1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege
Domini
2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde
requirunt eum
3
nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis
5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda
praecepta tua
6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata
tua
7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero
iudicia iustitiae tuae
8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum
custodierit verba tua
10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me
facias a mandatis tuis
11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem
tibi
12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua
13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in
omnibus divitiis
15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor
semitas tuas
16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba
tua
17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba
tua
18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege
tua
19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata
tua
20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in
omni tempore
21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a
mandatis tuis
22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam
testimonia tua custodivi
23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur
servus autem tuus meditabatur praecepta tua
24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri
amicissimi mei
25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me
iuxta verbum tuum
26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam
tuam
27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et
loquar in mirabilibus tuis
28 destillavit anima mea prae stultitia serva me
iuxta eloquium tuum
29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam
31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti
cor meum
33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et
custodiam eam per vestigium
34 doce me et observabo legem tuam et
custodiam eam in toto corde
35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam
volui
36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via
tua vivifica me
38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia
tua bona
40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua
vivifica me
41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et
salus tua iuxta eloquium tuum
42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia
speravi in sermone tuo
43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis
usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
44 et custodiam legem tuam iugiter in
sempiternum et ultra
45 et ambulabo in spatioso quia praecepta
tua quaesivi
46 et loquar in testimoniis tuis coram
regibus et non confundar
47 et delectabor in mandatis tuis quae
dilexi
48 et levabo manus meas ad mandata tua quae
dilexi et loquar in praeceptis tuis
49 zai memento sermonis servo tuo quem me
sperare fecisti
50 haec est consolatio mea in adflictione
mea quia eloquium tuum vivificavit me
51 superbi deridebant me nimis a lege tua
non declinavi
52 recordatus sum iudiciorum tuorum a
saeculo Domine et consolatus sum
53 horror obtinuit me ab impiis qui
dereliquerunt legem tuam
54 carmina erant mihi praecepta tua in domo
peregrinationis meae
55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et
custodivi legem tuam
56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
57 heth pars mea Domine dixi ut
custodiam verbum tuum
58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde
miserere mei secundum eloquium tuum
59 recogitavi vias meas et converti
pedes meos ad testimonia tua
60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua
61 funes impiorum inplicaverunt me legem
tuam non sum oblitus
62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super
iudicia iustificationis tuae
63 particeps ego sum omnium timentium te et
custodientium praecepta tua
64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua
doce me
65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum
tuum
66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis
tuis credidi
67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium
tuum custodivi
68 bonus tu et beneficus doce me praecepta
tua
69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in
toto corde servabam praecepta tua
70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in
lege tua delectabar
71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem
praecepta tua
72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et
argenti
73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me
doce me et discam mandata tua
74 qui timent te videbunt me et laetabuntur
quia sermonem tuum expectavi
75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere
adflixisti me
76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea
sicut locutus es servo tuo
77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex
tua delectatio mea
78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt
me ego autem loquar in praeceptis tuis
79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt
testimonium tuum
80 fiat cor meum perfectum in
praeceptis tuis ut non confundar
81 caph defecit in salutare tuum anima
mea verbum tuum expectavi
82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes
quando consolaberis me
83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua
non sum oblitus
84 quot sunt dies servi tui quando facies in
persequentibus me iudicium
85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta
legem tuam
86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me
auxiliare mihi
87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem
non dimisi praecepta tua
88 secundum misericordiam tuam vivifica me et
custodiam testimonium oris tui
89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in
caelo
90 in generatione et generatione fides tua fundasti
terram et stat
91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt
tibi
92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem
in pressura mea
93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum
quia per ipsa vivificasti me
94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua
quaesivi
95 me expectaverunt impii ut perderent
me testimonium tuum considerabo
96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum
nimis
97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec
meditatio mea
98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia
in sempiternum hoc est mihi
99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia
testimonia tua meditatio mea
100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi
101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut
custodirem verba tua
102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti
me
103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel
ori meo
104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem
semitam mendacii
105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae
meae
106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia
iustitiae tuae
107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me
iuxta verbum tuum
108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et
secundum iudicia tua doce me
109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non
sum oblitus
110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis
tuis non aberravi
111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia
gaudium cordis mei sunt
112 inclinavi cor meum ut facerem
iustitias tuas propter aeternam retributionem
113 samech tumultuosos odivi et legem
tuam dilexi
114 protectio mea et scutum meum tu es
verbum tuum expectavi
115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei
mei
116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et
noli me confundere ab expectatione mea
117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in
praeceptis tuis iugiter
118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua
quia mendax cogitatio eorum
119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae
propterea dilexi testimonia tua
120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia
tua timui
121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me
his qui calumniantur me
122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me
superbi
123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in
eloquium iustitiae tuae
124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et
praecepta tua doce me
125 servus tuus ego instrue me et cognoscam
testimonia tua
126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt
legem tuam
127 propterea dilexi mandata tua super aurum et
topazium
128 propterea in universa praecepta direxi omnem
semitam mendacii odio habui
129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit
ea anima mea
130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua
desiderabam
132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium
diligentium nomen tuum
133 gressus meos firma in sermone tuo et non des
potestatem in me universae iniquitati
134 redime me a calumnia hominis et custodiam
praecepta tua
135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me
praecepta tua
136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non
custodierunt legem tuam
137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138 praecepisti iustitiam testimonii tui et
veritatem nimis
139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt
verborum tuorum hostes mei
140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit
illum
141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta
tua non sum oblitus
142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua
veritas
143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua
voluntas mea
144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam
145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta
tua custodiam
146 invocavi te salvum me fac et custodiam
testimonia tua
147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum
tuum expectans
148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in
sermonibus tuis
149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine
secundum iudicium tuum vivifica me
150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a
lege tua procul facti sunt
151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
152 a principio novi de testimoniis tuis quod in
aeternum fundaveris ea
153 res vide adflictionem meam et eripe me quia
legis tuae non sum oblitus
154 iudica causam meam et redime me sermone tuo
vivifica me
155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non
quaesierunt
156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia
tua vivifica me
157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a
testimoniis tuis non declinavi
158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum
tuum non custodierunt
159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta
misericordiam tuam vivifica me
160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum
omne iudicium iustitiae tuae
161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba
autem tua timuit cor meum
162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit
spolia multa
163 mendacium odio habui et detestatus sum legem
autem tuam dilexi
164 septies in die laudavi te super iudiciis
iustitiae tuae
165 pax multa diligentibus legem tuam et non
est illis scandalum
166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua
feci
167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea
nimis
168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia
omnes viae meae in conspectu tuo
169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine
secundum verbum tuum doce me
170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum
eloquium tuum libera me
171 fundant labia mea hymnum docebis
enim me praecepta tua
172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia
mandata tua iusta
173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua
elegi
174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua
voluntas mea
175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia
tua auxiliabuntur mihi
176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum
quia mandatorum tuorum non sum oblitus
|