Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Vindiciae pro suprema Rom. Pontif. Auctoritate|(bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • CAPITULUM VIII.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 1048 -


CAPITULUM VIII.

 

Respondetur obiectionibus quas Febronius opponit adversus Pontificis Potestatem.

 

1. Ex his brevi me expediam, quia eorum confulatio iam abunde facta est ab aliis, nec multis indiget verbis ut probetur. Febronius supremam papae potestatem se iactat. Scripturis, conciliis et patrum scriptis enervare. Sed iam supra2 vidimus Scripturas luculenter pontificiae auctoritatis eminentiam declarare, iuxta omnium ss. patrum sensum. Videamus nunc Scripturas, quas Febronius obiicit ad ostendendam conciliorum generalium supremam potestatem. Obiicit illud quod habetur in s. Matthaeo3: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum... Quod si autem te non audierit..., dic Ecclesiae. En, dicit, quomodo Christus praecepit quod, ubi agitur de aliqua re gravi, ad Ecelesiam recursus, non vero ad papam, habeatur. Sed quis non videt textum praefatum non de alio loqui quam de fraternae correptionis praecepto, quod non tantum Petro sed omnibus fidelibus intimatur? Per illud autem verbum-dic Ecclesiae- peto, quid nomine Ecclesiae intelligitur? Conciliumne generale? Nequaquam: generalia enim concilia raro adunantur; unde ineptum esset censere quod quotiescumque aliquis incorrigibilis peccator denunciandus esset, concilium generale exspectari deberet. Nomine Ecclesiae intelligitur praelatus ecclesiae illius in qua peccator degit, ut explicat. s. Ioannes Chrysostomus: Dic Ecclesiae, praesulibus scilicet ac praesidentibus4. Sic etiam explicat Origenes5, hunc locum Matthaei, cum d. Thoma6, Euthimio, Theophylacto, Maldonato et aliis. Praeterea dicitur ibi: dic Ecclesiae; atque (ut supra notavimus) iuxta s. Cyprianum Ecclesia aliud non est nisi corpus ex omnibus fidelibus compactum qui pastori suo adhaerent: Ecclesia est plebs fidelium pastori suo adhaerens. Quomodo igitur ex hoc textu papam subesse concilio inferri potest?

2. Obiicit illud aliud Matthaei7: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et sic contendit


- 1049 -


Febronius supremam conciliorum auctoritatem supra papam probare. Respondeo primo, non posse intelligi universe dictum quod ubi sunt plures in nomine Christi congregati, eorum definitiones sint infallibiles; sic enim infallibiles essent definitiones etiam conciliorum provincialium, et adhuc synodorum episcopalium, quae in nomine Christi omnes quippe congregantur. Refert Bellarminus adhuc Calvinum sentire quod praefatus textus minime probat pro infallibilitate concilii; uam verba illa (ut ait) etiam particulari coetui conveniunt. Non sic, replicabit Febronius; ea conveniunt tantum conciliis generalibus. Sed quis de hoc certos nos facit? Certum est Dominum oecumenicis conciliis adsistere ne errent, et ideo eorum canones sunt infallibiles. Sed, ut infallibiles sint, necesse est ut synodi congregentur in nomine Christi, idest auctoritate Christi, videlicet auctoritate sui vicarii visibilis pontificis romani; et tunc omnes episcopi congregati merito dicere possunt habere assistentiam Spiritus Sancti, quia tunc Spiritus Sanctus tam pontifici quam universo concilio utique adest. At si concilium hoc sine pontificis auctoritate congregatum sit, nec ab ipso saltem confirmatum, quid aliud hoc concilium erit, nisi corpus mancum, membra sine capite? Notavimus supra eadem concilia generalia declarasse papam plenam potestatem habere super universam Ecclesiam, uti dictum fuit in concilio nicaeno I, vide cap. 4, n. 2; et in concilio florentino, vide in eodem cap. 4, n. 10. Item in concilio lugdunensi II dictum fuit: Dubia fidei a papa definiri debere; vide in eod. cap. 4, n. 6.

3. Obiicit illud quod dixerunt apostoli in concilio hierosolymitano: Visum est Spiritui Sancto et nobis1. En, dicit, quod in conciliis generalibus Spiritus Sanctus omnibus episcopis assistit, ut infallibilia sint quae ibi decernuntur. Repetimus quod supra diximus: perspectum est et certum, quod cum episcopi simul cum papa in concilio aliquod dubium circa fidem definiunt, tunc omnibus Spiritus sanctus suam assistentiam praestat; sed hoc non tollit quod a papa, tamquam capite supremo, in concilio dogmata tenenda definiantur, quandoquidem suprema auctoritas in papa residet, sive in concilio sive extra concilium sit. Idque ab eodem contextu relatae Scripturae constat: nam in illo concilio s. Petrus principalis definitor quaestionis fuit, cum ipse tamquam concilii superior, silentium omnibus indixit et, omne dubium in oppositum reprobando, dixit: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere... Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum etc.2. Itaque s. Petrus ostendit tunc ipsi soli a Deo auctoritatem traditam fuisse docendi gentes de his quae credere debebant; nota: audire verbum Evangelii et credere. Dicet Febronius: sed si in concilio Spiritus Sanctus omnibus adstat et papae et episcopis; ergo auctoritas suprema et infallibilitas non in solo papa est, sed in toto concilio. Respondetur quod cum in Ecclesia una sola adsit suprema potestas, dum episcopi in concilio una cum pontifice concurrunt, non est quod episcoporum auctoritas praeemineat super illam quam papa etiam extra


- 1050 -


concilium habet, nec fit eo casu quod duae distinctae auctoritates in concilio adsint, una pontificis, altera concilii; sed evenit quod eadem auctoritas suprema papae tunc ad alios concilii patres extenditur et communis efficitur; ac ideo tunc bene omnes dicere valent: Visum est Spiritui Sancto et nobis. Verum tamen salvum semper remanet quod suprema potestas in papa residet.

4. Instat Febronius: sed s. Gregorius scripsit quod ipse primis quatuor generalibus conciliis eamdem venerationem ac quatuor evangeliis profitebatur; ergo s. Gregorius non in pontifice, sed in concilio superioritatem et infallibilitatem residere agnoscebat. Febronius rectas propositiones praemittit, sed improbas deducit illationes. Quis dubitat quod legitima concilia oecumenica eumdem respectum merentur quem exigunt Evangelia, et quod papa tenere debet omnia dogmata a conciliis definita? Id enim quod aliquando declaratum est de fide, semper est de fide, nec unquam imposterum poterit neque a papa neque ab alio oecumenico concilio in dubium revocari. Hoc tamen procedit de conciliis auctoritate pontificis celebratis aut saltem confirmatis; at si concilium aliquod auctoritate ipsius destitutum esset, teneturne papa illius canonibus stare? Minime quidem, ut idem s. Gregorius declaravit; nam in fidei causis dixit papam esse iudicem supremum et infallibilem qui eas determinare debet, his verbis: Si quam contentionem de fidei causa evenire contigerit, ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari1. Sciebat quippe s. doctor non quidem a concilio dari leges pontifci, sed a pontifce dari concilio, prout patres synodi chalcedonensis confessi sunt: Imperari sibi a pontifice romano, legesque dari et fidei formam praescribi patiuntur et parent2. Dixi autem supra teneri papam stare omnibus dogmatibus de fide a concilio definitis; nam in canonibus ad meram disciplinam pertinentibus in concilio statutis bene potest pontifex dispensare, ut eruitur ex epistola 1 Gelasii papae, et ex epistola 51 eiusdem s. Gregorii; et in effectu idem s. Gregorius dispensavit in canone concilii chalcedonensis, ubi omnes regulares episcopis subesse debere statutum fuerat, sed et Gregorius a iurisdictione episcoporum omnes regulares exemit et suis peculiaribus religionis praelatis subiecit.

5. Obiicit praeterea magno apparatu Febronius3, concilia constantiense et basileense, quibus declaratum fuisse ait papam subiici conciliis. Sed praefatarum synodorum dicta et auctoritatem ad trutinam hic revocare longum esset. et huius opusculi brevitati, quam proposui, adversaretur. Me remitto ad alios auctores, et praesertim ad auctorem regalis sacerdotii4, qui plene ostendit neutram ex his synodis probare pro adversariis; et praecipue respectu


- 1051 -


ad synodum constantiensem ostendit quod, adhuc admissis tamquan validis et conciliaribus sessionibus IV et V (in quibus adversarii omne suum fundamentum reponunt), ipsi tamen obstant plures notabilissimi defectus, nempe deliberationis, libertatis, ordinis, auctoritatis et etiam validitatis quoad votantes; scribit enim card. Bellarminus tempore praefatarum sessionum IV et V, concilium non fuisse oecumenicum eo quod non adfuit tunc nisi sola tertia pars Ecclesiae, nempe illi patres tantum qui erant de obedientia Ioannis, deerantque alii de obedientia tam Gregorii quam Benedicti: nec Martinus V in sua bulla alia conciliaria decreta approbavit quam illa quae erant de fide (scilicet contra errores Vicleffi et aliorum haereticorum) et quae conciliariter statuta fuerant. Sed adhuc admissis ut validis praedictis sessionibus IV et V, probat praefatus auctor ex eisdem concilii verbis apparere quod in illis sessionibus de solo casu schismatis et papae dubii sermo erat, cum ibi dicebatur: super praemissis; quae verba a Febronio praetermittuntur. Additur quod natio germanica a concilio cautionem petiit ut post novi pontiticis electionem, ante ipsius coronationem reformatio capitis et membrorum statuta fuisset; sed a concilio fuit dictum quod papa electus ligari non poterat: additur quod concilium coustantiense (ut habetur apud ipsum Febronium1) damnavit errorem Wicleffi: Non est de necessitate salutis credere romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. Verum est quod episcopi Galliae in congressu habito anno 1682 dixerunt: Non probari ab ecclesia gallicana qui eorum decretorum robur infringant, aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant. Sed verum etiam est quod deinde multi episcopi, qui in illo congressu adfuerunt, in quadam epistola ad Innocentium XII anno 1692 scripserunt: Se de gestis huiusmodi vehementer quidem et super omne id quod dici potest ex corde dolere, ac quaecumque in praefatis comitiis suis anno 1682 statuta fuissent quae Sanctitati suae displicuerant, sive circa ecelesiasticam potestatem et pontificiam auctoritatem decreta... pro non decretis nec deliberatis habere et habenda esse; serio insuper spondentes se ita in posterum gesturos, ut etc.

6. Respectu autem ad synodum basileensem, illa communissime non pro synodo oecumenica sed pro conciliabulo reputatur. De ea card. Turrecremata, testis de visu, scripsit quod decreta contra papae auctoritatem condita fuerunt ad furorem quorumdam hostium apostolicae sedis, cum multitudine populi parvi pretii et nullius auctoritatis. Et Aeneas Silvius (ut refert Ludovicus Muratorius in suis Anecdotis, tom. 1) in oratione peracia anno 1452 adversus australes, loquens de praefatis decretis, dixit: Inter Episcopos vidimus in Basilea coquos et stabularios orbis negotia iudicantes. Quis horum dicta vel facta iudicaverit legis habere vigorem?+++

Unde merito s. Antoninus et s. Ioannes de Capistrano hanc Basileae synodum appellaverunt conciliabulum viribus cassum, synagogam Satanae, synodum profanam, excommunicatam et basiliscorum speluncam. Praeterea in bulla Moyses Eugenii IV, a concilio florentino approbata, dictum fuit: Propositiones


- 1052 -


iuxta pravum Basileensium intellectum (nempe circa auctoritatem concilii supra papam) velut Scripturarum et ss. patrum et ipsius Constantiensis Concilii sensui contrarium, tamquam impias, scandalosas etc., ipsas, sacro approbante concilio, damnamus et reprobamus. Itaque, ad habendam synodum basileensem tamquam generalem et legitimam, deberemus concilium florentinum illegitimum reputare; sed, ut vidimus1, ipsi quoque Galli ut legitimum illud tuentur, et Iuveninus pluribus momentis id probat. Dicit Febronius per duas bullas Eugenium revocasse synodi basileensis dissolutionem prius praeceptam: sed Febronius (omissis aliis responsionibus) saltem meminisse debet de duabus conditionibus in praedictis bullis Eugenii appositis; prima, ut auferrentur omnia quae adversus pontificiam potestatem acta fuerant: secunda, ut in synodo cum effectu legati pontificis admitterentur: quapropter, his conditionibus non impletis, bullae locum habere non potuerunt.

7. Febronius praeterea asserit Concilium Tridentinum pro sua sententia fuisse. Sed somnium somniat: patet enim ex historia Concilii a card. Pallavicino descripta quod licet haec quaestio ibi nec decisa nec discussa fuerit, attamen demtis Gallis, omnes alii episcopi, cum de hoc puncto sermo factus fuerit, suam sententiam pro pontifice satis manifestarunt. Adde quod in concilio lateranensi V, ut notavimus cap. 4, n. 14, aperte declaratum fuit papam supra omnia concilia potestatem habere.

8. Opponunt canonem Si papa 6, dist. 40, ubi papa Bonifacius martyr dixit pontificem romanum a nemine esse iudicandum, nisi deprehendatur a fide devius. Ex hoc sic arguunt: ergo papa est capax labendi in haeresim; atque, si labendi capax est, nequit esse infallibilis. Respondemus quod, si unquam papa ut privata persona in haeresim incideret, tunc ipse statim a papatu decideret; cum enim tunc esset extra Ecclesiam, caput amplius esso non posset. Unde eo casu Ecclesia deberet non quidem eum deponere, quia nemo supra papam ius habet, sed eum a pontificatu lapsum declarare. Diximus: si papa ut privata persona laberetur in haeresim: nam papa tamquam papa, nempe docens totam Ecclesiam ex cathedra, non potest aliquem errorem contra fidem docere, quia deficere non potest promissio Christi, nimirum contra Ecclesiam numquam inferi portas esse praevalituras; et hic repetere oportet celebrem illam sententiam Origenis2: Mamifestum est quod si praevalerent (portae inferi) adversus petram in qua fundata Ecclesia est, contra Ecclesiam etiam praevalerent.

9. Opponit etiam Febronius tritam illam obiectionem adversariorum: totum non potest esse minus quam pars: papa est pars Ecclesiae: ergo Ecclesia, quae totum est, est maior papa. Respondent fautores papae, et recte respondent, quod licet papa sit pars, est tamen pars principalis Ecclesiae, cum sit eius caput; et cum sit caput, est totum a quo omnia membra dependent. Corpus est capite maius; sed corpus dependet a capite, dum a capite omnes vitales spiritus corpus accipit. In quantitate grex maior est pastore; sed in qualitate pastor


- 1053 -


maior est grege. Rex est pars regni, nempe hominum qui regnum componunt; sed rex regnicolis omnibus dominatur; et omnes, sive dispersi sive in corpore congregati, regnicoli regi subiiciuntur. Ecce in nihilum redacta haec magna adversariorium obiectio: Totum est maius parte.

 




2 Cap. 1, 2 et 3.



3 Cap. 18, vers. 16 et 17.



4 Hom. 61 in Math.



5 Tom. 13.



6 2. 2. qu. 35, art. 2.



7 Cap. 18, v. 20.

1 Actor. 15. 28.



2 Act. 15. 7 et 10.

1 Epist. lib. 4, 52, al. 5, 54.



2 Vide Acta Conc. 1, 3 et 16.



3 C. 6, § 1.



4 Coelestinus Sfondratus, Mediolani natus anno 1649 ordinem s. Benedicti in celebri S. Galli monasterio in Helvetia ingressus, et ibidem abbas electus, edidit librum de regali sacerdotio contra gallicanos. Obiit Romae 1696 primo anno cardinalatus ad quem Innocentius III eum evexerat. - Nota editoris.



1 Cap. 2, § 3 n. 1.

1 Cap. 4, n. 11.



2 In Matth. 16.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL