedit quominus
credamus reservandorum nonnullorum graviorum peccatorum potestatem ab Ecclesia,
seu concilio supremo pontifici permissam fuisse.» Inquit igitur Febronius primo
loco verba concilii non exprimere a quo haec suprema potestas tradita fuerit
pontifici; et ex eo inducitur credere quod illa potestas reservandi sibi
crimina graviora a concilio ipsi tradita fuerit. Sed Febronius nihil bene
ratiocinatur: si enim potestas quam habet pontifex est suprema, nequit illa
dici tradita nisi a Christo. Nec ullo modo intelligi potest tradita a concilio,
ut credere vult Febronius; nam si potestas suprema apud concilium erat, non
poterat ipsa a concilio in pontificem transferri, quia nullus superior potest
suam supremam potestatem in alium transferre, aut saltem transferre non potest,
quin seipsum de ea exspoliet; alioquin in eiusdem rei gubernio darentur duae
supremae potestates, quae consistere non possunt. Quod si unquam suprema illa
potestas transferretur in alium cum dependentia a transferente, non esset
amplius suprema, sed subordinata; potestas enim suprema est illa quae non
dependet ab alio nec superiorem nec aequalem habet. Quomodocumque autem
dicatur, semper ac verum est quod papa habet supremam potestatem, ipsa debet
esse absoluta et independens. - 1019 -
Potestas
autem dependens quae communicatur alteri, poterit dici quidem plenaria, sed non
suprema: etenim plenaria excludit
restrictionem, sed non dependentiam; suprema
vero excludit omnem restrictionem et omnem dependentiam a quocumque
superiore: et ideo plenaria communicabilis
est et revocabilis; suprema autem est
incommunicabilis et irrevocabilis ab homine. Dico ab homine: nam omnis
potestas est a Deo: Deus autem, sive Christus, qui est rector rectorum et caput
supremum Ecclesiae invisibile, constituit in terris pontificem caput supremum
visibile, ab omni alio terreno superiore independens.
18.
Insuper secundo loco obiicit Febronius quod verba Tridentini non exprimunt quibus gradibus ac quoad quas partes haec
suprema potestas in universa Ecclesia pontifici tradita fuerit. Neque hoc recte
opponit: etenim cum concilium dixerit pontificis potestatem esse supremam,
necessario intelligenda est potestas universalis quoad omnes gradus et partes;
si enim pro omnibus gradibus et quoad omnes partes non intelligeretur, amplius
suprema non esset. Ergo, instabit febronius, a Tridentino quaestio decisa est
pro pontifice? Non est decisa in terminis neque cum canone formali, sed decisa
est in substantia. Uno verbo igitur - suprema
-concilium hanc quaestionem magnam decrevit? Utique respondeo; illo uno verbo -
suprema - satis decrevit aut supponit
decretum; quia tota quaestio in hoc tantum consistebat, an pontifex in universa
Ecclesia supremam potestatem haberet:
atque id quippe concilium declaravit illis verbis: pro suprema potestate sibi in
universa Ecclesia tradita.
19.
Praeterea, pontificem superiorem esse conciliis duobus validissimis momentis
probatur. Primum momentum. Qui censent papam subesse concilio negare non
possunt quod, ut concilium legitimum sit, oportet ut sit uniforme divinis
Scripturis et traditioni patrum, ut sit convocatum a potestatem habente, ut
omnes convocentur qui illud formare debent, ut dubia fidei sufficienter
disserantur, ut in suffragiis praestandis sit in omnibus omnimoda libertas. His
positis, si dubium aliquando insurgeret an in aliquo concilio omnes istae
conditiones interfuerint, debet profecto exsistere iudex qui decernat concilium
legitimum vel illegitimum fuisse. Hic iudex nequit esse idem
concilium, de cuius valore fit duium. Nec potest esse aliud concilium: nam de isto alio
idem dubium fieri posset, et sic procederetur in infinitum. Tunc ergo
necessario papa iudex esse debet, prout fatetur eo casu p. Natalis Alexander,
qui1 prius inquit concilium generale auctoritatem non a papa, sed a
Christo immediate habere; deinde subdit: «Sed quia conditiones quaedam ad
synodum oecumenicam necessario concurrunt, ut scilicet sit secundum Scripturas,
secundum traditionem patrum, secundum ecclesiasticas regulas, cum plena suffragiorum
libertate, consentiente regulariter summo pontifice et per se ipsum vel per
legatos, si voluerit, praesidente et suffragii praerogativa gaudente,
celebretur ab episcopis ex toto orbe christiano convocatis, nemine qui
- 1020 -
ius habuerit excluso; aliquam
in Ecclesia auctoritatem esse necesse est ad quam spectet iudicare ac declarare
quod cum harum conditionum concursu synodus gesta sit; qua ex declaratione
christianorum omnium obligatio ad eius decreta tum de fide, tum de morum
disciplina recipienda consequitur. Ita
summi pontificis est declarare quae concilia vere oecumenica sint: ad ipsum
spectat iudicare an iis instructa sint conditionibus quae concilii oecumenici
rationem constituunt.»
20.
Itaque, si papa eo casu potest et debet iudicare an concilium fuerit legitimum
vel non, ergo papa concilio non subiicitur, sed praeest: sat enim constans
iuris axioma est: Inferiorem nihil posse
in lege superioris. Et si papa concilio praeest, debet esse etiam
infallibilis; alioquin eius decisio inanis esset. Praeterea ponamus quod papa
concilium aliquod illegitimum declaret, et contra patres concilii illud
legitimum esse propugnent; si verum esset iuxta adversarios papam concilio
subesse, ecce tunc in Ecclesia duo suprema capita et irreparabile schisma.
Dicet forte p. Natalis papam in eo solo casu infallibilem et superiorem esse
concilio. Sic ipse dicet; sed ubi habetur quod eo solo casu pontifex concilio
praesit? Haud deerunt alii qui id negabunt; et hoc casu posset schisma usque ad
mundi finem persistere. Quis non videt quod, si pontificis infallibilitas et
auctoritas supra concilium non admittitur, Ecclesia evaderet conventus
contentionum, ad quas sedandas nullum suppeteret medium?
21.
Secundum momentum. Indubitata est regula quod cum propositio quaedam est
universalis et certa, ut ab aliqua exceptione limitanda sit, exceptio illa
nequit habere locum, nisi ipsa aeque sit certa ac propositio; secus exceptio
dubia propositionem certam universalem infirmare non potest. At certum est,
sicut ipsa concilia superius relata docent, papam potestatem plenam et supremam
habere super universam Ecclesiam: nam in concilio nicaeno I dictum fuit: Qui tenet sedem Romae caput est etc.; cui
dota est potestas super cunctam Ecclesiam. In concilio lugdunensi II dictum
fuit: Ipsa quoque s. romana Ecclesia
summum et plenum principatum super universam Ecclesiam cum potestatis
plenitudine recepit. In concilio florentino dictum fuit: Ipsi (romano pontifici) in b. Petro regendi
Ecclesiam plenam potestatem a Domino traditam esse. In concilio tridentino dictum fuit: Pontifices maximi, pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia
tradita etc. Id non negant nec negare queunt adversarii, nempe quod papa
potestatem habet plenam et supremam super universam Ecclesiam, aliter directe
conciliis contradicerent; sed aiunt papam habere tantum potestatem plenam super
Ecclesiam universam dispersam, non
vero super Ecclesiam in concilio congregatam.
Sed hic argumentum meum resumo et dico: Posito quod papa indubitanter super
Ecclesiam universam plenam et supremam potestatem obtinet, ut exceptio illa
(nempe quod hoc intelligatur de Ecclesia dispersa,
non autem de congregata) locum habere possit, eam uti certam
adversarii probare tenerentur; aliter papam exspoliare nequeunt plena illa et
suprema potestate qua eum pollere - 1021 -
ipsa concilia fatentur. Sed quomodo
unquam hanc exceptionem uti certam probabunt, dum idem p. Natalis ait suam
sententiam terminos probabilis opinionis non excedere? Et idem episcopus
Bossuet declarat in sua defensione quod
in congressu episcoporum Galliae anni 1682 nihil
decretum eo animo ut conscientias constringeret, damnando eos qui contrarium
sentiunt. Usquedum igitur hanc eorum exceptionem sive limitationem ut
certam non probabunt, pro certo tenendum quod papa plenam et supremam
potestatem super universam Ecclesiam tam dispersam quam congregatam obtinet.
Ego videre nescio quamnam responsionem congruam ad hanc rationem ipsi invenire
valeant.
|