Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Vindiciae pro suprema Rom. Pontif. Auctoritate|(bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • CAPITULUM VI.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 1027 -


CAPITULUM VI.

 

Probatur ratione pontificis romani potestatem in Ecclesia esse supremam.

 

1. Docet s. Thomas1, regimen monarchicum esse omnibus aliis perfectius: Optimum regimen multitudinis est ut regatur per unum: pac enim et unitas subditorum finis est regiminis: unitatis autem congruentior causa est unus quam multi. Idem olim scripsit Plato: Unius dominatio, bonis instructa legibus, lex illarum omnium optima est. Gubernationem vero eam in qua non multi imperant, mediam censere debemus; caeterum multorum administrationem omnibus in rebus debilem atque infirmam2. Aristoteles pariter, postquam tres gubernii formas adduxerat, scribit: Harum optima regnum3. Idem dixit Plutarchus: Si optio eligendi concessa fuerit, non aliud deligat quam unius potestatem4. Et ita etiam Euripides, Isocrates, Stobeus et alii philosophi gentiles locuti sunt. Disserens autem s. Thomas particulariter de rebus fidei, dicit: Circa ea quae fidei sunt contingit quaestiones moveri; per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur5. Hinc angelicus doctor statum Ecclesiae omnino monarchicum existere fundat. Idque prius docuit s. Cyprianus6: Unus omnium Dominus est Deus... ad divinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum; rex unus es


- 1028 -


apibus, et dux unus in gregibus, et in armentis rector unus. Idem scripsit s. Io. Chrysostomus1, ubi, loquens prius de anarchia, idest de carentia principatus, dicit eam esse argumentum confusionis. Deinde necessitatem unius rectoris sic describit: Si a navigio (ait) ademeris gubernatorem, navem demerges: si a grege pastorem, omnia evertisti. Ratio autem cur regimen monarchicum aliis praefertur est quia monarchia, quae ab uno solo pendet, difficilius quam aristocratia, dependens a pluribus, dividi et destrui potest; difficilius enim simplex unitas dividitur quam multitudo, licet haec ad unionem conspiret. Et revera omnia symbola quibus in Scripturis denotatur Ecclesia, nimirum regni, navis, arcae, ovilis, domus, aciei ordinatae, omnia necessitatem unius rectoris significant. Ex historia autem patet regimen monarchicum omnibus aliis fuisse melius; et aristocraticum saepe dissensionum, imo aliquando exterminii imperiorum causam exstitissse. Corpus quidem Ecclesiae mysticum nunquam potest esse unum, nisi unum praesit visibile caput a quo corpus Ecclesiae regatur. In antiqua lege Dominus sic praecepit: Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Deum pertinent praesidebit; porro Zabadias, filius Ismahel qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit quae ad regis officium pertinent2. Si ergo in lege antiqua unus sacerdos praeesse debuit divinis rebus, quanto magis id locum habere debet in lege nova, quae antiquae perfectio et complementum est? Hinc communiter doctores, ut s. Thomas, Gerson, Bellarminus, Du-Vallius, Gretserus, Sanderus, Charlas et alii (nec contradicunt Dupinus et Richerius), docent regimen Ecclesiae esse monarchicum; cum duplici tamen discrimine a gubernio monarchico temporali: primum, quia episcopi, licet papae subiecti, non sunt tamen eius vicarii, sed ordinaria potestate suas regunt ecclesias; secundum, quia nec papa nec episcopi haereditaria successione suas dignitates acquirunt, ut reges, sed ex omni classe fidelium eliguntur.

2. Omnino igitur principatum Ecclesiae monarchicum esse tuemur cum s. Thoma, ut supra, et s. Antonino3, et aliis pluribus, inter quos pro omnibus valeat unus Ioannes Gerson, qui pertingit ad asserendum haereticum esse qui pontificis statum pertinaciter negaret esse monarchicum. En eius verba: «Status papalis institutus a Christo supernaturaliter et immediate, tamquam primatum habens monarchicum et regalem in ecclesiastica hierarchia secundum quem statum unicum et supremum ecclesia militans dicitur una sub Christo: quem statum quisquis impugnare vel diminuere vel alicui ecclesiastico statui particulari coaequare praesumit, si hoc pertinaciter faciat, haereticus est, schismaticus, impius atque sacrilegus. Cadit enim in haeresim toties expresse damnatam a principio nascentis Ecclesiae usque hodie tam per institutionem Christi de principatu Petri super alios apostolos, quam per traditionem totius Ecclesiae in sacris eloquiis suis et generalibus conciliis4Inquit igitur Gerson tam institutioneChiristi, quam


- 1029 -


traditione Ecclesiae de haeresi notandum qui statum papalem negat esse monarchicum; cum enim Petrus Ecclesiae fundamentum totiusque ovilis pastor a Christo fuerit deputatus, merito infertur suprema potestas ipsi eiusque successoribus tradita fuisse. Haec famosa Gersonis sententia, tam valida ratione probata, ad compescendos negantes monarchicum papae regimen potissimum valet.

3. Tanto magis quod nec; papa nec quivis temporalis monarcha potestatem supremam talem habet ut quicquid velit ad libidinem agere valeat: habent enim ipsi potestatem supremam quodammodo moralem, qua possunt independenter quidem ab assensu aliorum facere omnia, sed ea tantum quae consona videntur rationi. Praeterea quivis monarcha, directive et ordinarie loquendo, legibus sui regni conformare se debet; potest tamen in illis semper dispensare. Praeterea convenit principi consilium a sapientibus exquirere et sequi; idque praesertim papa ordinarie in usu habet, cardinales aliosque praelatos in negotiis maioris momenti consulendo. Verumtamen falsum et perniciosum principium illud Gersonis fuit, nempe quod monarcha a sua natione legitime iudicari possit; nam (ut ait) cum natio sit totum respectu principis, qui tantum est pars, in natione suprema auctoritas manet. Principium dixi falsum regnisque infestissimum; sic enim subditis seditiones commovendi in principem occasio praeberetur, semper ac ipsi principem iniusta praecipere putarent.

Febronius autem supremam potestatem apud Ecclesiam existere adstruit; pontifici tantum attribuit primatum, quo, tamquam caput ministeriale corporis Ecclesiae, idest tamquam Ecclesiae minister, potest dumtaxat, casu quo concilium sine magna difficultate congregari nequit, leges aliquas generales indicere, sed illae robur non habent nisi communi consensu aliorum recipiantur; potest etiam (ait) in controversiis fidei aut morum aut disciplinae suas definitiones ferre, et illis iuxta Gersonem provisorie obtemperandum est, ad non dogmatizandum oppositum; tamen ipsae non sunt irrefragabiles nec obligant, si Ecclesia reclamat. Dicit etiam causas maiores referendas esse ad pontificem, sed non quidem ut quaestiones suo iudicio terminentur, sed tantum ut sic Ecclesiae dissitae conferre inter se communique bono consulere possint. Addit muneri pontificis annexam esse sollicitudinem ut canones ubique observentur, fidei integritas custodiatur, ritus substantiales in sacramentis ministrandis adhibeantur, et unam sanam doctrinam omnes profiteantur. Caeterum Febronius vult primatum papae non esse potestatis et iurisdictionis super alias ecclesias, sed directionis tantum et vigilantiae; unde scribit non posse pontificem condere leges pro tota Ecclesia obligantes, nec responsa ipsius obligationem strictam inducere; et ideo reprehendit episcopos qui omnimodae obedientiae pontifici se subiiciunt.

5. Sed huiusmodi Febronii opiniones nec sententiis conciliorum, ut vidimus, nec dictis patrum, nec ipsius gallicanae ecclesiae sensui consonant: facultas enim parisiensis ann. 1617 damnavit ut haereticam propositionem Marci Antonii de Dominis, qui dicebat papam non habere iurisdictionem de iure divino


- 1030 -


super alias ecclesias; et iampridem eadem facultas anno 1543 sic declaraverat: Nec minus certum est unum esse iure divino summum in ecclesia Christi militante pontificem, cui omnes christiani parere tenentur. Et ideo Febronius1 reprehendit Gallos primatum iurisdictionis papae concedentes, dicens, hoc posito, resipiscentiam et reductionem protestantium ad ecclesiam catholicam nequaquam posse obtineri. Sed in omnibus his Febronius errat: contradicit enim (ut dixi) conciliis, ss. patribus et evidenti rationi; ratio quippe cur pontifici suprema potestas attribuenda est, patet ex eo quod patres communiter tradunt, nempe ideo in Ecclesia unum caput et pastorem constitutum fuisse a Christo ut sic schismata removeantur et unitas fidei ubique servetur; nam ubi in quaestionibus ultimum iudicium a pluribus dependet, impossibile est omnes contentiones et dissidia evitare. Dicit Apostolus: Unus Deus, una fides.2. Hinc merito scribit Bellarminus quod non potest fides esse una, nisi unus sit iudex, cui omnes parere tenentur. Id enim patet ex ipsis haereticis, quorum unusquisque diversam componit sectam, eo quod unum iudicem non habent; nam ubi sunt multi pares et res est obscura, difficulter unus alterius iudicio ultro se subiicit. Eo quomodo s. Hieronymus id expresse manifestat: Super Petrum fundatur Ecclesia; licet idipsum in alio loco super omnes apostolos fiat, et cuncti claves regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim (nota) unus eligitur, ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio3. Quamvis igitur apostoli, tamquam primi evangelii fundatores, aeque ac Petrus, potestatem a Christo acceperint: attamen Petrus omnibus praeficitur ut lites removerentur. Ad lites autem et schismata removenda non sufficit caput ministeriale sed requiritur, dicit s. Hieronymus in alio loco, potestas super omnes alias eminens; alioquin, quot sacerdotes, tot schismata stabunt. Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in ecclesiis efficientur schismata, quot sacerdotes4.

6. Idem scripsit s. Optatus milevitanus5: Negare non potes, scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus est; in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne caeteri apostoli singulas sibi quisue defenderent: ut iam schismaticus et peccator esset qui contra singularem cathedram alteram collocaret. Ergo cathedra unica, quae est prima de dotibus (nempe quod sit unica), sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Anacletus..., cum quo nobis totus orbis commercio formatarum in una communionis societate concordat. Vestrae cathedrae vos originem reddite qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vindicare. Docet igitur hic s. Optatus quod cathedra Petri et successorum est unica constituta, ut unitas in Ecclesia ab omnibus servetur; et ideo schismaticus est qui alteram, praeter cathedram Petri, collocat. Quid amplius,


- 1031 -


quaeso, proferre poterat ut auctoritatem pontificiam esse supremam, independentem et infallibilem ostenderet? Idem prius significavit etiam s. Irenaeus, scribens: Ad hanc Ecclesiam (romanam) propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles; in qua semper conservata est ea quae ab apostolis est traditio1. Perpende illud: necesse est convenire, quod importat omnes ecclesias teneri ad sentiendum ut sentit romana; et illud: in qua semper conservata est traditio. In his duabus partibus expresse suprema potestas pontificis et eius infallibilitas demonstratur.

7. Insuper observo quod tandem ipsi adversarii necessitatem unius capitis supremi agnoscunt et fatentur. Unus eorum, nempe auctor insctructionum circa s. sedem, sic loquitur (verbis ex gallico in latinum idioma traductis): «Incontrovertibile est quod, si Christus Iesus, concedendo aequalitatem potentiae omnibus episcopis, medium non accepisset unum inter ipsos eligendi, cui omnes adhaerendo, eum tamquam caput respicerent, brevi tot schismata orta fuissent, quot episcopales cathedrae exstarent.» Idem fatetur ipse Febronius2, dicens, ne Ecclesia vacillaret, Petrum fuisse a Christo caput Ecclesiae constitutum: Petrum reliquis Christus praetulit... sicque caput suae Ecclesiae dedit, sine quo corpus non potuisset non saepius nutare. Item § 2 dicit: Causa instituendi inter apostolos primatum est bonum unitatis, sine quo impossibile est Ecclesiam persistere. Idque ibi probat auctoritatibus s. Hieronymi et s. Optati, quas mox supra adduximus. Et ibi addit quod eadem ratio unitatis, ob quam unus Petrus a Christo fuit pastor et caput Ecclesiae constitutus, effecit etiam ut eius principatus esset perpetuus in Ecclesia; quandoquidem ille non fuit Petro collatus pro sua peculiari persona, sed in Ecclesiae favorem, quapropter oportuit ut talis principatus perduraret usquedum perdurabit Ecclesia, nempe usque ad finem saeculorum. Praeterea Febronius3, hoc principium statuit: Omnia illa et sola esse essentialia iura primatus, sine quibus unitas non potest servari. Omnia haec a Febronio prodita suadent quod primatus pontificis omnino debet esse supremus: quia aliter corpus (utor eisdem ipsius verbis) non potuisset non saepius nutare: aliter impossibile est Ecclesiam persistere; aliter unitas non potest servari. En quomodo Febronius suis eisdem verbis se confutat.

8. His vero positis, quomodo potest Febronius deinde concludere primatum pontificium esse mere ministeriale, eiusque iudicium esse fallibile ac iudicio Ecclebiae subiectum? Item papam non posse condere leges et tanto minus ad eas obligare fideles? Quomodo cum tali primatu posset corpus Ecclesiae non saepius nutare? quomodo Ecclesia persistere? quomodo unitas servari, et divisiones ac schismata evitari? Evitabuntur fortasse cum conciliis generalibus? Sed si concilia congregari non possent, prout non potuerunt per tercentos annos in primis Ecclesiae saeculis, dum gentiles imperatores dominabantur, quomodo eo casu irruente aliquo errore


- 1032 -


contra fidem, promtum remedium praestabitur? Tunc, ait Febronius1, papa sententiam suam cum omnibus aliis christianis orbis ecclesiis conferre debet, illarumque sententias colligendo, conclusionem deinde tenetur ipse promulgare, ut ab ecclesiis acceptetur: et ita audenter asserit in primis tribus saeculis factum esse; asserit, sed non probat ut videre est loco citato. Contra vero certum est omnes haereses quae primis temporibus prodierunt, a pontificibus fuisse proscriptas, nimirum Nicolaitarum, Ebionistarum Marcionistarum, Montanistarum, Tertullianistarum, Origenistarum et aliarum plurium. S. Augustinus2, reprobans opinionem eorum qui dicebant opus esse concilio ad quamcumque haeresim damnandam, scripsit: Quasi nulla haeresis aliquando, nisi synodi congregatione, damnata sit; cum potius rarissimae inveniantur propter quas damnandas necessitas talis exstiterit. Sozomenus3, loquens de quaestione olim habita circa divinitatem Spiritus Sancti, scripsit: Quae controversia cum in dies magis cresceret, episcopus romanus, de ea certior factus, scripsit ad ecclesiam Orientis literas, ut Trinitatem et consubstantialem esse et gloria aequalem existimarent. Quo facto, utpote controversia iudicio Romanae Ecclesiae terminata, singuli quievere. Praeterea in concilio oecumenico VIII celebrato sub Adriano II anno 8694, prolatum fuit: Retro olimque semper, cum haereses et scelera pullularent, noxias illas herbas et zizania Apostolicae Sedis Romanae successores extirparunt.

9. Quisque suadere omnino sibi debet, quod rumores sedare per dispersarum ecclesiarum sententias circa aliquam urgentem fidei controversiam, sine pontificis infallibili definitione, est moraliter et plusquam moraliter impossibile. Unum pro omnibus sufficiat exemplum. Bulla Unigenitus fuit quidem ab omnibus principalibus catholicis ecclesiis acceptata (prout ostendit cardinalis de Byssi particulari libro typis edito) et praesertim ab episcopis Galliae in concilio Embrunensi ac in pluribus eorum congressibus acclamata fuit ut dogmatica; nihilominus habueruntne finem rumores? Remotius exemplum est autem illud eventum in ecclesia graeca post synodum florentinam. In eo concilio latina et graeca ecclesiae iam convenerunt, plures et magnae inter ipsas contentiones intercesserunt; sed demum concilii decretis omnes acquievere. Hic primo quaero: si nulla ex iis ecclesiis cedere unquam alteri voluisset, et defuisset papa, qui, ut supremus iudex, quaestiones valuisset terminare, quomodo schismati reparatum fuisset? Dico praeterea: quamvis Graeci pro tunc concilii decreto acquieverunt, attamen, peto quanto tempore pax ista permansit? Vix ad reditum in Graeciam Marci metropolitani ephesini a concilio, ipse iterum suos Graecos ad priscos errores resumendos induxit. Quomodo Marcus alios pervertit, non obstante concilio oecumenico celebrato? Pervertit quidem dicendo quod ex una parte ipsi pontifici parere non tenebantur eo quod papa non est nisi Romae patriarcha, ut Graeci schimatici tenent; ex alia dicebat concilium non fuisse legitimum: et ita


- 1033 -


nec pontifici nec concilio obedientiam praestandam esse concludebat. Et sic pariter alii haeretici etiam post celebrata concilia fecerunt, obstinati in suis erroribus persistentes. At si omnes fideles communiter tenerent pro certo (prout revera certum est) papam esse supremum quaestionum fidei iudicem, et eius iudicia infallibilia esse, non amplius in Ecclesia adessent neque schismata neque schismatici, nisi illi tantum qui ex mera obstinatione veritatem agnitam oppugnare vellent. Ideo repeto quod, sublata infallibilitate pontificis et eius suprema potestate, medium aliud ad incredulos convincendos non suppetit.

10. Dicunt: papa est homo fallibilis. Et episcopi in concilio congregati nonne etiam sunt homines fallibiles? Respndent quod solis iudicibus in concilio generali congregatis infallibilitatis promissio facta est. Sed hoc quomodo probant? Non probant Scripturis: non probant conciliis (excepto illo Basileae, quod illegitimum fuit, ut a nostris auctoribus evidenter demonstratur): non probant sententiis ss. patrum, quia patres sunt contrarii. Nequaquam, exclamant: Scripturae, concilia, patres pro nobis sunt; et ideo, cum admiratione observo, progrediuntur ad afferendas pro ipsis illas easdem sententias quae eis magis obstant, et ora eorum magis obtrudere deberent. Omnis eorum industria, ait quidam doctus auctor, consistit in sententiis tergiversandis, dentibus illas ad eorum sensum trahendo vel explicando per quasdam vanas distinctiunculas ex eorum cerebris inventas ad veritatem eludendam; et postea clamant et contendunt patres dixisse ea quae ipsi a patribus dicta fuisse fingunt, atque sic victoriam sibi canunt, concludendo: C1arum est, probatum est, nulla responsio aut dubium remanet quod pontificiae definitiones non sunt irrefragabiles, et quod concilium est supra papam. Sed si haec nullus patrum asserit, quid ipsis proderit adducere s. Cyprianum, s. Hieronymum, s Augustinum, s. Gregorium et alios, cum ss. patres tradunt oppositum ad ea quae ipsi vellent ut patres dicerent, sed non dicunt?

11. Sed redeamus ad punctum. Ponamus casum quod ad aliquam haeresim proscribendam concilium adunetur, et concilium non sit a papa nec convocatum nec confirmatum: si postea episcopi congregati manerent discordes, peto: quisnam controversiam decernet? Dicent: sufficit quod maior eorum pars conveniat. Nego; nam etiam maior pars errare potest, ut comprobatum est in concilio ariminensi et ephesino II. Praeterea, ponamus quod episcopi in huiusmodi concilio sint concordes: sufficietne concilium illud ad quaestionem eliminandam? Nequaquam profecto, quia contradictoribus ad illud inficiendum non deerunt praetextus, dicendo concilium non fuisse legitimum vel ob defectum libertatis in tradendis suffragiis, vel ob defectum ordinis respectu illorum ad quos suffragia dare spectabat (tanto magis quod Febronius nollet laicos a concilio excludi) vel ob defectum examinis circa puncta quae discuti debebant. Hinc manifestum fit quod nullum superest medium compescendi quaestiones fidei et haereticos convincendi, si suprema papae auctoritas eiusque iudicium irrefragabile non admittitur. Praeterea Febronius1, ait


- 1034 -


quod si papa adest in concilio, debet quidem suam sententiam manifestare, «non vero praescribere et dictare ea quae collegiali iudicio decidenda sunt, aut dominari sive apertis modis sive obliquis viis aut secretis motibus.» Hoc posito, si concilium pontificis sententiae adhaeret, dissidentes nunquam per decreta concilii convinci poterunt; semper enim opponere possent concilium fuisse illegitimum, quia obliquis viis et secretis motibus in illud papa dominatus fuerit. Denique, si aliud haeretici obiicere concilio non poterunt, saltem dicent illud illegitimum fuisse quia factum est sine assistentia vel consensione suipsorum, qui se reputant tamquam saniorem partem Ecclesiae. Idcirco sapienter dixit s. Hieronymus ad hoc Christum elegisse unum Petrum, tamquam omnium caput, ut lites removeantur: Propterea unus eligitur, ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio. Caput est papa, ait Febronius, sed caput tantum ministeriale, iudicio aliorum subiectum. Sed hoc modo, responderet s. Hieronymus, quod occasio schismatum minime tolleretur. Additque s. doctor memorabilem illam sententiam, quod salus Ecclesiae pendet a dignitate pontificis, cuius potestas si non est eminens sive suprema, Ecclesia schismatibus implebitur, et sic salus nou erit in Ecclesia: Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot suerdotes1. Idem dixit s. Cyprianus quando dixit: Neque enim aliunde haereses obortae sunt aut nata sunt schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus iudex vice Christi cogitatur; cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus sacerdotum collegium quidquam moveret2. Et notentur praesertim haec postrema verba: cui si obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus sacerdotum collegium quidquam moveret; significant quod cum supremo capiti non obeditur, nec etiam inferioribus praelatis obedientia servatur. Utinam hoc experimento comprobatum non fuisset! Vide alia maxime notabilia ad idem propositum concernentia, quae in sequenti capitulo dicentur.

12. Sed antequam praesens capitulum terminemus, dicamus aliqua de iudiciaria pontificis potestate quam Febronius (ut retulimus) fere totaliter abolere nititur. Asserit quod papa primatum iurisdictionis, de quo nunc gaudet, non obtinuit nisi per usurpationem; quae usurpatio ex falsis isidorianis decretalibus causam habuit. Ergo (dicemus) verum non est quod Christus Ecclesiae adsistit, ut pollicitus est, cum permiserit quod Ecclesiae gubernium subverteretur, sinens ut illa regeretur per tam longum tempus ab eo qui vera regendi iurisdictione carebat? Sed vere Dominus ecclesiae suae adest et semper adfuit, primatus enim pontificis impraesentiarum idem est ac olim ante Isidori decretales erat; et ideo a concilio lateranensi III ecclesia romana appellata fuit mater universorum fidelium. Quamvis autem Ecclesia habeat quidem leges naturales et divinas, quibus utique uniformare se debet, nihilominus etiam


- 1035 -


necessarium est ut, iuxta circumstantias rerum et temporum, plures alias leges promulget quae act observantiam ipsarum divinarum legum conferunt. Ad servandam enim unitatem fidei et doctrinae, duo requiruntur, ut scripsit Caelestinus papa, dicens: Et quae coërcenda sunt, resecemus; et quae observanda sunt, sanciamus1. Atque ad haec requiritur iudiciaria potestas, qua usque ab antiquis temporibus pollet romanus pontifex: Quatenus beatissimus romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat ac facultatem de fide ac sacerdotibus iudicare. Ita scripsit imperator Valentinianus ad Theodosium2. Et ven. Beda scripsit: Ideo b. Petrus...specialiter claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestates accepit3. Omnibus apostolis potestas ferendi leges; collata fuit a Christo cum ipsis dixit: Quaecumque alligaveritis super; terram etc.4. Ligare enim utique importat leges ferre et obligare prout, reapse focerunt apostoli iuxta id quod habetur in Act. Apost.5: Perambulabat (Paulus) autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias, praecipiens custodire praecepta apostolorum et seniorum. Haec vero ligandi potestas principaliter tradita fuit Petro verbis illis: Et tibi dabo claves regni coelorum; et quocumque ligaveris super terram etc.6. Theodosius et Valentinianus, augusti, hanc constitutionem ediderunt, ubi dictum fuit: Ne quid... liceat contra consuetudinem veterem sine viri ven papae urbis aeternae auctoritate sed hoc illis omnibusque pro lege sit quidquid sanxit, vel sanxerit, apostolicae sedis auctoritas7. Item Carolus magnus in suis capitularibus dixit: Honoremus romanam et apostolicam sedem.. ut licet vix ferendum ab illa s. sede imponatur iugum, tamen feramus et pia devotione toleremus.

 




1 Lib. 4 contra gentes, cap. 76.



2 Polit.



3 L. 8 ethic. c. 10.



4 Opusc. de Monarch.



5 Vide loc. cit. contra gentes.



6 De vanit. idol. c. 8.

1 Hom. 34 in ep. ad Heb. n. 1



2 2 Par. 19, 11.



3 Part. 3, tit. 22, c. 2, § 3.



4 Tract. stat. eccl. cons. 1.

1 In append. 2.



2 Eph. 4, 5.



3 Lib. 1 contra Iovinian.



4 In dial. contra Lucif. n. 9.



5 Lib. 2, c. 2, contra Parmenian.

1 Lib. 3 advers. haeres. cap. 3.



2 C. 2, § 1, n. 3.



3 Cap. 2, § 4 sub initio.

1 Cap. 4, § 2, n. 7.



2 Lib. 4 contra duas epist. Pelag. c. 12.



3 Histor. lib. 6, cap. 21.



4 Act. 3.

1 Cap. 6, § 2, n. 4.

1 In dial. contr. Luciferian. n. 9.



2 Lib. 1, ep. 3 ad Corn.

1 Tom. 1, ep. rom. pontif., col.1066.



2 Vide tom. 1 oper. s. Leon. epist. 55.



3 Hom. in festo ss. Petri et Pauli.



4 Matth. 18, 18.



5 15, 41.



6 Matth. 16, 19.



7 Tom. 1 oper. s. Leon. col. 643.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL