- 1053 -
CAPITULUM IX.
Febronius plura asserit quae deinde non probat; imo
a nobis probatur oppositum.
l.
Febronius asserit primo quod convocatio conciliorum minime ad papam pertinet.
Sed Pius II in sua constitut. In minoribus testatur: Nullum invenìmus (concilium) fuisse ratum quod, stante romano
indubitato praesule, absque ipsius auctoritate convenerit. Cuinam
credendum: pontifici, an Febronio? Deberet saltem ipse credere Hincmaro, qui
parum benevolus erga sedem apostolicam fuit, et tamen sic confessus est: Apostolicae sedis iussione et imperiali
convocatione semper olim (concilia) fieri solita1. Credere deberet s. Athanasio (prout
legitur apud s. Gregorium), qui scripsit patres concilii nicaeni I concorditer
statuisse nullum concilium sine pontificis auctoritate celebrandum: Scimus in nicaena magna synodo ab omnibus
concorditer esse roboratum non, debere absque pontificis romani sententia
concilia celebrari. Item in concilio chalcedonensi2, declaratum
fuit Dioscorum ab ecclesia Alexandriae iussu pontificis remotum fuisse, quia (attende rationem) synodum ausus est facere sine auctoritate
sedis apostolicae, quod nunquam (nota) licuit,
numquam factum est. Item de concilio ephesino (in epistola eiusdem quae
incipit Circa pietatem) legitur: Haec itaque etiam primus sanctissimus
episcopus romanus Caelesctinus, antequam colligeretur sanctissima synodus,
nunciavit. Item in concilio nicaeno II sub Adriano I reprobata fuit
antecedens synodus constantinopolitana eo quod sine papae consensu congregata
fuerat: Quia non habuit (ut legitur act. 6) cooperarium romanum pontificem, quemadmodum fieri in synodis debet. Praeterea
episcopi ad imperatorem3, sic scripserunt: In chalcedonensium civitate
multis episcopis convenientibus per iussionem Leonis romani pontificis, qui
vere caput est episcoporum etc. Et in relatione ab ipso concilio ad papam
missa4, dictum fuit: Tu quidem, sicut membris caput, praeeras in iis
qui tuum tenebant ordinem etc. Praeterea Pelagius II declaravit irritum
quoddam concilium, quia factum sine assensu pontificio, ut habetur in c. Multis
5, d. 17. Ita pariter Iulius papa ob eamdem causam irritavit aliud
concilium Antiochiae congregatum, ut refert Socrates5. Praeterea Paschalis II (ut habetur in cap.
Signifìcasti, extrav. de elect.) scripsit: Omnia concilia per romanae ecclesiae auctoritatem facta sunt et robur
acceperunt, et in eorum statutis romani pontificis patenter excipitur
auctoritas. Hocque vigore illius plenae potestatis quae a Domino pontifici
tradita est, ut concilium florentinum declaravit verbis illis: Et ipsi in b. Petro regendi Ecclesiam a D.
N. Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis
conciliorum - 1054 -
et in sacris canonibus
continetur.
2. Sed clamat Febronius dicens quod in
octo primis conciliis generalibus, et praesertim quatuor constantinopolitanis
pontifices nullam habuerunt partem. Sed facto probatur oppositum: nam primum
concilium Constantinopoli celebratum sub Theodosio seniori imperatore in tantum
potuit dici oecumenicum, in quantum a s. Damaso ut tale fuit declaratum; in eo
enim concilio nullus occidentalium episcoporum intervenit. Ultraquamquod plura
adsunt documenta quibus probatur concilium illud auctoritate pontificis fuisse
convocatum. Theodoretus enim1, refert epistolam patrum eiusdem concilii
ad s. Damasum, ubi scripserunt: Et nos ut propria membra per litteras Dei amantissimi imperatoris evocastis.
Item in synodo VI, actione 18, sic
legitur: Maximus Theodosius imperator et
Damasus fidei adamas obstiterunt Macedonio.
3. Asserit secundo Febronius2,
quod nullus pontificum ausus est discutere definitiones conciliorum pro
generalibus habitorum, sed contra pontifices suas definitiones ad concilia
transmittebant ut ab illis confirmarentur. At
penitus in utroque errat. Constat enim quod in primis Ecclesiae saeculis
haereses, quae iis temporibus pullalaverant, pontifices damnarunt, et ipsorum
damnationibus omnes fideles acquievere; idque accidit, ut alibi notavimus,
quoad haereses nicolaitarum, ebionistarum, marcionistarum, cerdonistarum,
novatianorum, valentinianorum, apellianistarum, tertullianistarum,
hermogenistarum et aliorum. Id testatur s. Augustinus3, ubi reprobans
qui dicebant omnino concilia esse necessaria ad haereses damnandas, scribit: Quasi nulla haeresis aliquando, nisi synodi
congregatione, damnata sit; cum potius rarissimae inveniantur, propter quas
damnandas necessitas talis exstiterit. Insuper id testatus est etiam concilium
romanum oecumenicum anno 869 sub Adriano II, ubi in actione 3 dictum fuit: Retro olimique semper cum haereses et
scelera pullularent, noxias illas herbas et zizania apostolicae sedis romanae
successores extirparunt. Et adhuc in subseguentibus saeculis plures aliae
haereses a pontificibus sine concilio proscriptae fuerunt, nempe Ioviniani,
Priscilliani, Pelagii, Vigilantii, Berengarii, Gilberti Porretani, et ultimo
Baii et Iansenii.
4. Respondemus praeterea, quod licet
in sequentibus saeculis pontifices curaverint quasdam eorum damnationes a
conciliis oecumenicis confirmari, huiusmodi tamen confirmationes non quidem a
pontificibus requisitae fuerunt ut ipsorum definitiones vim obligandi
adipiscerentur, uti vult supponere Febronius, sed ut iudicium solemnius
redderetur: item ut episcopi, res in concilio discutiendo, plenius de
veritatibus fidei instruerentur, et sic melius postea suas dioeceses
instruerent: item ut sic ora occluderentur incredulorum, qui cum a solis
pontificibus condemnantur, solent eos inculpare vel de ignorantia vel de omissa
debita quaestionis discussione: ut demum populi ad se tuendos a seductoribus
cautiores fierent. Hae sunt verae causae ob quas pontifices, postquam, errores
damnaverunt, curarunt ut etiam a conciliis damnarentur. Ac ideo Zosimus papa ad
episcopos Carthaginienses (ut - 1055 -
refert Baronius anno 518, num. 5) scripsit: Quamvis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit
ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper
servaverit; tamen, cum tantum nobis esset auctoritatis ut nullus de nostra
possit retractare sententia, nihil egimus quod non ad vestram notitiam ultro
referremus: non quia (notetur) quid
deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid quod contra utilitatem
Ecclesiae veniens displiceret, sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum.
5. Caeterum pontifices post suas
definitiones minime quidem conciliorum confirmationes expectabant ut illae
firmae et irrefragabiles evaderent, sed ipsi conciliis normam praescribebant,
quomodo ab eis decreta formanda fuissent. In causa Nestorii ab initio s.
Cyrillus alexandrinus, qui principaliter operam dedit ut error Nestorii
proscriberetur, scripsit pontifici Caelestino: Digneris quid hic sentias, praescribere... Porro tuae integritatis mens
est super hac re sententia piissimis totius orientis antistitibus perspicue per
litteras exponi debet: nam, cupientibus illis ansam dabimus ut omnes uno animo
in una sententia persistant. En quomodo existimabat s. Cyrillus quod Caelestini
sententiae omnes episcopi acquiescerent. In acris autem Concilii Ephesini (ut
refert idem Febronius c. 5, § 4)
habetur quod Caelestinus ad s. Cyrillum Alexandrinum sic scripsit: Auctoritate igitur tecum nostrae sedis
adscita, vice nostra usus, hanc exsequeris destricto rigore sententiam ut iufra
decem dies (Nestorius) pravas praedicationes suas condemnet etc. Eadem
scripsimus ad ss. fratres ei coëpiscopos nostros, Ioannem, Rufum etc. ut nota
su de eo nostra, imo Christi divina sententia. Scripsit etiam (ut habetur. act. 2) ad patres Concilii: Direximus pro nostra sollicitudine ss.
fratres (legatos)..., qui iis quae aguntur intersint, et quae a nobis ante
statuta sunt exsequantur. Scripsit insimul ad suos legatos: Auctoritatem sedis apostolicae custodiri
debere mandamus, siquidem et instructiones quae vobis traditae sunt, haec
loquuntur1. Quapropter
patres in prolatione sententiae contra Nestorium dixerunt: Coacti per sacros canones et epistolam ss. patris nostri et comministri
Caelestini, Romanae Ecclesiae episcopi, et lacrymis perfusi, ad lugubrem hanc
sententiam necessario venimus etc. Sed dicitur ibi coacti per canones; ergo non per solam epistolam Caelestini.
Equidem, quia pontifices dubia fidei non definiunt pro suo libito, sed iuxta
Scripturas sacras et canones praecedentium conciliorum vel pontificum.
6.
Accedit quod Arcadius, unus ex legatis, haec protulit: Nos, secuti sanctiones ab initio traditas etc.; nec non secuti formam
Caelestini ss. papae etc.; cognoscat Nestorius se episcopali dignitate exutum
etc. Accedit quod post sententiam latam a concilio contra Nestorium
pervenit ad Chalcedoniam Philippus, alter legatus papae, qui, post exactam
inquisitionem rerum gestarum, omnia exsecuta iuxta papae sententiam invenit, et
tunc Philippus et alii legati acta concilii confirmaverunt. Id Febronius
advertere debebat, dum scripsit2 esse inauditum pontifices unquam ad
- 1056 -
examen revocasse gesta ab aliquo concilio generali. Claudat os Febronii
saltem p. Natalis Alexander, suus carissimus socius, qui1, scripsit: Ephesino concilio praefuit Caelestinus per
legatos; maxima ratio habita fuit ipsius sententiae ab eo latae, ad eamque
patres decretum ac sententiam suam exegerunt, ut ex illius auctoritate sacrum
illud concilium factum intelligatur ac dicatur. Et antea scripsit eliam
Gennadius2: Caelestinum decreta
synodi contra Nestorium dictasse etc.
7.
Praeterea s. Leo in sua epistola ad patres Concilii Chalcedonensis scripsit: Fratres carissimi, reiecta penitus audacia
disputai contra fidem divinitus inspiratam... nec liceat defendi quod lion
licet credi, cum, secundum evangelicas veritates... apostolicamque docirinam,
lucidissime per litteras quas ad b. m. Flavianum minimus, fuerit declaratum
quae sit de sacramento incarnationis D. N. pia et sincera confessio.
8.
Praeterea in eodem Concilio Chalcedonensi (cuius nimis iniuste unus ex
adversariis, auctor instructionum etc.,
cap. 25, dubitat au fuerit oecumenicum) patres dixerunt: Beatissimi papae urbis Romae, quae est caput
omnium ecclesiarum praecepta habemus..., hoc nos observare necesse est. Atque
in actione 3 prius iam dixerunt: Sanctissimus
archiepiscopus Romae Leo per praesentem s. synodum, una cum b. Petro, qui est
petra et crepido ecclesiae catholicae et rectae fidei fundamentum, nudavit eum
(Dioscorum) episcopatu etc. Et ut legitur in actis eiusdem
concilii3, expresse confessi sunt patres: Imperari sibi a pontifice romano legesque dari et fidei formam
praescribi patiuntur et parent. Quid clarius? Demum, post extensa decreta,
illorum confirmationem expostulantes, sic pontificem obsecrarunt: Rogamus igitur, et tuis decretis nostrum,
honora iudicium; et sicut nos capiti in bonis adiecimus consonantiam, sic et
summitas tua filiis quod decet adimpleat. Ecce quam diverse loquuntur
concilia de pontifice Romano quam Febronius, qui papam fere omni eius
auctoritate quaerit expoliare. Scripsit postea s. Gelasius papa4,
loquens de Concilio Chalcedonensi: Cognoscant
igitur illud secundum sacras Scripturas traditionemque maiorum pro fide
catholica, pro qua hanc fieri formam sedes apostolica delegavit factamque
firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti; alia autem quae apostolica
sedes nullatenus delegavit, mox a vicariis sedis apostolicae contradicta.
9.
Praeterea iu quodam concilio constantinopolitano II a patribus dictum fuit: Nos apostolicam sedem sequimur, et ipsius
communicatores communicatores habemus, et condemnatos ab ipsa et nos
condemnamus. Item quoad hoc concilium, quamvis Vigilius papa fuerit prius
diversae sententiae, tamen, cum postea res clarius fuerint patefactae, ipse
condidit celebre illud decretum, appellatum Constitutum
Vigilii de tribus capitulis, ubi dixit: Statuimus
nulli licere contrarium proferre his quae praesenti statuimus constituto, aut
aliquam post praesentem definitionem movere quaestionem. Et inde ipse
Vigilius concilium confirmavit, ut probant Petrus de Marca, Evagrius5,
ac ipse Photius, quamvis - 1057 -
acerrimus hostis ecclesiae romanae1;
atque etiam in synodo VI2, de tali confirmatione mentio fit.
10.
Praeterea s. Agatho papa, loquens de patribus synodi constantinopolitanae III
contra monothelitas, ad Augustos scripsit: Nihil
profecto praesumant augere, minuere vel mutare, sed traditionem huius
apostolicae sedis ut a praedecessoribus pontificibus instituta est enarrare.
Haec apostolica eius ecclesia numquam a via veritatis deflexa est; cuius
auctoritatem, utpote apostolorum principis semper Christi ecclesia et
universales synodi fideliter amplectentes in cunctis secutae sunt etc. Nota
verba: fideliter amplectentes. Cum
haec epistola Agathonis perlecta fuerit a patribus synodi, ipsi ad pontificem
sic scripserunt: Itaque tibi, ut primae
sedis antistiti universalis Ecclesiae, quid agendum sit relinquimus, stantes
super firmam fidei petram, libenter perlectis verae confessionis litteris a
vestra paterna beatitudine ad piissimum imperatorem missis, quas a summo
apostolorum vertice divine praescriptas agnoscimus, per quas exortam nuper
multiplicis erroris haereticam sectam depulimus. Pontifex autem in epistola
missa ad patres concilii expressit id quod ipse definierat, quodque ab eis pro
certo et immutabili tenendum erat, dicens mittere eis personas quae omnium nostrum suggestionem, in qua et
apostolicae nostrae fidei confessionem praelibavimus, afferre debeant; non
tamen (perpendantur sequentia verba) tamquam
de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa definitione
proferre; simpliciter observantes ut haec eadem omnibus praedicari atque apud
omnes obtinere iubeatis. Haec epistola fuit quidem a patribus accepta; unde
ipsi, post celebratam synodum, sic pontifici rescripserunt. Quae in unoquoque negotio sunt pertractata
ad vestram beatitudinem mittuntur: ac intelligetis a vicariis Sanctitatis
vestrae..., qui recte ac probe ex vestra disciplina in primo fidei capitulo una
nobiscum decertarunt. Sic nos, Sancto Spiritu illustrati vestraque instituti
doctrina infesta dogmata impietatis depulimus etc. Et in actione XVI
dixerunt: Per Agathonem Petrus
loquebatur.
11.
Praeterea in concilio constantinopolitano IV, sess. V patres dixerunt: Neque nos sane novam de illo iudicii
sententiam ferimus, sed iam olim a ss. papa Nicolao pronunciatam, quam
(notetur) nequaquam possumus immutare. Et in can. II dictum fuit: Papam Nicolaum tamquam organum Sancti
Spiritus habentes etc. En quomodo pontifices non ipsi a conciliorum
decretis pendebant, sed ipsi conciliis normam rerum decernendarum
praescribebant. Sed quod magis urget est libellus sive formula a legatis
praesentata patribus concilii ut ab eis subscriberetur; ibi sic dicebatur: Quia non potest D. N. Iesu Christi
praetermitti sententia: Tu es Petrus, et super hanc petram etc. Haec quae
dicta sunt probantur effectibus, quia in sede apostolica immaculata est semper
catholica servata religio et sancta doctrina. Ab huius ergo fide atque doctrina
separari minime cupientes, et patrum et praecipue s. sedis praesulum sequentes
in omnibus constituta, anathematizamus omnes haereses simul cum iconomachis. Pater Natalis Alexander
- 1058 -
non renuit fateri1, hunc libellum magnificum esse argumentum
de suprema pontificis potestate: etenim libellus, sive formula illa in concilio
lecta fuit, et una voce laudata ac subscriptione approbata; exceptis duobus
episcopis, qui in tertia actione a concilio expulsi fuere
quia subscribere noluerunt. Praeterea in synodo romana, celebrata sub Martino I
anno 649 contra monothelitas, refertur epistola concilii africani ad papam
Theodorum, ubi sic dictum fuit: Antiquis
regulis sancitum est ut quidquid, quamvis
in remotis ageretur provinciis, non prius tractandum, nisi ad notitiam almae
sedis vestrae fuisset deductum, ut huius auctoritate, iuxta quae fuisset,
pronuntiatio firmaretur; indeque sumerent caeterae ecclesiae velut de natali
fonte praedicationis exordium, et per diversas totius mundi regiones puritatis
incorruptae maneant fidei sacramenta salutis. Haec habentur apud ipsum
Febronium, c. 5, § 4, n. 1 circa
fin.
12.
Sed cur, instat Febronius, res a pontifice definitae iterum in conciliis
discutiebantur, nisi quia sine conciliorum iudicio pontificiae definitiones
satis firmae non erant nec vim obligandi habebant? Nequaquam; discutiebantur,
respondeo, quia sic ipsimet pontifices optabant ac praecipiebant, non quidem ut
veritas circa res definitas quaenam esset inveniretur, sed ut illa iam inventa
magis claresceret et apud omnes manifestaretur. Etiam scholae dogmata iam ab
Ecclesia definita ad examen revocant, non quidem ad veritatem inquirendam, sed
ad illam amplius illustrandam et patefaciendam; sicque agebatur per concilia:
sed pontifices, ut mox supra vidimus, eodem tempore praecise iubebant in concilio
circa decreta ab ipsis edita nihil immutari, sed omnia statui iuxta
instructiones quas ipsi praemiserant. Et si aliquando concilia aliquid de novo
decreverint, quod a papa non adhuc statutum fuerat, confirmationem de omnibus a
pontifice postulabant.
13.
Febronius2, probare conatur decreta conciliorum generalium nunquam
indiguisse confirmatione pontificis. At oppositum multis evidenter
demonstratur. Scripsit s. Damasus papa ad patres concilii africani, epist. 2; Nullo episcoporum numero decreta
firmari, quibus romanus pontifex assensum non praebuit; et huius ante omnia
exspectandam sententiam esse, nec ulla unquam concilia rata legi quae non sunt
fulta apostolica auctoritate. Et in facto usque a concilio nicaeno I id
observatum fuit, ut refertur in synodo romana sub Felice III, ubi dictum fuit: Tercenti decem et octo ss. patres apud
Nicaeam, congregati confirmationem rerum atque auctoritatem s. romanae
ecclesiae detulerunt. Epistola synodi rom. ad cler. et mon. orient. exstat
in nov. coll. conc. tom. 7. Et Bayl3, refert verba epistolae quam patres ad papam Sylvestrum miserunt,
nimirum: Nunc itaque ad vestrae sedis
argumentum accurrimus roborari..... Quidquid autem constituimus in concilio
nicaeno, vestri oris consortio confirmetur. Et s. Sylvester altera sua epistola
respondit: Gaudeo promtam vos
benignitatem servare etc.; nam et confirmo etc.
14. Patres concilii chalcedonensis ad
s. Leonem scripserunt: Rogamus
- 1059 -
igitur, et tuis decretis nostrum honora iudicium. Utque refert
Cabassutius1, s. Leo sic respondit: Ut
nutu divino guberandi omnem vobis gestorum vim insinuavimus ad nostrae
sinceritatis comprobationem atque ad eorum quae gesta sunt, confirmationem. Pariter
patres concilii constantinopolitani IV scripserunt ad Adrianum papam: Igitur libenter oppido et gradanter
imitatrice Dei sanctitate vestra omnium nostrum
conventum et universalis huius atque catholicae synodi consensum et
consonantiam recipiente, praedica eam magis ac veluti propriam; et sollicitius (nota)
confirma coangelicis praeceptionibus et
admonitionibus vestris, ut per sapientissimum magisterium vestrum etiam aliis
universis ecclesiis personet et suscipiatur veritatis verbum et iustitiae
decretum. Pariter
synodus constantiensis confirmari debuit a Martino V, ac tridentina a Pio IV
iuxra petitionem quae legitur ibi sess.
25 de ref. in fin., postquam Pius concilium confirmavit per bullam Benedictus Deus et eius omnibus
fidelibus observantiam praecepit his verbis: Cum autem ipsa s. synodus,
pro sua erga sedem apostolicam reverentia, antiquorum etiam, conciliorum (nota)
vestigiis inhaerens, decretorum suorum
omnium confirmationem a nobis petierit..., illa omnia et singula auctoritate
apostolica hodie confirmavimus et ab omnibus Christi fidelibus servanda esse
decrevimus. Idem quippe peractum fuit ab aliis conciliis. Refert Socrates2,
canonem ecclesiacticum, quo generaliter statutum fuerat: Ne decreta uliqua absque sententia episcopi romani in Ecclesia
sanciantur. Idemque declaravit s. Gelasius I per constitutionem Valde (quae legitur t. 1 bull. const. 1 § 6),ubi loquens
de sede romana dixit: Quae et unamquamque synodum sua auctoritate
confirmat. Atque in § 15 de hoc
rationem adducit: Quoniam, sicut id quod prima sedes non probaverat,
constare non potuit, sic quod illa
censuit iudicandum, Ecclesia tota suscepit.
15. Hinc s. Thnmas scripsit: Cuius (pontificis) auctoritate sola synodus
congregari potest, et a quo sententia synodi confirmatur3. Haecque veritas negari non potuit ab uno maximorum
impugnatorum pontificiae potestatis, qualis fuit Petrus de Marca, in suo libro de concordia etc.4. Et p. Natalis
Alexander5, loquens de pontifice, non renuit scribere quod in
conciliis, eo auctore, omnia decernuntur. Et pag. 778 scripsit: Dei
providentia et Spiritus Sancti assistentia hactenus effecerunt ut romani
pontifices bene gesta concilia approbarent, et male gesta rescinderent. Haec verba in ore p.
Natalis, qui strenue enititur potestatem conciliorum exaltare, et auctoritatem
papae deprimere, valde magni sunt ponderis.
16.
Praeterea Febronius pluribus in locis sui libri contendit adstruere berle posse
appellari a papa ad concilium generale, non autem a concilio ad papam. Sed oppositum
etiam multis evidenter probatur. Id declaravit concilium sardicense, quod, ut
scribit Sulpitius6, ab omni
orbe convocatum fuit; unde a Socrate7, non immerito oecumenicum
appellatur, cum in ipsum - 1060 -
convenerint legati Iulii I et tercenti
episcopi ab omnibus terrae partibus, ab Italia, Gallia, Hispaniis, Britannia,
Africa, Aegypto, Syria, Tracia, Hungaria et ab aliis regnis, ut s. Athanasius
enarrat in sua secunda apologia. In canone IV huius concilii dictum fuit: Cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum
episcoporum iudicio qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendi
sibi negotium Romae, alter episcopus in eadem cathedra (post appellationem eius
qui videtur esse depositus) non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio episcopi
romani determinata. Atque in canone VII dictum fuit: Si aliquis episcopus
iudicatus fuerit, ut putet se bonam causam habere, ut iterum iudicium renovetur
etc., scribatur... romano episcopo; et si iudicaverit renovandum esse iudicium,
renovetur, et det iudices etc. Adverte: si
iuidicaverit renovandum esse iudicium, renovetur. Hic canon, scribit p.
Natalis Alexander1, satis ostendit papam non tantum ius habere
revidendi causas, ut vult Febronius2, sed etiam iudicandi
appellationes. Eodemque loco, prop. 1, p. Natalis probat Petrum et eius
successores recepisse hanc potestatem non a concilio (ut etiam contendit
Febronius), sed a Christo, in sequela sui primatus; unde infertur concilium
sardicense non iam instituisse, sed confirmasse hoc privilegium pontificis. Et deinde idem p. Natalis plurima exempla appellationum ad pontifices
refert.
17. S. Thomas3 scribit ex
conciliis chalcedonensi et ephesino haberi quod a concilio appellari potest ad
papam, sed non a papa ad conciliurn: A
quo (rom. pontifice) sententia synodi
confirmatur, et ad ipsum a synodo appellatur. Quae omnia patent ex gestis
Chalcedonensis synodi. Idem iampridem scripsit etiam Gelasius papa in sua
epistola ad Faustum (quae legitur apud Gratianum, can. Ipsi 9; qu. 3), dicens eosdem canones statuisse quod
appellationes totius Ecclesiae ad sedem romanam deferantur, a qua postmodum
nulla superest appellatio: Ipsi sunt
canones qui appellationes totius Ecclesiae ad huius sedis examen voluere deferri;ab ipsa vero nusquam
prorsus appellari debere sanxerunt. Et in epistola missa ab eodem Gelasio
ad episcopos Dardaniae (de cuius authenticitate testantur Facundus Ermeniensis,
lib.5, c 4, ac Ballerini diss. de antiq. coll. can., et habetur in can. Cuncta 17 caus. 9, q.
3) dixit: Cuncta per mundum novit
Ecclesia, quod sacrosancta romana ecclesia fas de ominibus habeat iudicandi:
neque cuiquam de eius licet iudicare iudicio, siquidem ad illam de qualibet
mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo est appellare permissus.
Et de hoc in eadem epistola tria refert exempla: 1° Athanasii, qui, iniuste
accusatus, fuit deinde a Iulio papa tamquam innocens absolutus; unde ipse
Iulius4, scripsit: Cum igitur istiusmodi allegarentur, et tot
testes pro Athanasio starent, et ipse tam iusta pro se afferret, quid, quaeso,
non oportuit facere? An non quod ecclesiastici canonis est? hominemque proinde
non condemnaremus, sed potius exciperemus, eumque pro episcopo, quemadmodum est, haberemus?Et deinde: An ignoratis hanc - 1061 -
esse
consuetudinem ut primum nonbis scribatur, et inc quod iustum est decernatur?2°
Chrysostomi, qui prius damanatus fuit in duobus conciliis opera Theophili
episcopi alexandrini, sed postea a papa Innocentio I absolutus, ut eruitur a
Theodoreto1. - 3° Flaviani, qui Pariter damnatus in concilio ephesino
II, latrocinio appellato, ad s.
Leonem papam appellavit, ut constat ex eiusdem Leonis epistola, ubi legitur: Quia et nostri fideliter reclamarunt, et
eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit etc. At in eo
libello Favianus non iam ad concilium appellavit, ut asserit Febronius, sed ad
pontificem, ut legitur in libello: Causa
eget solummodo oestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio
ad pacem cuncta perducere; sic enim haereses et turbae quae propter eum factae
sunt facillime destruentur, Deo cooperante, per vestras sanctissimas litteras;
removebitur autem et concilium quod fieri divulgatur. Item
refert Sozomenus2. Causas quinque aliorum episcoporum iudicatas fuisse
a pontificibus, a quibus illi tamquam innocentes ad proprias ecclesias
restituti fuerunt. Insuper Christianus Lupus in quadam sua dissertatione
ostendit ius hoc appellationum in romana sede esse divinum, idque pluribus
exemplus ostendit.
18. Respectu autem ad appellationes a
papa ad futurum concilium observat Petrus de Marca3, huiusmodi
appellationes fuisse novas: Novam dixi;
quia numquam in Ecclesia fuit
provocatio a papa ad concilium, licet
aliquando, remedio quodajm extraordinario, sedis apolicae iudicium in maiori
synodo instauratum fuerit. Aliquando tamen, ad
procurandam, Ecclesiae tranquillitatem, imperatorem rescripto apostolicae sedis
iudicia in maiore synodo instaurari contigit, in qua per legatos romanus
episcopus interrerat. Sed haec revera non erat propria appellatio; cum enim appellatio
producitur, intervenire non debent iudices a quibus appellatum est.
19.
Affert Febronius factum Innocentii III, qui cum a Philippo Augusto Galliae rege
requisitus fuisset ad dispensandum in dissolutione matrimonii cum Ingelburge,
pontifex respondit: Si super hoc absque generalis deliberatione
concilii determinare aliquid tentaremus, praeter divinam offensam, quam ex hoc
possemus incurrere, forsan ordinis et officii nobis periculum immineret. Ex
hoc Febronius et alii adversarii inferunt quod Innocentius verbis illis
concilio se subiecit, aut saltem quod confessus
sit posse deponi a concilio, si in tali matrimonio contra legem divinam
dispensasset. Sed haec illatio valde irrationabilis est: nam respondetur non
esse dubium quod si papa esset haereticus declaratus, sicut ille qui publice
aliquam doctrinam legi divinae oppositam definiret, posset a concilio non
quidem deponi, sed tamquam haereticus a pontificatu declarari lapsus; et hoc
erat periculum indicatum ab Innocentio, ne privaretur ordine et officio: quapropter ipse prius in eadem epistola
scripserat non audere hoc punctum definire contra evangelium, ubi dicitur: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Sed quia periculum
erat valde remolum, - 1062 -
et contra pontifex quaerebat quadam apparenti
excusatione se liberare ab instantibus petitionibus regis ad dispensandum, ideo
illa obscura et dubiosa verba scripsit: forsan
ordinis et officii nobis periculum immineret. Caeterum verbis illis quippe
Innocentius non inttellexit asserere papam subesse concilio, dum ipsemet
Innocentius cap. Innotuit, de elect., declaravit
potestatem pontificis non posse a concilii potestate limitari, sic dicens: Quamvis autem canon (scilice tertius)
lateranensis concilii ab Alexandro praedecessore nostro editus non legitime
genitos adeo persequatur, quod electionen talium innuit nullam esse; nobis
tamen per eum ademta non fuit dispensandi facultas..., cum non habeat imperium (nota)
par in parem. Et advertatur hic ab
Innocentio canonem illum concilii vocari canonem a papa Alexsandro statutum, et cur quia sciebat Innocentius omnes
conciliorum canones ab auctoritate pontificis robur accipere.
20.
Sed, omissis aliis quae respectu ad huiusmodi appellationes a papa ad futurum
concilium adduci possent, notandum quod in conventum mantuano, anno 1461
conregato adversus Dietherum archiepiscopum moguntinum, qui ad futurum
concilium appellaverat, Ridolphus, papae internuatium, qui ibi intervenit, sie
Dietherum exprobravit: Quem appellasti
iudicem futurum concilius, dicis, appellavi. Ubi est futurm concilium? ubi sedet? ubi tribunal eius
requirimus? Is iudex appellatur qui
nusquam reperitur? In eodem autem conventu lex edita fuit quae appellantibus ad futurum
concilium eamdem irrogat poenam qua fautores haereticorum plectuntur. Unde
Dietherus postea suam appellationem revocavit. S. Antoninus1, affert
rationem propter quam nequit a papa ad concilium appellari: Quia Ecclesia habet unitatem ex unitate
capitis; unde2, dicit
Christum: Fiet unum ovile et unus pastor. Si licitum esset appellare a papa, papa non esset caput, sed essent duo
capita. Pauca verba, sed rei substantiam mirabiliter explicant. Ac proinde
idem s. Antoninus3, non
dubitavit sic scribere: Sed nec ad
concilium generale a papa appellari potest, quia papa est omni concilio
superior; nec robur habet quidquid agitur, nisi auctoritate romani pontificis
roboretur et confirmetur. Sentire ergo quod a papa ad concilium appellari
possit, haereticum est. Cardinalis Bellarminus scribit quod saltem qui contrarium sentiut a temeritate magna
excusari non possent. P. Ioannes Laurentius Berti scribit: Quorumdam sententia de appellatione a
sententia pontificum, ad concilia et de infallibilitate romanae et apostolicae
sedis dependenter ab aliorum episcoprum approbatione, licet tanta animositate
tantoque argumentorum apparatu a non nullis propugnetur, falsissima
est.4.
21.
Additur quod Pius II in sua constitutione Excrabilis
adversus appellantes ad concilium excommunicationem indixit his verbis: Nemo audeat a sententiis nostris ac
successorum nostrurm appellationem interponere. Si quis autem' contra
fecerit..., ipso facto sentitiam exsecrationis incurrat, a qua nisi
- 1063 -
per romanum pontificem absolvi non possit etc. Haec
autem constitutio confirmata fuit a Sixto IV anno 1483 alia constitutione, in
qua Sixtus dixit quod Pius suus praedecessor appellationes huiusmodi irritas, sacrilegas et haereticas esse
declaravit. Scribitque Odericus Raynaldus1, Ludovicum Galliae regem
hanc Sixti constitutionem acceptasse et praecepisse in regno publicari; de qua
publicatione deinde poantifex peculiari epistola ipsi gratias egit. Omitto alia
quae super hac re addere possem; tantum dico quod magnum animum habere deberet
qui vellet despicere excommunicationem hanc quae adversus appellantes ad
futurum concilium a duobus pontificibus publicata fuit: ad licite appellandum.
opus esset ut ipse de praeeminentia concilli supra papam tantam certitudinem
haberet quae certum eum redderet non posse papam transgressores
excommunicationi subiicere; sed hanc certitudinem nescio ex dictis in hac
opella quomodo haberi possit, dum ipsimet adversarii fatentur eorurn sententian
de superioritate concilii non esse plus quam meram opinionem. Fertur p. Natalem
Alexandrum in sua decrepita aetate hunc habuisse animum appellaudi ad
concilium; sed gratias Deo ipse referat quod ante mortem suam appellationem
retractavit, alioquin suae aeternae salutis non magnam spem reliquisset.
22.
Plura alia hic possem adiicere, sed nolo esse prolixior: ab initio enim duo
mihi proposui; primo, ut haec opella esset brevis, ut sic facile et libenter ab
aliis perlegi posset; secundo ut tantum illa duo principaliter probarem,
nimirum, pontificem romanum super universam Ecclesiam supremam seu plenam
habere Potestatem, eiusque iudicia in rebus fidei esse infallibilia. Atque haec
sat explorate iam probasse existimo ex ipsarum synodorum generalium dictis et
ss. patrum sententiis. Mihi permittatur. ideo, pro conclusione huius libelli
praedictas synodorum et patrum auctoritates concinnatas hic coniunctim
repetere. Concilia quippe videntur supremam auctoritatem papae eiusque
infallibilitatem luculentius declarare non valuisse. In concilio enim nicaeno I
dictum fuit: Cui (pontifici) data est
potestas, ut qui sit vicarius Christi super cunctos populos et cunctam
ecclesiam christianam. In concilio chalcedonensi dictum fuit: Omnia ab eo (scil Leone papa) definita teneantur tamquam a vicario
apostolici throni. In concilio lateranensi III dictum fuit: In Romana
Ecclesia speciale aliquid constituitur, quia non poterit recursus ad superiorem
haberi. In concilio constantinopolitano IV, loquendo de sententia pontificis
dictuni fuit: Neque nos novam sententiam
ferimus, sed iam olim a papa Nicolao pronuntiatam, quam nequequam immutare...,
sequentes in omnibus apostolicam sedem, in qua est integra et vera christianae religionis soliditas. In
concilio lugdunensi II dictum fuit: Romana
ecclesia summum et plenum principatum supper universam Ecclesiam obtinet cum
potestatis plenitudine. Ac deinde: Si
quae de fide subortae fuerint
quaestiones, suo debent iudicio defiri. In concilio viennensi Clemens V,
loquens de quaestionibus fidei dixit: Ad
quam (scilicet ad sedem apostolicam) dumtaxat
haec declarare pertinet, - 1064 -
sacro approbante concilio declaramus etc. In
concilio constantiensi damnata fuit propositio Ioannis Wicleff: Non est de necessitate salutis, credere romanam
ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. Ergo credere romanam
ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias est de necessitate salutis. In concilio florentino dictum fuit: Definimus romanum pontificem totius
Ecclesiae caput, patrem ac doctorem exsistere et ipsi in b. Petro regendi
Ecclesiam a Iesu Christo plenam
potestatem traditam esse. In concilio lateranensi V dictum fuit: So1um romanum pontificem, tamquam super
omnia concilia auctoritatem habentem, conciliorum indicendorum, transferendorum
ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere, nedum ex sacra Scriptura,
dictis patrum, sed propria eorumdem conciliorum confessione constat Demum
in concilio tridentino dictum fuit: Pontifices
maximi pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita etc. Dicere
autem quod papa habet quidem supremam potestatem, sed concilio generali
subiectam, non est explicare, sed omnino sensum et proprietatem verborum
detorquere et corrumpere; suprema enim potestas est illa quae nec superiorem
nec aequalem habet.
23.
Idem quod docent concilia, confirmant testimonia primorum ss. patrum, quorum
dicta iam retulimus c. 5. Hic aliqua
eorum concinnamus. S. Ignatius martyr romanam ecclesiam appellat castissimam. Spiritu Sancto plenam. In alio
loco dixit: Qui non obedit (romanis
pontificibus) atheus et impius est. S. Irenaeus scripsit: Omnes a romana ecclesia necesse est ut pendeant, tamquam a fonte et capite. Ac deinde: Ad
hanc ecclesiam necesse est omnem convenire ecclesiam; in qua semper conservata
est ea quae ab apostolis est traditio. S.
Hieronymus scripsit ad s. Damasum: Beatitudini
tuae, idest cathedrae Petri consocior... Quicumque extra hanc domum agnum
comederit, profanus est. Quicumque tecum non colligit, spargit: hoc est qui
Christi non est, antichristi est. Praeterea s. Hieronymus protulit magnam
illam sententiam pluries adductam, quod si non detur papae potestas super omnes
eminens, salus in Ecclesia non erit, propter schismata, quae aliter evitari
neqeunt: Ecclesiae salus in summi
sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus emiinens
detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot sacerdotes. S. Cyprianus in uno loco scribit: Qui Petri cathedram deserit, in Ecclesia non est. In alio loco: Una ecclesia, et cathedra una super Petrum Domini voce fundata... Quisquis alibi collegerit,
spargit. In alio scribit: Neque aliunde haereses obortae sunt, quam inde quod non unus in
Ecclesia sacerdos et iudex vice Christi cogitatur. S. Athanasius scribit: Romana ecclesia semper conservat veram de
Deo sententiam. S. Gregorius Nazianzenus scribit: Vetus Roma ab antiquis temporibus habet - 1065 -
rectam fidem, sicut
quae toti orbi praesidet. S. Optatus
milevitanus Iam schismaticus esset
quicontra singularem cathedram (Petri) alteram collocaret. S. Cyrillus scribit: Petro eiusque successoribus suprema Ecclesiae, nullique alteri, est
commissa cura. S. Augustinus
scribit: In romana ecclesia semper
apostolicae cathedrae vignit principatus. In alio loco, loquens de sede
rornana, scribit: Numerate sacerdotes vel
ab ipsa sede Petri: ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae. In
alio loco scribit: In verbis apostolicae
sedis tam certa est catholica fides ut nefas sit de illa dubitare. S. Hilarius scribit: Tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum
primum Ecclesiae fundamentum et in terreno iudicio iudicem coeli nuncuparet. Ven.
Beda; scripsi: Specialiter Petrus claves
et principatum iudiciariae potestalis accepit, ut omnes intelligant quia
quicumque ab unitate societatis illius se segregant, non, possint ianuam regni
coelestis ingredi. S. Petrus
Chrysoloaus scribit: Beatus Petrus, qui
in propria sede et vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. S. Fulgentius scribit: Adeo quae a pontitice romano decernuntur certa esse, ut quod ille docet,
totus orbis chrstianus nihil haesitans credat. S. Gregorius magnus scribit: Si
quam contentionem de fidei causa evenire contigerit, ad nostram studeat
perducere notionem, quatetius a nobis valeat congrua sine dubio sententia
terminari. S. Bernardus scribit: Infallibilitatis
pontificiae praerogativam constantissima perpetuaque ss. patrum traditio
commonstrat. S. Thomas de Aquino
scribit: In Ecclesia unitas fidei esse
non posset, nisi quaestio de fide exorta determinaretur per, eum (scil.
papam) qui toti Ecclesiae praest. Et alibi: Petro dixit: Pasce oves
meas etc. Per hoc autem excluditur
quorumdam praesumtuosus error qui se subducere, nituntur a subiectione Petri,
successorem eius romanum pontificem universalis Ecclesiae pastorem non
recognoscentes. Idem scribit s. Bonaventura: Papa non potest errare suppositis duobus: alterum ut intendat facere
dogma de fide etc. Du-Vallius, doctor gallus, loquens de nostra sententia,
scribit: Nemo nunc est in Ecclesia qui
ita pro certo non sentiat, praeter Vigorium et Richerium, quorum si vera esset
sententia totus fere orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter
erraret. Card.
Bellarminus hinc concludit quod opposita sententia videtur erronea omnino et haeresi proxima.
24.
Febronius, sicut diximus, ad effectum declinandi ab his auctoritatibus tam
conciliorurn quam ss. patrum, dicit concilia locuta esse in saeculis obscuris
ignorantiae, in quibus abditae erant veritates, et ss. patrum elocutiones
fuisse figuratos aut ampullatas. Sed in istis non credo
quemquam inveniri posse virum sanae mentis qui Febronio consentiat, dicendo
quod dicta conciliorum per ignorantiam prolata fuerint, et quod patrum
testimonia. - 1066 -
fuerint figurata aut ampullata: sic enim
eludi posset omnis vis traditionis. Traditio enim ex his tantum fontibus,
nimirum conciliorum et ss. patrum, eruitur; in hoc enim puncto concilia et
patres non sine magno fundamento suas sententias porrexerunt, sed innixi super
testimonia evangeliorum: Tu es Petrus, et super hanc petram etc. Et tibi
dabo claves etc. Pasce oves meas etc. Hinc s. Bernardus, ut mox supra
retulimus, dixit: Infallibilitatis
pontificiae praerogativam constantissima perpetuaque ss. patrum traditio
commnstrat1. Et Melchior Canus scripsit: Constat autem, romanos episcopos Petro in
fidei magisterio successisse, ab apostolis esse traditum2. Ibique subdidit: Nos autem communem catholicorum sententiam sequamur..., quam sacrurum
litterarum testimonia confirmant, conciliorum patres affirmant, apostolorum
traditio probat. Et concludit: Pestem
eos Ecclesiae et perniciem afferre qui adstruunt summum pastorem errare in
fidei iudicio posse.
25.
Denique obsecro omnes qui pro bono Ecclesiae zelum foveut, ut fervidas iugesque
preces Domino praebeant, qui Ecclesiae suae usque ad saeculorum finem
adsistere, et nunquam fore permissurum portas inferi adversus eam praevalere
promisit, ut in omnibus fidelibus reverentiam et obedientiam confirmet et augeat
erga romanum pontificem, quem Christus Dominus in terris ad destruendos cunctos
errores contra fidem nobis benigne reliquit.
- 991 -
- 992 -
- 993 -
- 994 -
- 997 -
- 998 -
- 999 -
- 1000 -
- 1001 -
- 1002 -
- 1003 -
- 1004 -
- 1005 -
- 1006 -
- 1007 -
- 1008 -
- 1009 -
- 1010 -
- 1011 -
- 1012 -
- 1013 -
- 1014 -
- 1015 -
- 1016 -
- 1017 -
- 1018 -
- 1019 -
- 1020 -
- 1021 -
- 1022 -
- 1023 -
- 1024 -
- 1025 -
- 1026 -
- 1027 -
- 1028 -
- 1029 -
- 1030 -
- 1031 -
- 1032 -
- 1033 -
- 1034 -
- 1035 -
- 1036 -
- 1037 -
- 1038 -
- 1039 -
- 1040 -
- 1041 -
- 1042 -
- 1043 -
- 1044 -
- 1045 -
- 1046 -
- 1047 -
- 1048 -
- 1049 -
- 1050 -
- 1051 -
- 1052 -
- 1053 -
- 1054 -
- 1055 -
- 1056 -
- 1057 -
- 1058 -
- 1059 -
- 1060 -
- 1061 -
- 1062 -
|