Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Vindiciae pro suprema Rom. Pontif. Auctoritate|(bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • CAPITULUM V.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 1021 -


CAPITULUM V.

 

Probatur suprema pontificis potestas et consequenter infallibilitas communi ss. patrum auctoritate.

 

1. Vidimus quae dicunt concilia de pontificis romani infallibilitate et suprema potestate. Observemus modo quid de his ss. patres proferant. Ait Febronius, adducens verba Vincentii lirinensis, sacras Scripturas non proprio arbitrio, sed iuxta patrum traditionem interpretandas esse. Videamus propterea quid ss. patres de pontificis romani auctoritate dicant, et incipiamus ab antiquioribus. Loquens s. Hieronymus1, de s. Ignatii martyris epistola quam misit ad romanos, haec nobis tradit: Nobile romanae ecclesiae testimonium (Ignatus) perhibet, eam sanctificatam, illuminatam, Deo dignam, castissimam, Spiritu Sancto plenam appellans. Nota haec postrema verba: castissima, quae numquam fuit nec erit erroribus foedata: Spiritu Sancto plenam, scilicet plenam spiritu veritatis. Praeterea idem s. Ignatius in alia epistola ad Trallenses scripsit: Qui igitur iis (nempe romanis pontificibus) non obedit, ateus prorsus et impius est, et Christum contemnit, ac constitutionem eius imminuit. Dicit constitutionem, idest statutum Christi Domini, quod omnes ab ecclesia romana tamquam capite dependeant.

2. Idem expresse scripsit s. Irenaeus2: Omnes a. romana ecclesia nécesse est ut pendeant, tamquam a fonte et capite. Perpende: necesse est ut pendeant. Deinde addidit: Ad hanc enim ecclesiam propter potiorem, principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos quisunt undique fideles; in qua semper conservata est ea quae ab apostolis est traditio. Nota igitur quod in ecclesia romana traditio quae est ab apostolis, conservata est. Nota verba: hoc est eos qui sunt undique fideles. His verbis confatatur Febronius, qui dicit papam in aliena dioecesi iurisdictionem exercere non posse; si enim omnes fideles ubique existentes debent ad ecclesiam romanam convenire, ergo papa in quacumque dioecesi et super quoscumque fideles immediatam iurisdictionem habet, ut docent Albertus magnus3, S. Thomas4. S. Bonaventura5 et alii communiter; ac maxime id declaravit universitas parisiensis usque ab anno 1252, in quo, consulta an parocho invito parochianus eius valeat peccata sua papae confiteri seu poenitentiariis


- 1022 -


eius (vel suo episcopo aut poenitentiariis ipsius) atque ab eisdem poenitentiam recipere, sic respondit: Dicimus in hoc unanimiter consentientes, praedicta licite posse fieri et debere. Si qui autem dicant contrarium, quantum in nobis est, reprobamus, erroneum reputantes. Ita legitur apud Bulaeum1. Item in concilio generali lateranensi sub Innocentio III2, habetur: Romana ecclesia, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra.

3. Progrediamur ad aliorum patrum auctoritates. Sed antequam eas exponamus, advertendum quod Febronius, videns patrum sententias opinioni suae prorsus adversari, ipse3 vocat eas figuratas aut ampullatas elocutiones. En eius verba: «Quae hinc inde occurrunt figuratae aut ampullatae patrum elocutiones substantiam rei non mutant.» Deinde sic scribit: «Tituli et dignitates romanae ecclesiae sive pontifici attributae, nempe matris et magistrae ecclesiarum, capitis Ecclesiae, vicarii Christi, causa fuerunt ut patres extenderent pontificiam potestatem; id ita ferente (nota eius verba) humanae conditionis infirmitate, quae aegre intra legitimos fines sese continet; scilicet a proprio et stricto sensu verborum nonnunquam generalius et sine consideratione aut respectu ad determinata quaedam iura quae primatui adhaerere serius praetensa sunt prolatorum argumenta desumuntur pro eorumdem putativorum iurium assertione.» Ergo, iuxta Febronium, patrum sententiae ab infirmitate humanae conditionis ortum habuerunt? Ergo dicta patrum nonnunquam sine consideratione prolata sunt? Si hoc esset, frustra dehinc ss. patrum auctoritates adversus haereticos opponi possent: nam ipsi cum Febronio responderent patres ex infirmitate humanae conditionis intra legitimos fines non se continuisse et sine consideratione verba nonnunquam protulisse.

4. Prosequitur ibi Febronius adducitque id quod Graeci in florentino concilio Romanis obiecerunt: Quae honoris causa dicta sunt, in consequentiam trahi non debere. Ergo patres tantum honoris causa, idest ad papam adulandum, plur de ipsius auctoritate dixerunt: ideoque de eorum sententiis nulla aut parva ratio habenda erit? Proinde4 concludit quod huiusmodi patrum sententiae probabiliter ansam praebuerunt supponendi in papa auctoritatem quam non obtinet. En aestimatio quam novus patrum censor Febronius de ipsorum auctoritatitibus habet. Sed errat; nam ss. patres non figurate aut ampullose, se in spiritu veritatis locuti sunt. Scripsit Melchior Canus5: Nullo modo ss. patrum doctrina et traditio Ecclesiae divelli et separari possunt. Ipsemet autem Febronius6, laudat verba Vincentii lirinensis7, qu scripsit: Post prphetas, apostolo et evangelistas, sanctos quoque doctores accepimus., quo eorum catholicam, hoc est universalem intelligentiam, tamquam Ecclesiae regulam praescriptam, sequeremur. Idem Febronius ibidem refert verba Innocentii III (quae habentur in


- 1023 -


cap. 2 de presbyt. non baptiz.): Sopitis quaestionibus doctorum, patrum sententias teneas. Addit insuper verba concilii senonensis in IV decr. fidei, ubi dictum fuit: Internuntiis patrum et conciliorum organis Spiritus Sanctus docet nos omnia; sine quorum auspiciis, qui Scripturae sacrae sensum habere se iactitant non intelligunt quae loquuntur. Post haec ab ipsomet relata, quomodo Febronius potuit alibi scribere elocutiones patrum circa pontificis auctoritatem esse figuratas aut ampullatas, ex infirmitate humanae conditionis et sine consideratione, honoris tantum causa prolatas?

5. Sed pergamus exponere has figuratas aut ampullatas patrum elocutiones. S. Hieronymus1 sic scripsit: A pastore praesidium ovis flagito... Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, Beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus est. Si quis in arca Noè non fuerit, peribit regnante diluvio. Quicumque tecum non colligit, spargit: hoc est qui Christi non est, antichristi est. Omnia verba haec infallibilitatem et superioritatem supremam pontificis ostendunt. At quid de his dicit Febronius? Dicit2 quod verba praefata Hîeronymi sunt turgida, quodque in illa magna contentione quae tunc aderat inter episcopos circa Dei hypostases s. doctor tutius esse iudicavit consulere papam, licet eius iudicium non esset ineluctabile. Ita Febronius; sed mihi videntur verba s. Hieronymi evidenter denotare quod iudicium pontificis ipse ineluctabile existimabat. Sed ait Febronius s. Hieronymum in tantum iudicio Damasi se remisisse, in quantum sciebat (ut in alia epistola expressit) totum occidentem sentire idem quod pontifex sentiebat. Si hoc esset, respondeo, satis erat Hieronymo scribere ad Damasum se communione ei consociari; sed s. doctor praefata turgida verba scripsit: Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, Beatitudini tuae communione consocior. Addidit: Super illam petram Ecclesiam aedificatam scio. Addidit: Quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus est. Addidit: Si quis in arca Noè non fuerit, peribit. Addidit: Quicumque tecum non colligit, spargit; hoc est: qui Christi non est, antichristi est. Verba haec non solum significant s. Hieronymum iudicio pontificis in ea quaestione voluisse adhaerere, sed etiam ipsi persuasum exploratumque esse quod quaecumque sententia pontificis in materia fidei nullo modo errori poterat esse obnoxia. Adde huic aliam gravissimam sententiam s. Hieronymi3, ubi dicit quod si pontifici non daretur super Ecclesiam potestas eminens, salus non esset in Ecclesia, quia alioquin schismatum multiplicitas vitari non posset. En eius verba: Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus eminens detar potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot sacerdotes.

6. Auctoritates s. Cypriani superius iam allatas hic repetere non oportet; satis est de eis tantum tres


- 1024 -


memorare, in quibus s. Cyprianus, iuxta Febronium, etiam turgide loquitur. Prima est: Qui Petri cathedram deserit, in Ecclesia non est1. Altera: Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et cathedra una, super Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui aut novum sacerdotium fieri, praeter unum altare, et unum sacerdotium, non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit2. En s. Cyprianus quomodo turgide loquitur, dum scribit quod spargit qui colligit extra cathedram Petri, Domini voce fundatam. Tertia est illa: Neque aliunde haereses obortae sunt quam inde quod non unus in Ecclesia sacerdos et iudex vice Christi cogitatur3.

7. Transeamus ad alios patres. S. Athanasius scripsit: Romanam ecclesiam semper conservare veram de Deo sententiam4. In eadem epistola, alloquens papam de ipsius infallibilitate, dixit: Tu profanarum haeresum atque imperitorum omniumque infestantium depositor, princeps et doctor, caputque orthodoxae doctrinae et immaculatae fidei existis. Perpende verba: haeresum depositor, caput orthodoxae doctrinae et immaculatae fidei. Et addidit ibidem: Ob id vos praedecessoresque vestros aposlolicos videlicet praesules, in summitatis arce constituit, omniumque ecclesiarurm curam habere praecepit.

8. S Gregorius Nazianzenus5, scripsit: Vetus Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem et semper (nota) eam retinet, sicut decet urbem quae toti orbi praesidet semper integram fidem habere. S. Optatus milevitanus, scribens contra donatistas, post iudicium a Melchiade papa latum, dixit nullum remanere dubium: Iudicium Melchiadis papae sententia clausum est. Idem sanctus (contra Parmeniam.) scripsit haberi tanquam schismaticum qui diversam doctrinam tenet quam ecclesia romana docet: Ut iam schismaticus esset qui contra singularem cathedram (romani pontificis) alteram collocaret. Ergo extra cathedram romani pontificis altera non datur. S. Cyrillus6, scripsit: Petro omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi, tanquam ipsi Domino Iesu, obediunt7. Idem s. Cyrillus dixit quod sicut Pater aeternus suo Filio omnimodam potestatem, et nulli alteri, tradidit, ita Christus supremum Ecclesiae regimen nulli alteri quam Petro et eius successoribus dedit: Sicut Christo a Patre omnis potestas et nulli alteri data est, sic Petro eiusque successoribus suprema Ecclesiae cura, nullique alteri est commissa8. Adverte verba: suprema Ecclesiae cura, nullique alteri est commissa. nimis luculenter s. Cyrillus expressit hic superioritatem pontificis romani super Ecclesiam tam dispersam quam congregatam.

9. Praeterea s. Augustinus scripsit: In romana ecclesia semper apostolicae cathedrae viguit principatus9. Alibi autem explicat idem s. doctor hunc principatum Ecclesiae romanae infallibilitatem continere: ibi enim loquens de quocumque successore s. Petri, ait hanc esse petram adversus quam errores fidei praevalere non possunt: Numerate sacerdotes vel ab ipsa sede Petri; in ordine illo patrum


- 1025 -


quis cui successerit videte: ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae1. Idem s. Augustinus alibi2 scripsit: In verbis apostolicae sedis tam antiqua, fundata et certa est catholica fides ut nefas sit de illa dubitare christianis. Et ad Iulianum sic scripsit: Quid adhuc quaeris examen quod apud apostolicam sedem iam factum est3?

10. S. Hilarius scripsit: Tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum fidei Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis regni ianitorem et in terreuo iudicio iudicem coeli, Satanae convicio, nuncuparet4. Venerabilis Beda scripsit: Specialiter (Petrus) claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicumque ab unitate fidei vel societatis illius se segregant, tales non possint ianuam regni coelestis ingredi5. S. Petrus Chrysologus, antistes ravennas, Eutycheti ad ipsum recurrenti, tempore quo ille renuebat pontifici obtemperare, sic respondit: In omnibus autem hortamur te, frater honorabilis, ut his quae a beatissimo papa praescripta sunt obedienter attendas; quoniam (nota) b. Petrus, qui in propria sede et vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. Et deinde subdidit: Nos enim, pro studio pacis et fidei, extra consensum romanae civitatis episcopi, causas fidei audire non possumus6.

11. S. Fulgentius scripsit esse tam certas pontificis definitiones ut omnia ab ipso tradita omnis christianus orbis sine haesitatione amplectatur: Adeo quae a pontifice romano decernuntur certa esse ut quod ille tenet docetque, totus christianus orbis nihil haesitans credat. S. Gregorius magnus scripsit: Quis nesciat sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam? Cui dictum est: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam7? Quamobrem Ecclesiae soliditas a soliditate Petri dependet. Idemque pontifex in epistola ad Galliae episcopos scripsit quod, occurrente quaestione aliqua in materia fidei, sedi apostolicae retulissent, ut ab ipsa definiri sine dubio potuisset: Si quam vero contentionem de fidei causa evenire contigerit..., ad nostram studeat perducere notionem; quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari8. Notentur verba: sine dubio terminari. S. Anselmus10 dicit Christum pontifici romano Ecclesiam suam regendam commisisse; unde subdit: Ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut eius auctoritate corrigatur. S. Bernardus, loquens de s. Petro11, ait: Qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet. Item12 scripsit: Nulli dubium est quod ea quae apostolica firmantur auctoritate, rata semper exsistunt, nec alicuius possunt deinceps cavillatione mutilari. Praeterea s. Bernardus scripsit magnum illud dictum, nempe quod infallibilitas pontificis ex constantissima et perpetua traditione ostenditur: Infallibilitatis pontificiae praeropativam constantissima


- 1026 -


perpetuaque ss. patrum traditio commonstrat1. Idem scripsit Melchior Canus: Constat autem, romanos episcopos Petro in fidei magisterio successisse, ab apostolis esse traditum2.

12. Praeterea s. Thomas, qui omnium patrum opera evolvit, nullamque propositionem ut certam asseruit in qua ss. patres concordes non fuerint, sic scribit: Postquam essent aliqua Ecclesiae auctoritate determinata, haereticus esset si quis repugnaret; quae quidem auctoritas principaliter residet in summo pontifice3. Atque prius s. dóctor iam dixerat4, quod in Ecclesia unitas fidei esse non posset, nisi quaestio fidei exorta determinaretur per eum (scilic. per papam) qui toti Ecclesiae praeest. Idem scripsits. Bonavealura: Papa non potest errare, supposito quod intendat facere dogma de fide etc.5. Hinc scripsit Duvallius, loquens de nostra sententia: Nemo nunc est in Ecclesia qui ita pro certo non sentiat, praeter Vigorium et Richerium; quorum si vera esset sententia, totus fere orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret6. Hicque transeunter advertatur Richerium postea suam illam opinionem expresse revocasse in vita et in morte. P. Franciscus Suarez, scribens adversus impugnantes pontificis infallibilitatem, ait quod eorum opinio non solum est nimis temeraria, sed etiam erronea; nam tam est catholicorum scriptorum concors in hac veritate sententia, ut eam in dubium revocare nullo modo liceat7. Idem scripsit p. Bannez dominicanus; et cardinalis Bellarminus scripsit quod opposita sententia videtur erronea omnino et haeresi proxima8. Refertque idem Bellarminus Ioannem Calixtum lutheranum sic scripsisse: Negari non posse, si Christus suo loco romanum pontificem universae per orbem Ecclesiae praefecit, ideo praefecisse ut controversias fidei sententia falli nescia decideret ac terminaret, cui mentes fidelium adhaerere oporteat. Sed quod mirabilius est, en quod scripsit Ioannes Gerson de infallibilitate et suprema potestate papae, antequam sedi romanae infestus esse inciperet: Divideretur Ecclesia, nisi per unius sententiam unitas servaretur; hic autem principatum eiusmodi habens est Petrus, successorque eius9. Adde Augustinum Triumphum, doctorem academiae parisiensis, qui scripsit haeresim esse, pontifici aliquid de fide decernenti non adhaerere10.

13. Auctoritates autem superius relatae ss. patrum patenter ostendunt pontificem infallibilem et conciliis superiorem esse. Sed, ut notavimus, illae respectu ad Febronium nihil valent, quia sunt (ut ait) elocutiones figuratae aut ampullatae. Scire vellem quasnam auctoritates aut probationes afferre deberemus ad Febronium suadendum. Textus Scripturarum a nobis supra adducti quoad eum non probant; nam pro libito ipse eas interpretatur, et sic nihili facit. In evangelio s. Matthaei dicitur: Tu es Petrus, et super. hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Vidimus quod ss. patres communiter pro petra intelligunt Petrum, seu


- 1027 -


Cephas; sed quia haec interpretatiO Febronio non arridet, ideo hic textus nihil ipsi probat. In Evangelio s. Ioannis a Christo dicitur Petro: Pasce oves meas. Quibus verbis communiter patres aiunt, Petro principalem ovilis Christi curam fuisse commissam: sed nihil etiam respectu ad Febronium id probat; et sic pariter alias relatas Scripturas ipse despicit. Nec etiam quoad ipsum valent dicta conciliorum quae supra retulimus, eo quod (ut ipse ait) haec concilia locuta sunt in saeculis obscuris, saeculis ignorantiae, in quibus latebant veritates, quae postmodum a Febronio detectae fuerunt. Denique sententias ss. patrum nec etiam ipse magni facit, quoniam patres locuti sunt figurate aut ampullose, nempe per hyperboles et exaggerationes. Scripturae itaque non valent pro nostra sententia, quia non probant Febronio; nec officit ei quod patres pro nobis communiter eas interpretantur. Concilia nec etiam valent, quia locuta sunt ex ignorantia in saeculis tenebrosis. Sententiae ss. patrum, per quos (ut testatur s. Bernardus supra laudatus) constantissima et perpetua traditio habetur de infallibilitate pontificis romani, et consequenter de eius suprema potestate supra concilia, nec etiam valent eo quod sunt elocutiones figuratae aut ampullatae. Peto a Febronio: quaenam alia momenta invenire poterimus ut veritatem assequamur? Sed nemo nos inficiet, si non eius dicta, sed potius sectari eligimus oracula conciliorum oecumenicorum, quippe quae non ex ignorantia, sed exassistentia Spiritus Sancti locuta sunt; et sententias ss. patrum, qui non figurate aut per exaggerationes, sed spiritu veritatis ducti sua dicta protulerunt.

 




1 In lib. de script. eccl.



2 L. 3, c. 3, n. 2.



3 In 4 sent. dist. 19, a. 10.



4 Opusc. contra impugn. relig c. 4.



5 In 4 sent. dist. 29, a. 3.

1 Hist. Universit. paris. tom. 3, a. 1252.



2 Cap. 5.



3 Cap. 3, § 8.



4 Num. 7 in cit. § 8.



5 De loc. theol. lib. 7, cap. 3.



6 C. 1,. § 1 sub initio.



7 In commonit. 1, cap. 2.

1 In epist. 14, al. 57 ad Damasum.



2 Loco cit. n. 2.



3 In dial. contra Luciferian. n. 9.

1 De unit. Eccl. c. 4.



2 Lib. 1, epist. 8 ad Pleb.



3 Lib. 1, epist. 3 ad Cornelium.



4 Epist. ad Felic. pap.



5 In carm. de vita sua.



6 In lib. Thesaur.



7 Apud s. Th. opusc. contra Graecos.



8 Lib. Thesaur. tom. 2.



9 Ep. 63.

1 In Ps. contra part. donat.



2 Epist. 157.



3 Lib. 2 contra Iulian.



4 Lib. 6 et 10 de Trin.



5 Hom. in festo ss. Petri etc.



6 Epist. ad Eutychet., p. 1 conc. chalcedon.



7 Lib. 6 epist. 37 apud Maurin. 7, 40.



8 Lib. 4, ep. 52, al. 5, ep. 54.



10 Lib. de incarnat., cap. 1.



11 Lib. 2 de consider.



12 Epist. 170.

1 Epist. 190 ad Innoc. II.



2 De locis theol. lib. 6, c. 7.



3 2, 2, q. 11, a. 2, ad 3.



4 Qu. 1, art. 10.



5 De sumue. theolog. q. 4, a. 3.



6 De supr. pont. potest. part. 4, q. 7.



7 Tract. de fide, disp. 20, sect. 3, n. 22.



8 Lib. 4 de pontif. cap. 2.



9 Lib. de potest. reg. et pap. cap. 3.



10 De pot. eccl. q. 10 art. 3.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL