Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Vindiciae pro suprema Rom. Pontif. Auctoritate|(bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • CAPITULUM III.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 1006 -


CAPITULUM III.

 

Probatur suprema papae potestas alio textu: Pasce oves meas. (Io. 21, 17).

1. Habetur in evangelio Ioannis6, quod Christus Dominus prius interrogavit Petrum: Petre, amas me plus his? Respondit Petrus: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dominus eamdem replicavit interrogationem, et Petrus idem responsum dedit. Deinde dixit Petro: Pasce agnos meos; et tertio eum interrogavit: Amas me? Denique dixit ei: Pasce oves meas. Per verbum pasce intelligitur omne officium pastorale, quod non solum est cibum praebere, sed ducere, praeesse, corrigere et castigare. Ex toto autem verborum contextu diserte apparet officium agnorum et ovium pascendarum Petro praecipue fuisse collatum.

2. Febronius7 fatetur, quod patres ex hoc textu Ioannis agnoverint praecipuum aliquid Petro prae reliquis apostolis ob eius charitatem in Christum fuisse collatum, nempe primatum in Ecclesia: Unde magis declaratur (sunt eius verba) Ecclesiae coetibus praesidendi ius fuisse huic apostolo concessum. Verumtamen, quamvis Petrus (ait Febronius) sit primus lapis ex ministerialibus, tamen est, sicut alii apostoli, una ex vivis petris, nec doctrina eius est certior quam reliquorum. Et, salva praeeminentia Petri, ovium cura aeque immediate reliquis discipulis a Christo tradita fuit eiusque successoribus,


- 1007 -


episcopis, qui communem pastoris, quam papa, qualitatem in Ecclesia habent; prout ipse Petrus ad presbyteros suos scripsit: Pascite qui in vobis est gregem Dei1. Addit Febronius: «Contineat de reliquo verbum pascendi Petro (suppone etiam soli) dictum quantamcumque auctoritatem et potestatem, non repugno; hoc condemmo, nullam verbo pascendi inesse, quae non aeque contineatur illis Christi dictis ad omnes apostolos: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos2. Et alibi: Euntes ergo docete omnes gentes3

3. At quod dicit Febronius minime concordat cum textu Ioannis. Primo dico: una cum Petro ibi erant alii discipuli; cur Dominus dixit Petro: Pasce, et non aliis: Pascite oves meas? Secundo adverto Christum ibi dixisse: Petre, amas me plus his? Ergo illud pasce non omnibus apostolis, sed soli Petro dictum est. Insuper, verbum pasce importat Petrum tunc primum pastorem ovilis Christi fuisse constitutum, ita ut cum alibi Christus aliis discipulis dixerit: Ego mitto vos etc. Euntes docete etc., haec omnia intelligenda ut ipsi primo et principali pastori subesse deberent. Et sic pariter intelligendum illud: Pascite qui in vobis est gregem, nempe cum subordinatione primo pastori Petro et eius successoribus; quamvis enim plures sint pastores et plures greges, omnes tamen unum sunt ovile primo pastori subiectum, qualis est romanus pontifex. Sunt quidem pastores omnes episcopi, et curam habent pascendi agnos Christi, sed tam agni quam oves (scilicet fideles et episcopi) uno pastori subiacent. Noster Febronius hanc distinctionem deridet, vocans eam imaginariam et noviter adinventam: sed eam tradunt s. Eucherius, s. Bernardus, s. Ambrosius. S. Eucherius scripsit: Prius agnos, deinde oves commisit ei; quia non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves; pascit filios, pascit et matres; regit subditos et praelatos.

Omnium igitur pastor est; praeter agnos et oves, in Ecclesia nihil est4. Episcopi particularium gregum pastores sunt, unusquisque sui, prout scripsit s. Petrus: Pascite qui in vobis est gregem; sed papa est totius Ecclesiae pastor. Audi s. Bernardum scribentem ad Eugenium III5: Sunt et alii gregum pastores, habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi universi crediti, uni unus non modo ovium, sed et pastorum. Tu unus omnium pastor. Eodem loco addit s. Bernardus: Cui non dico episcoporum, sed etiam apostolorum, sic absolute totae commissae sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas? illius vel illius civitatis aut regionis? Oves meas, inquit: nihil excipitur ubi distinguitur nihil. Idem significavit s. Ambrosius scribens6: Et iam non agnos, ut primo quodam lacte vescendos, nec oviculas, ut secundo, sed oves pascere iubetur perfectiores, ut perfectior gubernaret.

4. Idem sentiunt s. Epiphanius7: Hic est qui audivit: Pasce oves meas, cui concreditum est ovile. S. Ioannes Chrysostomus in hunc locum: Aliis omissis, Petrum affatur, fratrum ei curam committit.


- 1008 -


Et infra. Cum magna Dominus Petro communicasset, orbis terrarum curam demandasset. S. Maximus1: Hic est Petrus, cui Christus pascendas oviculas suas agnosque commendat. S. Augustinus2: Non enim inter discipulos suos solus meruit pascere dominicas oves; sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur. Et alibi pariter dixit3: In ipso Petro unitatem commendavit; multi erant apostoli, et uni dicitur: Pasce oves meas. Hic textus multum proderit in cap. VII ad explicandam mentem s. Augustini. S. Leo papa4: Cui cum prae caeteris solvendi et ligandi potestas tradita sit, pascendarum tamen ovium cura specialius mandata est. Et in alio loco5: De toto mundo unus Petrus eligitur... ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus quos principaliter regit et Christus. Theophylactus6. Ovium lotius mundi ovile Petro commendabat, non, autem aliis, sed huic tradidit. Et idem dicunt s. Cyrillus et s. Augustinus, in eodem loco Ioannis. Idem scripsit s. Thomas7: Petro et eius successoribus (Christus) commisit, et nulli alii quam Petro, quod suum est plenum. Hinc scripsit idem s. doctor temere errare qui asserunt fideles definitionibus papae subesse non teneri: petro dixit: Pasce oves meas etc. Per hoc autem excluditur quorumdam praesumtuosus error qui se subducere nituntur a subiectione Petri, successorem eius romanum pontificem universalis ecclesiae pastorem non recognoscentes8.

5. Hinc apparet quantum erret Febronius dicens illud pasce dictum fuisse non Petro sed Ecclesiae: quae si est congregata in synodo oecumenica, ei subiacet pontifex: si autem non est congregata, sed dispersa, pontifex est quidem illius caput, sed caput tantum ministeriale et ideo maiorem in hoc corpore aristocratico partem non habet quam alii episcopi, qui aequalem ac papa potestatem habent tam quoad ea quae sunt ordinis quam iurisdictionis; nam, aeque ac papa, sunt ipsi pastores ovilis Christi, tamquam apostolorum successores. Sed in omnibus his Febronius errat. Ait non Petro sed Ecclesiae dictum fuisse: Pasce oves meas. Ergo Christus imposuit Ecclesiae ut seipsam pasceret? Imposuit ovili ut pasceret pastorem? Peto: Ecclesia est ne ovile Christi? Atqui si Christus imposuit Petro pascere suum ovile, quomodo ovile non subiacebit Petro, sed ovile praeerit Petro?

6. Episcopi autem sunt quidem ovium Christi pastores, ad partem sollicitudinis vocati, sed pontifici, tamquam primo totius ovilis pastori, principalis cura collata fuit; unde ipsi tamquam supremo capiti omnes episcopi subesse tenentur. Febronius dicit9: «Itaque Ecclesia ipsa principaliter et radicaliter obtinet potestatem clavium, quae ab ilia in omnes eius ministros ipsumque summum pontificem derivatur, et singulis quibusque pro sua portione communicatur.» Sed aliter docet s. Leo10, dicens: Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter


- 1009 -


apostolos, cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, ne omnes sibi omnia vindicarent... per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret. Praeterea scripsit s. Gregorius1: Quod se dicit (Byzacenus primas) Sedi apostolicae subiici, si qua culpa in episcopis non invenitur, nescio quis ei episcopus subiectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. Unde Innocentius I2, impiam confusionem vocavit ut unus invadat fines alterius episcopi: Omnes admonemus ut quique territoriis suis contenti simus: nam barbara et impia ista confusio est aliena praesumere. Observa quae supra hoc puncto dicemus in cap. 6 ex n. 5.

7. Licet autem cura episcoporum particularis sit respectu ad suos particulares greges, attamen, si aliquis episcopus oriri nosset haeresim aliquam in ecclesia aliena, tenetur ipse quantum potest damnum reparare; eo quod omnes episcopi tenentur quidem bono ecclesiae universalis incumbere. Si quis enim numerosum haberet gregern, iste principalem curam illius uni committeret pastori, sed alios quoque pastores inferiores destinaret, quorum unusquisque portionem illius gregis custodiret. Si autem aliquando eorum aliquis adverteret, lupos alienis portionibus insidias machinari, certe damno occurrere teneretur. Eodem modo episcopi, cum omnes eiusdem ovilis Christi pastores sint, tenentur, quoad possunt eorumque incumbentiae convenit, ecclesiam universalem tueri et damnum reparare. Et hoc utique est quod Augustinus et s. Cyprianus scripserunt, ac frustra Febronius nobis opponit. S. Augustinus dicebat: Communis est nobis omnibus qui fungimur episcopatus offìcio... specula pastoralis. Facio quod possum..., ut pestilentibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam3. Et s. Cyprianus inquit: Copiosum corpus est sacerdotum, unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro gregem Christi vastare tentaverit, subveniant et caeteri... nam etsi pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus4. Sed ex his dictis non infertur quod Febronius infert, nempe quod omnes episcopi, tamquam ovilis Christi pastores, in potestate aequales sunt pontifici et ab eo independentes; sed tantum infertur quod ubi quidam lupus gregem Christi vastare tentaverit (ut loquitur s. Cyprianus), et desit alius qui damnum reparet, quivis episcopus, ut damno occurratur, operam dare tenetur.

8. Distinguere autem oportet in episcopis potestatem ordinis, quae ad intrinsecum episcopatus pertinet, nempe quod episcopus valeat ordines conferre, ecclesias consecrare, sacramentum Confirmationis ministrare et similia, a potestate iurisdictionis, quae ad externum, scilicet ad gregis gubernium, spectat. Quoad potestatem ordinis, sine dubio omnes episcopi aequales sunt pontifici (eam enim tam papa quarn episcopi immediate a Christo habuerunt), sed non quoad potestatem iurisdictionis. Quaestio autem an potestas iurisdictionis, quam


- 1010 -


habent episcopi, immediate a Christo vel a papa eis communicetur, est quaestio de mero nomine; nam etiamsi episcopi illam a Deo, non a papa, immediate reciperent, semper tamen recipiunt subiectam supremae potestati quam Christus papae contulit super cunctam Ecclesiam. Quamvis igitur episcopi immediate a Deo haberent potestatem, hoc tamen non impedit ipsos pontifici subesse, ut revera subsunt. Et ideo summi pontifices ab antiquis sibi reservare consueverunt dispensationes irregularitatum, impedimentorum dirimentium matrimonia, sicut etiam plurium votorum, et absolutionem plurimorum casuum virtute illius supremae potestatis, prout tridentina synodus declaravit: Pontifices maximi, pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari iudicio reservare1. Perpende verba: potuerunt suo peculiari iudicio reservare. Hinc facultas parisiensis anno 1554, plenis votis sequens decretum prodidit: Omnes et singuli magistri nostri... ipsum romanum pontificem uti summum Iesu Christi vicarium et universalem Ecclesiae postorem, cui plenitudo potestatis a Christo data sit etc., fideliter et libenter agnoscunt et confitentur2. Gamachaeus, eiusdem facultatis regius professor, distinguens iam in episcopis potestatem characteris a potestate iurisdictionis, scripsit: Clarissimi theologi sustinent episcopos habere potestatem characteris immediate a Christo, non tamen potestatem iurisdictionis, sed eam habent a summo pontifice3. Ac prius id scripsit Innocentius I anno 404 ad episcopos africanos: A Petro ipse episcopatus et tota huius nominis auctoritas emersit4.

9. Obiicit alius auctor ex adversariis Christum non dixisse Petro: Pasce oves tuas: sed Pasce oves meas; et ex hoc infert Christum esse pastorem absolutum gregis, Petrum autem et apostolos pastores tantum ministeriales. Respondetur: Salvator noster, dum hic vixit, non tantum invisibilis et internus, sed etiam visibilis pastor Ecclesiae et caput extitit, et ideo dixit oves meas, non tuas: cum vero postea in coelum ascendit, mansit quidem ipse invisibilis et internus pastor Ecclesiae, prosequens suae gratiae influxibus ac internis illustrationibus eam regere, sed illi suo visibili ovili visibilem et externum pastorem reliquit Petrum, qui visibiliter dubia fidei definire posset; alioquin tam papa quam episcopi et sacerdotes essent superflui. Itaque Petrus, respectu Christi pastoris invisibilis, non est nisi unus ex eius grege: (et hoc est quod s. Augustinus dixit et adversarius nobis opponit, scribens Christum esse pastorum pastorem); sed respectu ad Ecclesiam et eius externum regimen est supremus et visibilis pastor. Quis non videt ad regendum regnum visibile visibili capite opus esse?

10. Pergit idem auctor et ait, successores Petri alia auctoritate non gaudere nisi illa, quam grex ipsis impertitur, cum gregi collata sit facultas eligendi pontificem. Sed peto: adversarii non negant papam habere saltem primatum in Ecclesia; cardinales autem habent primatum? Minime: quomodo igitur


- 1011 -


possunt cardinales papae conferre primatum illum quem non habent? Habent quidem ipsi facultatem eligendi papam, sed papa electus non iam ab ipsis, sed a Deo auctoritatem accipit. Hinc adhuc in conciliabulo basileensi, ubi potestas pontificia tam fuit depressa, in oratione ad patres habita dictum fuit: Haec potestas et praesulatus auctoritas Petro tributa fuit non ab hominibus, sed a Christo Salvatore1. Et s. Gelasius papa, alloquens patres concilii romani, dixit: Romana ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini primatum obtinuit.

 




6 Cap. 21, vers. 15.



7 Cap. 2, § 1.

1 1. Petr. 5, 2.



2 Io. 20, 21.



3 Matth. 28, 19.



4 De nat. apostol.



5 Lib. 2 de consider.



6 In Luc. lib. 10.



7 In Ancorato, c. 9.

1 Serm. de s. Petro.



2 Serm. 108, c. 4. de divers.



3 Serm. 46, c. 13.



4 Ep. 89 ad episc. Viennens.



5 Serm. 3 in assum t. ad pont. etc.



6 In cap. ult. Io.



7 Opusc. contra Graec.



8 Lib. 4 contra gentes, c. 76.



9 Cap. 1, § 6, n 3.



10 Epist. 14.

1 Lib. 7, ep. 59 alias 65.



2 T. 1, epist. Rom. PP. col. 937.



3 Lib. 1. cap. 1, ad Bonif. pont.



4 Ep. 68, alias 67 ad Stephan.

1 Sess. 14 de poenit. cap. 7.



2 Apud Maucler. De Monarchia, p. 4, l. 8 c. 6.



3 Tract. de sacram. Ord. cap. 9.



4 Epist. 24. In requirendo.

1 Oratio archiep. Tarent.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL