IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
INTRODUCTIO | «» |
1. « Pastores dabo vobis iuxta cor meum ».1
Per haec Ieremiae prophetae verba promittit Deus populo suo nunquam se illum sine pastoribus relicturum qui eundem colligant ac ducant: « Et suscitabo super eos id est super oves meas pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt ».2
Ecclesia, Dei populus, huius prophetici nuntii effectionem indesinenter experta, gratias Domino perpetuo laetanter agit, probe sciens ipsum Christum Iesum esse viventem, supremam ac definitivam huius Dei promissionis impletionem: qui enim asseruit: « Ego sum pastor bonus »,3 ipse, pastor magnus ovium,4 apostolis eorumque successoribus ministerium concredidit gregem Dei pascendi.5
Ceterum nunquam sine sacerdotibus potest Ecclesia ad effectum adducere praecipuam illam oboedientiam, quae penitus insita est in ipsa eius exsistentia atque in eius missione erga hominum historiam; eam nempe oboedientiam erga Iesu mandatum: « Euntes ergo, docete omnes gentes » 6 et « hoc facite in meam commemorationem »;7 id est iussum Evangelii nuntiandi et sacrificium sui corporis, pro nobis traditi, necnon sanguinis sui, pro mundi salute effusi, quotidie renovandi.
Per fidem nobis innotuit promissionem Domini non posse deficere. Haec ipsa promissio ratio est ac vis, quae laetificat Ecclesiam florentibus atque increbrescentibus vocationibus sacerdotalibus, quae alicubi hodie suscitantur, pariterque fundamentum est et stimulus ad maioris fidei et acrioris spei actum prae gravi sacerdotum penuria, quae in aliis mundi plagis persentitur.
Advocamur omnes ut participemus plenam fiduciam, Dei promissionis continuae impletionis, quam synodales Patres perspicue atque fortiter testati sunt: « Synodus cum plena fide in promissione Christi qui dixit: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi",8 atque conscia actionis constantis Spiritus Sancti in Ecclesia, firmiter credit non solum indefectibilitatem Ecclesiae sed etiam omnia quae in illa implicantur indefectibilitate... Sacerdotes nunquam in Ecclesia deficient... Deus nunquam christianos viros ad sacerdotium vocare desinet. Firmiter proinde credamus oportet, etiamsi in variis regionibus clerus deficiat, non proinde actionem Patris, cuius est vocationes suscitare, esse unquam cessaturam ».9
Ut ipsi in concludenda Synodo, de vocationum sacerdotalium penuria agentes, asseruimus: « At prima quam Ecclesia profert responsio invenitur in plena Spiritui Sancto fidenti adhaesione. Pro certo habemus eiusmodi sui ipsius destitutionem non inducere in errorem, dummodo sane praebeamus nos in gratiam acceptam fideles ».10
2. In recepta gratia fideles permanere, Dei enim donum hominis libertatem non delet, sed exsuscitat, auget, exigit.
Ideo plena fiducia immutabilis fidelitatis erga Dei promissionem sociatur in Ecclesia cum gravi responsalitate cooperandi actioni Dei vocantis atque cum eo conferendi in constituendis et servandis condicionibus in quibus bonum semen, a Deo sparsum, et profundas iaciat radices et fructus copiosos ferat. Cessare enim nunquam potest Ecclesia Dominum messis ut operarios in messem suam mittat rogare,11 neque abstinere a proponendo futurae praesertim progeniei perspicuo ac animoso vocationis amplectendae studio: quam deinceps iuvabit ut veritatem Dei vocantis discernat eique magnanimiter respondeat; peculiarem adhibere curam de formatione candidatorum ad presbyteratum.
Futurorum namque sacerdotum formatio tum dioecesanorum tum religiosorum et assidua cura per integrum vitae cursum protrahenda, in ipsorum tendens sanctificationem personalem in ministerio et per continuam renovationem in ipsorum pastorali navitate operandam, habetur ab Ecclesia unum ex muneribus maioris momenti atque difficultatis ad futuram generis humani evangelizationem.
Hoc formativum Ecclesiae opus aliud non est nisi temporalis continuatio illius Christi operis, quod evangelista Marcus his verbis describit: « Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia ».12
Affirmari potest hanc Evangelii paginam Ecclesiam semper historiae, etsi ratione et intensitate varia, aptasse per opus formativum quod candidatis ad presbyteratum et presbyteris ipsis applicuit. Hodie autem Ecclesia animadvertit vocari sese ad iterandum quod Magister ipse in Apostolis suis fecit, idque nova quadam sollicitudine, prout expostulant profundiores illae ac velociores mutationes quae societatem et culturam nostri temporis afficiunt, necnon pro multiplicitate ac varietate contextuum in quibus Evangelium nuntiat ac testatur pro ipso incremento vocationum sacerdotalium in quibusdam mundi dioecesibus pro urgentiore necessitate perpendendi tum methodos tum etiam argumenta formationis sacerdotalis; pro Episcoporum et communitatum sollicitudine ob diuturnam presbyterorum penuriam; denique pro ipsa necessitate absoluta « novae cuiusdam evangelizationis », quae secum fert ut reperiantur quoque inter presbyteros « novi Evangelii praecones seu evangelizatores ».
In hoc ipso contextu historico et culturali versatus est recentior Coetus generalis ordinarius Synodi Episcoporum, qui egit de « formatione sacerdotum in hodiernis adiunctis », eo quidem consilio ut annis post quinque et viginti ab absoluto Concilio, doctrinam conciliarem de eodem argumento compleret, normasque reperiret temporibus nostris aptiores atque fortiores.13
3. Concilii Vaticani II placita continuans circa presbyterorum ordinem et eorum formationem,14 et volens ad praxim deducere uberem et gravem doctrinam pro variis rerum condicionibus, Ecclesia aggressa saepius est quaestiones quae presbyterorum vitam, ministerium et formationem attingunt.
Occasiones praecipue exstiterunt varii Episcoporum Synodorum Coetus. Inde a primo Coetu generali, mense Octobri anno 1967 celebrato, Synodus per quinque congregationes generales tractavit de seminariorum renovatione. Is labor vim maximam habuit in exarandum documentum Congregationis pro Educatione Catholica, cui titulus: « Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis ».15
Sed praesertim in sacerdotium ministeriale Coetus generalis ordinarius anni 1971 incubuit, qui dimidium laborum suorum tempus in hac quaestione consumpsit. Huius diuturnae tractationis fructus, « commendationes » relatae ad Decessorem Nostrum Papam Paulum VI, quae lectae sunt in aperta Synodo anno 1974, respiciebant praecipue ad doctrinam ipsam sacerdotii ministerialis, atque ad nonnullos aspectus spiritualitatis et ministerii sacerdotalis.
Alias etiam occasiones nactum Ecclesiae magisterium perrexit testari suam sollicitudinem de presbyterorum vita et ministerio. Affirmare licet annis Concilium secutis nullum fuisse Magisterii interventum, quin ratione quadam pertinuerit ad sensum praesentiae presbyterorum in ecclesiali communitate, ad eorum munus ac necessitatem pro Ecclesia et pro mundi vita.
Recentioribus vero hisce annis necessitas e permultis partibus percepta erat repetendi quaestionem de sacerdotio, novo quodam modo illam tractando rationeque quadam magis aptata hodiernis circumstantiis ecclesialibus et culturalibus. Attentio nempe alio directa est: non ad sacerdotis sic dictam « identitatem », sed ad quaestiones quae eiusdem ad sacerdotium iter formativum respiciunt, necnon ad vitae qualitates quae presbyterum decent. Namque hodiernorum candidatorum ad sacerdotium ministeriale nova progenies, si eosdem cum vicinioribus praedecessoribus compares, qualitates haud parum diversas prae se ferunt, respectu ad decessorum quippe qui in mundo vivant saepe diverso atque celerrima evolutione sese mutante. Quarum condicionum nemo non videt habendam esse rationem tum in delineandis tum in persequendis itinerariis educativis, quae eosdem ad ministeriale sacerdotium perducant.
Ii autem presbyteri, qui longioribus temporis spatiis in exercitium ministeriale incubuerunt, virium quadam dispersione laborare videntur increbrescentibus continuo pastoralis navitatis formis: et adversus novae socialis consortionis necnon novae culturae necessitates inducuntur ad recensendas proprias vivendi et laborandi rationes, ad perquirendos primatus munerum pastoralium, dum persentiunt maiorem in dies necessitatem « formationis permanentis ».
In Coetu Synodali Episcoporum anno 1990 acto, disceptationes et meditationes factae sunt de augendis vocationibus ad presbyteratum, de candidatorum formatione, ut pernoscant et sequantur Christum, se parantes ad ordinis sacramentum celebrandum et colendum, quod eos conformes reddit Christo Capiti et Pastori, Servo et Sponso Ecclesiae; et per inventa nova formationis permanentis itinera, ad navitatem ministerialem efficaciorem assequendam ac spiritualitatem sacerdotalem vividiorem.
Haec eadem Synodus respondere intendebat praecedentis Coetus optatis, de laicorum vocatione et missione in Ecclesia et in mundo. Ipsi laici presbyterorum curam ad suam formationem promovendam postulaverant, ut ipsimet laici ab eisdem opportunius in communi explenda missione assumerentur. Etenim « quo magis laicorum apostolatus augetur, eo magis animadvertitur necessitas habendi sacerdotes, et quidem sacerdotes bene formatos, sacerdotes sanctos. Ita ipsa vita Populi Dei ostendit doctrinam Concilii Vaticani II de necessitudine sacerdotii communis cum sacerdotio ministeriali et hierarchico: etenim in mysterio Ecclesiae hierarchia naturam habet ministerialem.16 Quo altius perdiscitur vocatio laicorum propria, melius apparet id, quod est sacerdotis proprium ».17
4. In ea autem experientia ecclesiali, Synodi propria, quae est « peculiaris experientia communionis episcopalis in universalitate, quae sensum confirmat universalis Ecclesiae, Episcoporum responsalitatem erga universam Ecclesiam eiusque munus, in communione adfectiva et effectiva circa Petrum »,18 exaudita est, clara et accurata, vox diversarum Ecclesiarum particularium, atque in hac Synodo primum voces quarundam Ecclesiarum Orientalium quae suam conclamaverunt fidem Dei explendae promissioni tribuendam: « Dabo vobis pastores iuxta cor meum »;19 pariterque sedulitatem suam pastoralem renovarunt de vocationum cura ac de presbyterorum formatione, persuasum habentes Ecclesiae futura simulque eius incrementum ac universalis salutis missionem ex his pendere.
Nunc ad hanc Adhortationem Apostolicam quae Synodum sequitur multas repetentes meditationes, consilia et monita quae labores Patrum synodalium praeparaverunt et comitata sunt, Nostram Romani Episcopi atque Petri Successoris vocem aliis adiungimus, qua corda omnium ac singulorum christifidelium alloquimur, praesertim vero presbyterorum corda et eorum omnium qui operam navant difficili eorum formationis ministerio. Obviam utique Nos offerre cupimus omnibus et singulis presbyteris, dioecesanis ac religiosis, hanc Adhortationem.
Pariter ora et corda Patrum Synodalium in usum Nostrum convertimus, haec verba extremi nuntii Synodi ad Populum Dei: « Animo grato et admiratione pleno vos alloquimur tanquam primos adiutores servitii nostri apostolici. Opus vestrum in Ecclesia vere necessarium est et substitui non potest. Vos portatis pondus ministerii sacerdotalis atque contactum directum cum fidelibus habetis. Vos Eucharistiae estis ministri, misericordiae divinae in Paenitentiae sacramento dispensatores, animarum consolatores, omnium fidelium in procella difficultatum vitae hodiernae duces.
Toto ergo corde vos salutatos volumus, gratitudinem nostram vobis exprimimus vosque hortamur ut in hac via perseveretis laeto et prompto animo. Ne sinatis vos deprimi. Opus nostrum non nostrum, sed Domini est.
Qui nos vocavit et mittit, nobiscum est omnibus diebus vitae nostrae. Pro Christo enim legatione fungimur ».20
«» |