- 1035 -
CAPITULUM
VII.
Pergitur
demonstrare auctoritatem pontificis esse supremam; et falsum esse episcopos
aequalem ac papam in Ecclesia potestatem habere.
1. Febronius8, hunc titulum
praemittit: «Episcopatus in Ecclesia unus est, et omnibus episcopis certo modo
communis.» Deinde scribit Christum commisisse apostolis, ut opus nostrae
salutis a se incoeptum ipsi prosequerentur, et ideo aequalem auctoritatem quam
tradidit Petro, eis quoque est impertitus cum potestate assumendi ad idem opus
perficiendum alios ministros simili auctoritate munitos. Hinc sic ait: «Ex his
consequens est omnes episcopos in sua institutione, praeveniendo omnem humanam
ordinationem, esse in potestate gubernandi Ecclesiam aequales non tantum quoad
ea quae ordinis sunt, sed et quae iurisdictionis, in quantum haec ad Ecclesiae
regimen spectant; constat enim, successorem in iura sui praedecessoris
succedere, nisi ostendatur haec in successore restricta esse.» Pergit deinde
dicens episcopos, quoad ea quae pertinebant ad apostolos ut apostolos, nempe ad
dona linguarum, miraculorum et similia, eis non successisse; successisse vero
- 1036 -
quoad ea quae ipsis spectabant ut episcopis: unde concludit quemlibet
episcoporum aequalem universi curam sustinere, et unum episcopatum a pluribus
geri; cum potestas clavium tradita sit (inquit) «universitati Ecclesiae, ut
illa per eius ministros pro sua cuiusque portione, ac inter hos per summum pontificem
exerceatur.»
2. Postmodum1, dicit quod,
facta proinde dioecesum divisione (quam asserit incoepisse usque ab apostolis),
mansit illa solidaria sollicitudo et obligatio primorum pastorum, sed sine
praeiudicio iurium aliorum episcoporum in dioecesibus ipsis attributis. Insuper
inquit2, quod «adscriptio episcoporum ad certum populum non impedit
quominus omnes ipsi vocari censeantur ad impendendam fidelibus pastoralem
curam, dum id salus populi exigit.» Idque probat textu s. Cypriani: Episcopatus unus, cuius a singulis pars in solidum tenetur3. Et hac sententia fretus, novus hic
Ecclesiae moderator Febronius vult quod episcopi et papa unum episcopatum in
toto orbe christiano, unusquisque pro sua portione, exerceant. Oportet igitur
sedulo perpendere auctoritatem s. Cypriani, ut verum s. doctoris percipiamus
sensum, qui longe abest a sensu Febronii, ut videbimus.
3. S. Cyprianus in suo celebri opere de unitate Ecclesiae scribit quod
Satanas haereses invenit et schismata,
quibus subverteret fidem, scinderet unitatem. Haereses autem has et
schismata dicit oriri ex eo quod ad
veritatis originem non reditur, nec caput quaeritur. Ad removendas igitur
haereses et schismata opus est pervenire ad originem, sive caput ecclesiasticae
potestatis. Qualis autem sit haec origo et caput, audiamus eundem s. Cyprianum
sic docentem: Loquitur Dominus ad Petrum:
Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam
meam, et portae inferorum non vincent eam: et tibi dabo claves regni coelorum;
et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecumque
solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas. Super illum unum aedificat Eeclesiam et illi
pascendas mandat oves suas. Quamvis apostolis post resurrectionem suam parem
tribuat potestatem, et dicat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos:
accipite Spiritum Sanctum; cuius remiseritis peccata, remittentur illi; si
cuius tenueritis, tenebuntur; tamen, ut
unitatem manifestaret, unam cathedram constituit, et unitatis eiusdem originem
ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et caeteri
apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis;
sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi
Ecclesia et cathedra una monstretur. Sic habetur in editione s. Cypriani facta a Paulo
Manutio anno 1563. Idem autem textus habetur in decreto Gratiani4,
resecatis tantum infra aliquibus verbis. Declarat igitur hic s. Cyprianus quod
Dominus, ut unitatem Ecclesiae demonstraret, disposuit quod principium
(principium nempe ecclesiasticae potestatis) proficisceretur seu manaret ab
- 1037 -
unitate (quae multiplicitati contraponitur) sive ab uno capite; nam
si manaret a multiplicitate, idest a multiplici capite, Ecclesia non amplius
esset una, sed multiplex et divisa, nec unitas eius amplius servari posset.
Itaque unitas Ecclesiae pendet ab unitate principii sive capitis: et ideo s.
Cyprianus eodem loco comparat principium unitatis Ecclesiae ad unum lumen
solis, ex quo multi radii prodeunt: ad unam radicem, ex qua manant multi rami:
ad unum fontem, ex quo plures rivi defluunt; ita ut omnis vigor radiorum,
ramorum et rivorum ab uno sole, ab una radice et ab uno fonte derivetur.
4.
Id certum est: sed quaeritur quodnam sit huiusmodi unitatis Ecclesiae
principium sive caput cui suprema potestas tradita sit? Febronius contendit
traditam esse universitati Ecclesiae; unde1, scribit: «Cum itaque
Ecclesia ipsa principaliter et radicaliter obtineat potestatem clavium, quae ab
illa in omnes eius ministros ipsumque summum pontificem derivatur, et singulis
quibusque pro sua portione communicatur etc.» Ac proinde infert unumquemque
episcopum de proprio iure universalis ecclesiae curam habere: idque deducit ex
illa sententia Cypriani: Episcopatus unus
est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. Quapropter2, ait:
«Inde nata pervulgata illa apud Cyprianum notio: Episcopatus unus etc.» Sed s.
Cyprianus evidenter oppositum docet loco supra relato: nam ibi dicit non
Ecclesiam, sed Petrum fuisse constitutum a Christo principium unitatis, super
quod Ecclesia est aedificata, inquiens: Super
unum (Petrum) aedificat Ecclesiam. Addit quod licet Dominus omnibus
apostolis aequalem potestatem tribuerit, tamen, ad manifestandam unitatem
Ecclesiae, unam sedem Petri constituit, ut huiusmodi unitatis origo ab uno,
scilicet a Petro, inciperet: Quamvis
apostolis parem potestatem tribuat etc., tamen, ut unitatem manifestaret, unam
cathedram (doctrinae tenendae) constituit, unitatis eisdem originem ab uno
incipientem sua auctoritate disposuit. Deinde subdit: Hoc erant utique et caeteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti
et honoris et potestatis; sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus
Petro datur, ut una Christi ecclesia et cathedra una monstretur. Quid
clarius? Ergo primatus potestatis ad hoc datus fuit Petro, ut ab hoc uno
principio potestas aliis Ecclesiae ministris communicetur, et sie una ecclesia
et una cathedra monstretur. Unitas ergo Ecclesiae derivatur ab unitate
cathedrae Petri. Hinc ait Bellarminus: «S. Cyprianus sedem Petri comparat
capiti, radici et fonti: sicut autem in omni corpore virtus membrorum derivatur
a capite, in arbore virtus ramorum oritur a radice, in omni rivo aqua fluit a
fonte; sic in Ecclesia omnis episcopus dependet a papa, qui est caput, radix et
fons potestatis.» Hinc s. Bernardus ad Mediolanenses3, scripsit: Romana ecclesia alios (nempe episcopors)
potest deprimere, alios sublimare; ita ut de episcopis archiepiscopos creare
liceat, et e converso.
5.
Natura unitatis est quod una adsit ecclesia, a qua omnes aliae ecclesiae circa
doctrinam fidei pendere debeant, ut sic una fides in - 1038 -
omnibus perpetuo
servetur. Haec una ecclesia ex qua oritur unitas ecclesiastica utique est
romana, ut scribit s. Cyprianus: Ad Petri
cathedram atque ad ecclesiam PRINCIPALEM, unde unitas sacerdotalis exorta est1. Unde s. Irenaeus, de eadem romana ecclesia loquens, dixit: Ad hanc
enim ecclesiam, propter potentiorem (legunt alii potiorem) PRINCIPALITATEM
necesse est omnem convenire Ecclesiam,
hoc est eos qui sunt undique fideles2. Nota: propter potentiorem principalitatem; ergo romana ecclesia non
tantum aliquam habet praeeminentiam, ut vult Febronius, sed praeeminentiam
principalem, ad quam necesse est (nota,
non dicit expedit aut decens est, sed necesse
est) omnem convenire Ecclesiam. Quapropter
ecclesia romana vocatur centrum unitatis,
in quo nomine etiam Febronius convenit: Hanc
(nempe sedem romanam) caput esse
aliarum ecclesiarum et centrum unitatis nemo catholicorum negat3. Quid significae centrum unitatis? Significat quod sicut omnes circumferentiae
lineae in centro uniuntur, sic in iudicio ecclesiae romanae omnes ecclesiae
uniuntur et quiescunt. Propterea ait s. Cyprianus quod ex separatione a
cathedra Petri, quam vocat caput et
originem veritatis, haereses ortum habuerunt: Et cum haereses et schismata
nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt. VERITATIS
CAPUT atque ORIGINEM reliquerunt4. Et alibi dicit: Qui Petri cathedram deserit,
in Ecclesia non est5. Ac proinde scripsit s. Leo, Christum super
Petrum Ecclesiam aedificasse, ut aeterni
templi aedificatio in Petri
soliditate consisteret; hac ecclesiam suam firmitate corroborans, ne portae
contra illam inferi praevalerent6. Ad unitatem igitur doctrinae et
fidei in tota Ecclesia servandam, unum romanum pontificem veritatis caput (iuxta s. Cyprianum) Dominus constituit, ut ipse
universam regat Ecclesiam, omnesque fideles et episcopi ab ipso pendeant ac in
eius iudiciis quiescant.
6. Sed instat Febronius. S. Cyprianus ait: Episcopatus unus est,
cuius a singulis in solidum pars tenetur. Quid denotat, inquit, illud in solidum
tenetur, nisi quod singuli totius episcopatus Ecclesiae curam habent? Sic
intelligit Febronius textum illum; sed non sic intelligunt card. Bellarminus,
p. Mamachius et alii communiter, imo nec etiam p. Natalis Alexander7.
Dixit s.
Cyprianus in solidum teneri, sed non dixit a singulis in solidum teneri aequaliter. S. doctor ibi non aliud dicere voluit
quam omnes episcopos unum componere corpus quo universa regitur Ecclesia, ita
ut omnes integrum episcopatum regant, sed unusquisque pro sua parte; si enim s.
Cyprianus sentiret quemque episcopum totius Ecclesiae curam habere, utique
dixisset: Episcopatus unus, qui totus a
singulis in solidum tenetur: sed dixit: cuius
a singulis in solidum pars tenetur. Omnes igitur tenent unum episcopatum in
solidum, sed; unusquisque illum pro sua portione regit: ei omnes ab uno capite
pendent, sicut omnes radii ab uno sole manant, ut sic Ecclesiae et fidei unitas
servetur. Dicit autem in solidum,
- 1039 -
quia etsi unusquisque curam habet suae partis, tamen simul
aliorum partes tenet in solidum, in quantum quisque episcopus vinculo
mutuae unionis, non quidem obligationis, cum aliis tam debet esse coniunctus
ut, ubi necessarium est, bono aliarum partium et totius ovilis, cum possit,
providere teneatur. Omnibus enim cuiuscumque corporis membris insita est
obligatio ut unum occurrat ad impediendum damnum alterius, et tanto magis
totius corporis, ubi aliter detrimentum reparari non possit. Hoc ipsemet s.
Cyprianus exprimit in sua epistola 68,
al. 67, ad Stephanum, in qua scribit: Copiosum
corpus est sacerdotum, concordine mutuae glutine atque unitatis vinculo
copulatum, ut, si quis ex collegio nostro haeresim facere et gregem Christi
lacerare et vastare tentaverit, subveniat cueteri... Nam etsi pastores multi sumus,
unum tamen gregem pascimus, et oves universas, quas Christus sanguine suo et
passione quaesivit, colligere et fovere debemus. Idem
expressit s. Augustinus1, ubi sic scribit: Communis est nobis omnibus qui fungimur episcopatus officio (quamvis
ipse in eo celsiore fastigio praeeminens) specula pastoralis. Facio quod possum
pro mei particula numeris, quantum mihi Dominus, adiuvantibus orationibus tuis,
dare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et
munientia scripta praetendam. Sic igitur s. Cyprianus et s. Augustinus
explicant, quemcumque episcopum teneri ad reparandum damnum fidei, ubi opus
est, et ad tuendam unitatem Ecclesiae. Hoc ipsum satis declarat s. Cyprianus
eodem loco ubi profert laudatam sententiam illam, quae pluries a Febronio
affertur in medium: Episcopatus unus ets, cuius a singulis pars in solidum
tenetur. Ibi enim s. doctor probare vult, Ecclesiam esse unam, quia unam
fidem omnes profiteri et defendere tenentur; hinc ait: Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit?...
quando b. apostolus Paulus hoc idem docet et sacramentum unitatis ostendit,
dicens: Unum corpus et unus spiritus: una spes vocationis vestrae: unus
Dominus, una fides, unun, baptisma, unus Deus. Quam unitatem tenere firmiter et vindicare debemus maxime episcopi qui
in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum ipsum unum atque indivisum probemus
etc. Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia
una est, quae in multitudinem latiuis incremento foecunditatis extenditur.
Quomodo solis multi radii, sed lumen unum; et rami arboris multi, sed robur
unum tenaci radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt...,
unitas tamen servatur in origine
etc.: sic et ecclesia Domini, luce perfusa, per orbem totum radios suos
porrigit...,unum tamen caput est et origo una. Patet igitur in hoc loco s.
Cyprianum nihil aliud significare velle quam omnes fideles, et maxime
episcopos, teneri ad tuendam ac obser vandam unitatem fidei et doctrinae, ut
unitas Ecclesiae servetur; ac propterea omnes a romano pontifice, tamquam
capite et origine unitatis, pendere debent.
7. Observo autem quod
Febronius2 sic scribit: «Diximus3, claves a Christo non uni
apostolo, - 1040 -
sed corpori Ecclesiae datas esse, primario gerendas per
apostolos, quibus omnibus et singulis Dominus eas tradidit immediate, ita ut
quilibet horum aequalem in eis partem habuisse credatur, non quidem (nota)
quoad externum et politicum regimen, sed quoad primam et essentialem religionis
partem, christianae videlicet fidei seu doctrinae propagationem et
conservationem.» Apostoli igitur, ut hic ait Febronius, non habebant aequalem
partem quoad externum regimen Ecclesiae; quomodo
autem dicit alibi, ut notavimus sub initio huius capituli, quod episcopi,
tamquam apostolorum successores, «sunt in potestate gubernandi Ecclesiam
aequales (pontifici), non tantum quoad ea quae ordinis sunt, sed et quae
iurisdictionis, in quantum haec ad Ecclesiae regimen spectant?» En quomodo Febronius in suo
falso systemate cogitur quandoque sibimet contradicere. Sic
evenit eis qui falsis principiis nituntur; facile in contradictiones incidunt.
8. Sed ipse sibi fingat, et constituat
sicut vult statum et regimen Ecclesiae: nunquam inficere poterit veritatem quam
concilia et patres docent, nempe quod suprema potestas in Ecclesia sit a
Christo tradita Petro (eiusque successoribus) tanquam capiti, radici et fonti,
ex quo illa deinde in alios episcopos diffunditur, ut clare vidimus doceri a s.
Cypriano in loco citato et in pluribus aliis confirmatur ac clarius explicatur;
nam in epist. ad Iubaian. sic
loquitur: Nos Ecclesiae unius caput et
radicem tenemus etc.: nam Petro primum Dominus, super quem aedificavit
Ecclesiam, et unde (idest a quo Petro) universitatis
originem instituit et ostendit potestatem istam dedit. Omnis igitur
ecclesiastica potestas collata est Petro tamquam origini universitatis
Ecclesiae, et ex eo communicatur aliis. In alio loco dicit: Petri cathedra et ecclesia principalis, unde
unitas sacerdotalis exorta est etc.1. In
alio loco dicit: Ecclesia, quae una est,
super unum, qui claves eius accepit, voce Domini fundata est2. In alio loco dicit: Qui Petri
cathedram deserit in Ecclesia nos est3. In alio loco dicit (et hic patenter explicat supremam pontificis
potestatem eiusque infallibilitatem): Deus
unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et cathedra una, super Petrum
Domini voce fundata. Aliud altare constitui aut sacerdotium novum fieri,
praeter unum altare et unum sacerdotium, non potest. Et terminat:
Quisquis alibi collegerit,
spargit.4. Itaque iuxta s. Cyprianum, tota Ecclesia regitur et
pendet a cathedra Petri; nam sicut unus est Christus, et una Ecclesia sic est
una cathedra, nimirum Petri, in qua est vera doctrina fidei, et extra quam qui
colligit, spargit. Et invenio Iansenium eadem verba scripsisse in cap. 29 sui libri prooemialis, ubi,
postquam protestatus est se ecclesiam romanam sequi et Petri successorem,
scribit: Super illam petram aedificata
Ecclesiam scio; quicumque cum illa non colligit, spargit. Apud aliquos
forte haec auctoritas Iansenii maioris ponderis erit quam illa s. Cypriani. Una
igitur est cathedra, nempe illa quae est super Petrum fundata, extra anam omnes
qui sunt. extra - 1041 -
viam sautis incedunt, iuxta oraculum Domini: Qui non
congregat mecum, spargit1.
9. Idem confirmatur a s. Optato
milevitano2: Negare non potes,
scire te in urbe Roma Petro primo cathedram esse collatam, ubi sederit omnium
apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus: in quo uno cathedrae
unitas ab omnibus servaretur, ne caeteri apostoli singulas sibi quisque
defenderent; ut iam schismaticus et inpius esset qui contra singularem
cathedram alteram collocaret. Et ad declaraudum hanc cathedram esse
ecclesiam romanam, s. Optatus subdit: Ergo
cathedra unica, quae est prima de dotibus. In ea sedit prior Petrus, cui
successit Linus, Lino Clemens etc. Quid apertius? Dicit itaque s. Optatus
in hac unica cathedra Petri unitatem Ecclesiae servari, atque schismaticum et
impium esse qui aliam cathedram collocaret. Idem scripsit s. Pacianus episcopus
barcinonensis3. Ante passionem
suam dixerat Dominus apostolis: Quaecumque ligaveritis etc. Ad Petrum locutus est Dominus: Ad unum ideo
ut unitatem fundaret ex uno; mox id ipsum in commune praecipiens, qualiter
tamen ad Petrum incipit: Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam. Nota: Ad unum
ideo ut unitatem fundaret ex uno. Quomodo Christus ex uno unitatem
Ecclesiae et doctrinae fundaret, si omnes episcopi auctoritatem in Ecclesia
aequalem ac pontifex haberent? Idem brevi eloquio docuit s. Augustinus4,
ubi dixit: In ipso Petro unitatem commendavit. Multi erant apostoli, at uni dicitur: Pasce
oves meas. - Propterea igitur soli Petro Dominus suum ovile commendavit, ut in
eo unitas doctrinae servaretur; sed, ut haec unitas doctrinae servaretur, non
erat satis qualiscumque praesidentia, sed oportebat ut Petrus supremam et
eminentem praesidentiam haberet, prout inquit s. Hieronymus; nam aliter
schismata non evitarentur: Ecclesiae
salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus
eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot
sacerdotes5. Adverte hanc eminentem
potestatem datam esse non universitati Ecclesiae, ut ex sua nova doctrina
vult Febronius, sed summo sacerdoti, ex cuius dignitate docet s. doctor salutem
Ecclesiae pendere.
10.
Opponit Febronius auctoritatem s. Augustini6, ubi scribit Christum non soli Petro, sed toti Ecclesiae claves
tradidisse: Has enim claves non homo
unus, sed unitas accepit Ecclesiae... Audite in alio loco, quid Dominus dicat
apostolis suis: Accipite Spiritum Sactum; et continuo: Si dimiseritis peccata, dimittentur etc. Eodem modo loquitur Beda7: Omni igitur electorum Ecclesiae, iuxta modum
culparum vel poenitentiae ligandi atque solvendi datur auctoritas. Idem
dicunt s. Fulgentius et s. Cyrillus Alexandrinus apud Febronium. Sed
respondemus praelaudatos patres ibi de absolvendi facultate loqui; et nulli
dubium hanc facultatem non tantum ad pontificem, sed etiam ad omnes episcopos
pertinere, tamquam eorum characteri episcopali - 1042 -
intrinsecam: sed haec
eadem facultas est ac semper fuit pontifici subordinata, in quantum pontifex
potest eam limitare, sicut a tridentina synodo1 expressum fuit: Unde merito pontifices maximi, pro suprema
potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum graviores
suo potuerunt peculiari iudicio reservare. Et ad
hoc comprobandum plures canones ibi citantur, cap. Ita quorumdam, de ludaeis; cap. Conquesti, de sent. excomm.; et
alii.
11. Febronius alium s. Augustini textum
adducit2, ubi s. doctor generice loquitur de tota ecclesiastica
potestate, et dicit: Unus pro omnbus
dicit: Tu es Filius Dei vivi; et
propter hoc claves cum omnibus, tamquam personam gerens Ecclesiae, accepit;
ideo unus pro omnibus, quia unitas in omnibus. Sed quid Febronius ex his
verbis inferre unquam poterit? S. doctor inquit: Petrus accepit claves cum omnibus: profecto; nam ipse solus sine
aliorum ministerio Ecclesiam universam gubernare non valebat. Subdit postea: Quia unitas in omnibus; maxime, quoniam
Ecclesiae unitas in unione membrorum cum capite consistit, sed servata semper
debita subiectione quam membra capiti praestare teneatur, dum a capite membris
virtus communicatur. Verurmtamen s. Augustinus per huiusmodi sententiam equidem
non intellexit asserere quod membra in potestate capiti sunt paria; et tanto
minus quod caput subiicitur memhris cum membra simul congregantur. Pluribus
enim locis iam superius relatis s. doctor supremam potestatem quam papa super
universam obtinet Ecclesiam satis declaravit. In uno loco dixit: In ea (ecclesia romana) semper apostolicae
cathedrae viguit principatus3.
In alio disit: Numerate sacerdotes
vel ab ipsa sede Petri, in ordine illo patrum quis cui successerit videte; ipsa
est petra quam non vincunt superbae inferorum portae4. En clare
descripta a d. Augustino sedis romanae infallibilitas, quae cum suprema
potestate necessario coniuncta esse debet. In alio loco idem confirmavit
expresse docens: In verbis apostolicae sedis tam antiqua atque
fundata, certa et clara est catholica fides ut nefas sit de illa dubitare
cristianis5. Praeterea id pariter declaravit exemplo damnationis
pelagianorum; etenim6 scripsit: Per
papae rescriptum pelagianorum causa finita est, totoque orbe post eius
damnationem damnati sunt, ac litteris innocentii tota de hac re dubitatio
sublata est. Nota: post eius
damnationem, damnatio igitur a pontifice prodita erat illa quae omnem dubitationem auferebat. Hinc scripsit s.
Pelagius papa, citans s. Augustinum, qui opinionem difformem doctrinae
apostolicae sedis appellabat schisma: Contra
apostolicam sedem temere credentes pessima dividit opinio; quod schisma
specialiler esse denuntiat Augustinns7.
12. Item Febronius opponii
auctoritatem ven. Bedae, qui8 ita scribit: Claves regni coeiorum Petrus, tamquam perscnam gerens ipsius unitatis,
accepit. Equidem, respondemus,
Petrus, ut caput Ecclesiae, repraesentabat Ecclesiae - 1043 -
unitatem,
scilicet Ecclesiam universam unitam, pari modo quo rex universum suum regnurn
repraesentat. Hoc idem scripsit etiam divus Augustinus1: Petrus..., propter ipsam personam quam
totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit; Tibi dabo claves, etc. Errat Febronius cum Ludovico Dupino
asserens supremam potestatem, iuxta hic allatas sententias Bedae et Augustini,
apud Ecclesiam existere atque ab Ecclesia papae communicari: errat, dico; nam
idem Augustinus Petrum non tamquam simplicem Ecclesiae ministrum, sed ut
principem illius et caput, Ecclesiam repraesentantem reputavit, sicut rex omnes
suos subditos repraesentat. En quomodo s. doctor id declarat in Ps. 108, ubi scribit Petrum in tantum Ecclesiam repraesentare, in quantum ipse
Ecelesiae primatum habet: Quaedam
dicuntur quae ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent
illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cuius ille agnoscitur
in figura gestare personam propter primatum quem in discipulis abuit; sicut est:
Tibi dabo claves, etc. En quomodo s. doctor coniungit primatum Petri super
discipulos cum repraesentatione Ecclesiae; ideo enim Petrus repraesentabat
Ecclesiam, quia in ipso erat tota Ecclesiae potestas quae in primatu erat. Et
revera scribit p. Natalis Alexander (quamvis hic auctor sit unus ex maximis
pontificiae potestatis oppugnatoribus) hanc esse d. Augustini sententiam, nempe
quod Petro claves traditae fuerunt non quidem tamquam Ecclesiae legato, sicut
regius orator claves alicuius civitatis nomine sui regis accipit, sed tamquam
rectori et capiti Ecclesiae, sicut princeps ensem accipit nomine populi quem
defendere obligatur. En verba p. Natalis: «Petro non sunt collatae claves nisi
tamquam Ecelesiae legato, nego: ut Ecclesiae supremo post Christum (nota supremo) et sub Christo, rectori ac
moderatori, concedo. Illius itaque propositionis duplex potest esse sensus:
primus quod s. Petrus Ecclesiae nomine claves acceperit, quemadmodum regius
orator nomine regis alicuius civitatis claves accipit, in quam propterea nullam
habet potestatem; at nequaquam ita est secundus quod Ecclesiae nomine claves
acceperit ut illius rector et moderator, quomodo princeps populi nomine gladium
accipit, et ad eius tuitionem regni splendorem convertere tenetur; quo sensu s.
Petrum claves nomine Ecclesiae accepisse dixit s. Augustinus.» Sic scribit p.
Natalis Alexander2. En quomodo ipsi adversarii nequeunt aliquando non
pandere veritatem. Hinc quidam doctus auctor modernus, loquens de eo quod dixit
Dupinus, nempe quod in Ecclesia communicatur potestas aeque episcopis quam
pontifici: «Haeresim porro (ait) et schisma sapiunt assertiones istae.» A
capite ad membra, non vero a membris ad caput, virtus fluit; idcirco scripsit
Tertullianus: Si adhuc coelum putas
clausum, memento clares Dominum Petro, et per eum, Ecclesiae reliquisse3.
13. Sed instat Febronius, concilium
tridentinum, tractans de indulgentiis, docere potestatem traditam esse
Ecclesiae: Cum potestas Ecclesiae
concessa sit etc.4. Dicit: - 1044 -
«Ecclesiae concessa sit»; sed peto: quid est Ecclesia? S.
Cyprianus instruit: Ecclesia est plebs
sacerdoti adunata et grex pastori suo adhaerens1. Ecclesia corpus est compositum ex
omnibus fidelibus inter se coeuntibus, et pontifici eorum capiti adhaerentibus,
cuius sedes est tamquam centrum cui omnes aliae ecclesiae coniungi tenentur,
prout scripsit Renatus Massuetius2, sic concludens: Haec (ecclesia romana) caeterarum
caput, cui arctissime adhaerere tenentur omnes. Maxime quia Christus Petro
principalius clavium potestatem contulit, ut ab ipso illa postmodum
participaretur et ad alios transiret, ut scripsit s. Thomas: Dominus soli Petro promisit claves regni
etc., ut ostenderet quod potestas clavium erat per eum ad alios derivanda. Idque
prius scripsit s. Optatus milevitanus: Bono
unitatis b. Petrus..., praeferri apostolis omnibus meruit; et claves regni
coelorum, communicandas caeteris, solus accepit3. Dixit communicandas, non quidem immediate a Christo, ut vult Febronius,
sed a b. Petro; nam ipsemet s. Optatus alibi iam scripsit (ut notavimus c. 7, n. 7) s. Petro tamquam capiti Ecclesiae traditam esse a Domino
cathedram singularem, ut in illa unitas doctrinae et Ecclesiae servaretur; ita
ut schismaticus et impius reputaretur qui aliam cathedram adversus cathedram
Petri collocare tentaret. Sentit igitur d. Optatus clavium potestatem a s.
Petro aliis distribuendam fuisse, prout iampridem Tertullianus mox supra
citatus scripsit: Claves Dominum Petro,
et per eum Ecclesiae reliquisse.
14.
Sic etiam scripsit Innocentius I4, anno 404, ad episcopos africanos in
tertio concilio carthaginiensi adunatos: A
Petro ipse episcopatus et tota huius nominis auctoritas emersit. Ita etiam
scripsit s. Leo5: Dicitur
beatissimo Petro: Tibi dabo claves etc. Transivit
guidem etiam in alios apostolos ius potestatis istius, et ad omnes Eccclesiae
principes decreti huius constitutio commeavit; sed non frustra uni commendatur
quod omnibus intimatur. Petro enim
ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma
praeponitur. Nota verba: transivit,
commeavit. Et in eodem sermone s. Leo addidit: In Petro ergo omnium fortitudo munitur, ut firmitas quae Petro
tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. Et in epist. 89 scripsit: Ut in
b. Petro principaliter (primatum)
collocaret, ut ab ipso, quasi quodam
capite, dona sua velut in corpus omne
diffunderet. Propterea papa creans episcopos dicit ex antiqua consuetudine:
Providemus Ecclesiae N. de persona N., et
praeficimus eum in episcopum eiusdem Ecclesiae, committentes ei
administrationem in temporalibus et spiritualibus. Unde postea scripsit
Duvallius: Petrus accepit claves
Ecclesiae, quia ab illo in reliquos Ecclesiae pastores, tamquam e fonte, capite
et radice, erant derivandae6.
Ex hoc autem Gerson coactus fuit confiteri, ut supra notavimus, tam ex
institutione Christi, quam generalium synodorum et totius Ecclesiae traditione,
statum papalem esse vere supremum et monarchicum; et ibi subdidit: Quem statum quisquis impugnare praesumit per
- 1045 -
tinaciter, haereticus est. Et in alio loco1 idem Gerson
dixit: Plenitudo legis ecclesiasticae non
potest esse de lege ordinaria, nisi in summo pontifice formaliter et
subiective. Si ergo ex una parte
in summo pontifice est plenitudo legis, quae idem est ac plenitudo potestatis,
et ex alia parte si erroneum est dicere quod Ecclesia plura capita habet; ergo
pontifex est unicum caput in quo residet plena, suprema et independens
potestas. Quomodo autem Gerson, postquam huiusmodi principia statuit,
contendere potuit papam concilio subesse, intelligere non valeo.
15.
Clerus gallicanus in comitiis anni 1682 inter quatuor celebres illas
propositiones istam in quarto loco protulit: In fidei quoque quaestionibus
praecipuas summi pontificis esse partes, eius decreta ad omnes Ecclesias
pertinere; nec tamen irreformabile esse iudicium, nisi Ecclesiae consensus
accesserit. Sed quaerimus: quomodo huiusmodi consensus accedere debet? Alii
dicunt tum pontificias definitiones evadere irreformabiles, cum omnium fidelium
consensus accedit: alii, saltem cum accedit consensus omnium episcoporum: alii
putant unius tantum provinciae consensum satis esse: alii demum requirunt
consensum maioris partis episcoporum in orbe christiano degentium, sed haec
opinio non arridet Febronio dicenti consensum maioris partis episcoporum non
sufficere; quamvis in synodis oecumenicis talis sit consuetudo ut quaestiones
per suffragia maioris partis votantium definiantur. His positis, quaeritur quid
dicendum si pontificio decreto pars aequalis episcoporum accedat, et quid, si
accedat minor pars, ut saeculo IV accidit, cum sententiae s. Melchiadis papae
tantum 18 episcopi orthodoxi adhaeserunt, sed contra alii 400 eam reiecerunt,
prout refert Haunoldus2. In huiusmodi casibus quis litem dirimet, si
unus supremus iudex non agnoscitur qui fidei causas definiendi infallibilem
facultatem habeat? Caeterum, error est dicere, episcopos non formare corpus
nisi in concilio sint adunati. Scripsit Duvallius3: Est... de fide Ecclesiam non tantum ut
congregatam in oecumenico concilio, sed ut diffusam per orbem, errare non
posse. Et facultas parisiensis anno 1644, adversus quemdam librum cui
titulus: Le pacifique véritable, sic
declaravit: Hae propositiones, in quantum
infallibilitatem Ecclesiae universali in nullo alio statu quam in concilio
oecumenico congregatae tribuunt..., temerariae sunt, ipsi Ecclesiae iniuriosae
et haereticae. Quapropter, quidquid dicat Febronius, certum est quod sicut
in concilio sententia maioris partis episcoporum adhaerentium iudicio
pontificis dogma de fide constituit, ita etiam extra concilium. Si autem
consensus maioris partis episcoporum sufficit, utique papam esse infallibilem
omnes credere tenemur statim ac aliquid circa fidem aut mores ipse definitive
decernit; non solum enim maior sed maxima pars Ecclesiae (aiunt Bellarminus et
papa Benedictus XIV4, ut refert Billuard.5), excepta Gallia, id
tenet et semper tenuit. Aut igitur infallibilitatem pontificis fateri oportet,
aut dicere - 1046 -
quod ecclesia catholica tantum ad Gallorum numerum redacta
sit.
16.
Dicunt: Ecclesia est corpus Christi mysticum; unde sicut corpus nequit
subsistere sine capite, ita caput nequit subsistere sine corpore. Respondetur:
nulli dubium quod corpus non potest esse sine capite, nec caput sine corpore:
sed hoc in casu nostro non obest, ubi non de corporis constitutione sive
integritate, sed tantum de regimine corporis Ecclesiae agitur: constitutio
quidem sive integritas corporis importat ut ipsum non sit sine capite nec caput
sine corpore; regimen autem corporis Ecclesiae importat ut sicut corpus humanum
a mente hominis gubernatur, sic corpus Ecclesiae gubernetur a papa tamquam ab
eius capite. Officium igitur capitis, idest pontificis, est
regere et docere: officium corporis idest Ecclesiae, est audire et parere:
quapropter synodus florentina declaravit pontificem
esse caput totius Ecclesiae et doctorem.
17.
Dicent: si ergo pontificis iudicia sunt infallibilia, eiusque auctoritas
suprema est et independens, ad quid concilia deserviunt? Respondetur: ad plura
et maxima bona deserviunt; prosunt ut episcopi fortius se adibeant ad dissidia
compescenda; prosunt ad reprimendos contumaces; prosunt ut praelati peritiores
reddantur ad populos suos instruendos; prosunt ut pontificiae definitiones
ubique manifestentur; prosunt demum ut dogmata fidei diligentius teneantur,
sicut scripsit Vincentius lirinensis1: Denique quid unqnam aliud (Ecclesia) conciliorum decretis enisa est,
nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem diligentius crederetur? Adde
quod aliquando pontifices concilia convocant, ut per discussionem in concilio
habitam de aliquo dubio fidei ipsi clarius a Spiritu Sancto illuminentur:
scripsit enim cardinalis Perona2, quod papae infallibilitas non
consistit in hoc quod ipse semper a Spiritu Sancto necessarium lumen recipiat
ut omnes fidei quaestiones decernat, sed in hoc quod in illis, in quibus satis
a Deo illustratus se sentit, sine errore iudicet, et alias, in quibus non se
sentit sufficienti lumine praeditum, concilio decidendas remittat, ut postmodum
suum iudicium proferat.
18.
Febronius contendit concilia esse absolute necessaria «propter, ut
ait3, indeclinabilem in
materiis fidei auctoritatem illis solis inhaerentem». Sed communiter theologi
docent concilia esse quidem utilia, sed non necessaria; ita luveninus4;
Turneli5; Duvallius6; et alii: atque facultas parisiensis anno
1663 id expresse declaravit. Infra autem7, referemus plurimas haereses extinctas fuisse absque concilio et
per solas pontificum definitiones; de quarum infallibilitate iniustum est
dubitare. Cardinalis de Aguirre8, p. Petitvidier9, discurrendo
de saeculo in saeculum, ostendunt omnes scriptores christianos pro pontificis
infallibilitate semper pugnasse: imo Charlas10, et p. Serry11, scribunt praesetim episcopos Galliae et
eorum - 1047 -
synodos atque parisiensem academiam ac alios theologos gallos
pontificiam infallibilitatem semper studiose defendisse. Pro eo scripserunt
etiam Ludovicus Bail1, p. Raynaudus2, Stephanus Barault,
archiepiscopus arelatensis3, Ioannes
Coeffeteau episcopus massiliensis4, Michaël Mauclerus5,
Thomassinus6, et alii.
19.
Duvallius7, scripsit: Velint, nolint adversarii, liquido constat
veteres ecclesiae gallicanae proceres hanc in summis pontificibus
infallibililatem semper agnovisse, eosque qui hanc veritatem impugnare conali
sunt a ducentis aut circiter annis (scilicet a tempore Concilii
Constantiensis), quibus in Ecclesiam orrenda schismata irruerunt,
coepisse. Balutius in vita Petri de Marca et M. Antonius Charlas testantur
praefatum Petrum in quodam suo tractatu de
infallibilitate papae demonstrasse opinionem oppositam ab Ecclesia tolerari tantum. Praeterea in actu cleri gallicani
habito die 20 ian. 1625, art. 137, dictum
fuit: Omnes episcopi pariter venerabuntur
nomem s. patris papae qui est caput visibile universalis Ecclesiae, vicarius
Dei in terris etc., uno verbo successor Petri, in quo apostolatus et
episcopatus ortum habuerunt, et super quem Iesus Christus Ecclesiam suam
fundavit, ei tradendo coeli claves cum infallibilitate fidei. Item episcopi
congregati in congressu Parisiis celebrato anno 1653 scripserunt deinde
Innocentio X, inter alia, haec verba: Iudicia
pro sancienda regula fidei a summis pontificibus lata etc., divina aeque ac
summa per universam Ecclesiamn auctoritate niti, cui christiani omnes ex
officio ipsius quoque mentis obsequium praestare tenentur. Hinc Marchio
Maffei, t. 5 sui operis, Osservazioni letterarie, non sine
fundamento p. 89 scripsit: «In somma
non può mai dirsi che l'inclita nazion francese abbia in oggi, nel punto
dell'infallibilità pontificia e della superiorità al concilio, rinunziato
concordemente ai sentimenti per tanti secoli professati da' lor maagiori,
mentre tanti de' loro piu insigni soggetti, e non pochi de' lor più venerabili
congressi all'età nostra tenuti, veggiamo cosi favorevoli all'antica e romana
sentenza.» Demum, qui vult plenius noscere quam antiqua et communis fuerit
catholicorum sententia de infallibililate pontificis, percurrat Blibliothecam pontificiam p. Ludovici Iacob, editam Lugduni anno
1643; p. Raynaudum in opusculo de hac materia; librum Ludovici Andruzzi sub
titulo Vetus Graecia etc.; Franciscum Antonium Simeoni, De Rom. Pont. pot., Victorium Amadaeum Soardi, doctorem universitatis
taurinensis, de pont. auct.; item
legat anonimum proditum anno 1682, cui titulus: Doctrina quam de primatu ac infallibilitate rom. pont. tradiderunt
lovanienses theologiae professores tam veteres quam recentiores.
20.
Sed curiosum est audire a Febronio quibusnam conditionibus concilium debeat
esse praeditum ut sit vere legitimum et oecumenicum. Ipse8, ad hoc
requirit ut in concilio, ultra episcopos, non solum clerici, sed etiarn laici
conveniant, - 1048 -
quoniam (ut ait) Ecclesia non solum ex episcopis sed
etiam ex clericis et laicis componitur. En eius verba: Extra concilium Ecclesia
consistit non in solis episcopis, sed in reliquis etiam clericis, imo laicis...
Corpus vero ex laicis clericisque compositum fidem, quam tamquam fidele
depositum servat, ad nos illibatam transmittit.» Requirit insuper1, ut
pontifex «se eiusdem (concilii) decisionibus agnoscat subiectum.» Hoc igitur
est concilium legitimum et absolute necessarium a Febronio requisitum,
concilium ex episcopis, clericis et laicis compositum! item concilium cuius decisionibus pontifex se agnoscat subiectum
! Sed quisnam papa inveniri poterit qui, factus proditor suae sedis et
iurium, se ultro submittat decisionibus concilii? Et talis concilii, nimirum ex
clericis ac laicis compacti? En concilia noviter adinventa, quibus Febronius
universam Ecclesiam reformare nititur!
|