IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CAPUT I
Institutio sacerdotalis adversus provocationes secundi millennii exeuntis
5. « Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ».21
Epistula ad Hebraeos perspicue asserit ministri Dei « humanitatem »; is enim ab hominibus et in hominum servitium assumitur, ipsum Christum Iesum imitans, « temptatum per omnia secundum similitudinem absque peccato ».22
Deus sacerdotes suos vocat ex definitis humanis et ecclesialibus contextibus, quorum designantur notis necessario et ad quos in Christi Evangelii servitium mittuntur.
Propterea Synodus sacerdotii argumentum « pro contextibus tractavit », illud in praesentibus societatis et Ecclesiae constituens, atque ad prospectum aperiens tertii millennii, sicut ceteroqui patet ex ipsa argumenti formula: « De formatione sacerdotali in hodiernis adiunctis ».
Exsistit sane « quaedam sacerdotalis essentialis imago, quae mutari nequit, cum sacerdos, tam ille quem pro crastino desideramus quam ille qui hodie est, uni Christo assimilari debeat. Christus enim dum in terris vixit, in semetipso exhibuit definitivum presbyteri vultum seu imaginem, ita configurans sacerdotium ministeriale, quod apostoli induere properarunt; idemque destinatum erat per saecula durare, singulis historiae periodis incessanter reproducendum. Presbyter ergo tertii millennii erit hoc sensu continuator presbyterorum qui praecedentibus saeculis Ecclesiae vitam propagarunt. Adeo ut sacerdotalis vocatio, etiam post annum bismillesimum, eadem perstatura sit, vocatio scilicet ad vivendum unicum et permanens Christi sacerdotium ».23 Pariter presbyteri tum vita tum ministerium, « aptentur necesse est et temporibus et aliis vitae realis adiunctis... Unde, quoad conatus nostros pertinet, enitamur oportet ut, superno Spiritus Sancti lumini expositi, praecipue dispiciamus quo nostris temporibus societas portendat, qualesque sint profundiores eiusdem spirituales exigentiae; caute item decernamus quaenam sint potiora, eaque concretiora, munera; reperiamus denique quaenam pastorales navitates adhibendae sint, donec tandem responsum nostrum adaequate hominum indigentiis coaptetur ».24
Cum deberent perennem ministerii veritatem necessitatibus ac proprietatibus huius aetatis aptare, Patres Synodales conati quidem sunt respondere quibusdam necessariis quaestionibus: scilicet, quae problemata, atque eodem tempore, quos utiles stimulos suscitat hodiernus contextus socialis, culturalis et ecclesialis, in pueris et adulescentibus, quibus est in animis volvendum consilium de vita sacerdotali eligenda in omne tempus duratura? Quas difficultates quasque novas facultates praebet nostra aetas ad exercendum ministerium sacerdotale quod congruat cum dono suscepti sacramenti et simul cum postulatis vitae spiritualis eidem consentaneae?
Ad quaedam nunc nos elementa revocemus indagationis de rerum condicione, quam Patres synodales effecerunt; sed bene nobis conscii permagnam varietatem adiunctorum socialium, culturalium et ecclesialium, quae in diversis nationibus sunt, suadere ut nonnisi communia quaedam et maioris momenti phaenomena significemus, praesertim quae ad educationem vel institutionem presbyterorum respiciant.
6. Multae res hodie in hominibus acriorem conscientiam videntur fovere dignitatis personae et novam apertionem ad religionis valores, ad Evangelium et sacerdotale ministerium.
In ipsa societate, quamvis multa sint secum pugnantia, largiorem et fortiorem invenimus iustitiae et pacis sitim, vividiorem sensum curae hominis de mundo deque cultu rerum naturae; apertiorem veritatis inquisitionem atque hominis dignitatis adsectationis, crescentem sedulitatem in multis totius mundi populorum partibus pro necessitudine inter nationes magis in usu posita et pro novo ordine orbis terrarum secundum libertatem et iustitiam. Crescit etiam, dum potentia virium augetur, quae provenit ex scientiis et technologicis disciplinis atque informatio et cultura diffunduntur, nova ethica interrogatio, de significatione videlicet interrogatio, ideoque de vero valorum gradu, quo definiantur progressus facultas et fines.
In campo magis proprie religioso et christiano cessant praeiudicia ideologica, et etiam violentes recusationes nuntii valorum spiritalium atque religiosorum, et simul oriuntur novae ac insperatae facultates evangelizationis et vitae ecclesialis instauratio multis in mundi partibus. Animadvertuntur crescens diffusio cognitionis Sacrorum Bibliorum, multarum Ecclesiarum novellarum vigor et alacritas in provehendis et dilatandis personae valoribus atque vitae humanae dignitate; fulgens martyrii testimonium quarundam Ecclesiarum Europae Centralis et Orientalis, et etiam fides et strenua fortitudo aliarum Ecclesiarum, quae etiam nunc persecutiones et acerbitates pro fide patiuntur.25
Dei desiderium et cum eo vivae significantisque rationis ibi hodie tam apparet vividum, ubi Evangelii deest verus et integer Iesu nuntius, ut foveat religiositatis formas sine Deo ac multiplices sectas. Earum extensio, etiam in plagis ex more tradito christianis, evadit Ecclesiae sinceris filiis et maxime sacerdotibus, constans causa cur de credibilitate sui testimonii evangelici recogitent, sed etiam signum, quo cognoscitur quam etiamnum alta sit et communis Dei inquisitio.
7. Cum his rebus, quae propitiae ac positivae dici possunt, multae aliae intermiscentur, problematicae vel negativae.
Latissime imprimis adhuc diffunditur rationalismus qui, nomine cuiusdam notionis reductivae de « scientia », humanam rationem incuriosam reddit divinae Revelationis et Transcendentiae.
Notanda dein pervicax defensio subiectivitatis personalis, qua homo nonnisi in solam sui utilitatem perducitur, ineptus effectus rationum vere humanarum. Atque exinde id provenit, praesertim inter adolescentes et iuvenes, ut solitudinem hanc replere nitantur per succedanea varii generis, imprimis per formas hedonismi plus minusve vehementes, vel per fugam a rebus ipsis; velut fugaci tempori obnoxii « consumere » cupiant experientias illas individuales quam acerrimas ac gratissimas quoad animi motus et corporis sensus praesentes, sed necessario segnes sint et quodammodo torpescant adversus consilium de vita quod rationem spiritualem et religiosam includat et consociatae operae curam.
Diffunditur quoque ubique terrarum, etiam collapsis ideologiis quae materialismum in dogma erexerant et de religione abolenda explicitum instruxerant programma, quaedam nova species atheismi, quem practicum et exsistentialem vocant, qui idem est ac visio saecularis de hominis vita et sorte. Hic igitur homo, « totus in sese conversus, qui in sese ponit centrum cuiuslibet curae, qui audet proclamare sese principium ac rationem cuiuslibet realitatis »,26 sese semper reperit pauperiorem factum illius « supplementi animae » quod eo magis ei necessarium est quo copiosiores opes et bona corporea ei falso suadent se sibi sufficere. Qui proinde, cum nihil necesse sit Deum pugnaciter recusare, simpliciter putat eo non indigere.
In hac descriptione praesertim notandae sunt: dissolutio consortionis familiaris et obscuratio vel « detorta interpretatio » humanae sexualitatis; quae duo phaenomena fortiter obstant iuniorum institutioni et affectioni ad vocationem religiosam. Praeterea notanda sunt incrementum rerum socialium iniustarum et conglobatio divitiarum in paucorum manibus; quasi fructus « inhumani capitalismi » 27 qui tenuiores populos ab opulentioribus latius in dies seiungit: inseruntur sic in hominum consortionem animorum contentiones et sollicitudines, quibus alte perturbatur personarum et communitatum vita.
Etiam in Ecclesia reperiuntur anxia et noxia, quae directe in presbyterorum vitam et ministerium vim habent: qualia sunt: ignorantia religiosa, qua multi credentes afficiuntur; exigua traditae catechesis efficacia, quam hodie suffocant vulgatiores et suasoriores instrumentorum communicationis nuntii; male intellectus pluralismus theologicus, culturalis, pastoralis, qui licet interdum a bonis propositis proveniat, cedit in difficilem reddendum dialogum oecumenicum et in necessariae fidei unitatis discrimen; perstans etiam quidam veluti diffidentiae vel impatientiae sensus ecclesiastici magisterii: pressiones mancae et reductivae divitiarum nuntii evangelici quae eundem nuntium et fidei testimonium mutant in solam partem liberationis humanae ac socialis, aut in abalienans refugium in superstitionem inque religionem sine Deo.28
Aliud magni ponderis phaenomenum, etsi comparata recens in plerisque veteris traditionis christianae nationibus, praesentia est in uno eodemque territorio densorum nucleorum diversarum gentium et religionum. Coalescere ita incipit nova quaedam consortio, multarum stirpium ac multarum religionum. Id saepe occasio evadit exercendi crebriorem et fructuosiorem dialogum, experiendi invicem mentes, dilatandi experientias mutuae acceptationis et iustae tolerantiae; sed pariter fieri potest occasio confusionis et relativismi, idque vel maxime apud personas et civitates quarum fides nondum ad plenam sui maturationem perducta est.
Ad haec, et arcte coniunctum cum crescente studio sui, aliud adiungitur phaenomenum: transiisse quodammodo fidem in aream rerum subiectivo iudicio dimetiendarum. Id est, imminuta est apud crescentem christifidelium turbam perceptio summae universae et obiectivae doctrinae fidei; pro adhaesione dumtaxat subiectiva ad ea tantummodo quae cuique placent, quae personali experientiae aptatur, quae proprias consuetudines non turbat. Etiam compellatio ad inviolabilitatem sui conscientiae, quae est ipsa per se legitima, evadit in hoc contextu res periculo ambiguitatis non exempta.
Hinc promanant etiam illae accessiones ad Ecclesiam parte tantum tales habendae et condicionibus astrictae, quae damnosam habent vim in ortu novarum ad sacerdotium vocationum; immo, et in ipsam conscientiam presbyterorum et sui ministerii in communitate.
Denique in multis Ecclesiis etiamnum exigua praesentia et penuria virium sacerdotalium vel graviora problemata gignunt. Christifideles namque saepe ac diutius sibimetipsis relinquuntur nullo oblato pastorali iuvamine: unde non solum eorum vita christiana debitis destituitur incrementis, sed facultas ipsa minuitur ut ipsi evadant evangelizationis auctores.
8. Multae res secum pugnantes et vires, quibus signantur non tantummodo hodiernae hominum consortiones et culturae sed et ipsae ecclesiales communitates, percipiuntur, usurpantur, et experimento comprobantur a iuvenibus ardore prorsus peculiari, cum effectibus proximis in ipsorum itinere institutorio maximi momenti. Inde fit ut vocationis sacerdotalis ortus et processus in pueris, adolescentibus, iuvenibus continuo in obstacula et sollicitationes incidant.
Trahuntur illi vehementissime peculiari quadam illecebra societatis quam dicimus « consumisticam » qua impelluntur ad amplectendam eam vitae interpretationem quam individualisticam, materialisticam et hedonisticam appellamus. « Commodum » materialiter intellectum principem obtinet locum, uti unicus vitae finis; quod commodum est quovis pretio, quavis condicione consequendum! Hinc necessario recusatur quidquid sacrificium sapit, et abicitur quidquid laborem et conatum exigit, in vivendo iuxta valores spirituales et religiosos. Cura enim unica « habendi », « esse » pervertit, quod primum est, eum consecutione interpretandi et colendi valores personae proprios et inter personas non secundum doni rationem et naturam gratuitam, sed contra secundum possessionem nimium sui amantem et alterius malum. Haec omnia apparent in ipsa interpretatione sexualitatis humanae, quae, a propria dignitate deiecta (quippe quae in servitium communionis data sit et in signum donationis sui inter personas), reducitur hodie ad genus bonorum consumendorum. Ita experientia affectiva multorum iuvenum desinit non in harmonicum iucundumque incrementum propriae personae sese in sui donum alteri tradentis, sed in vitiosam involutionem, ethicam et psychologicam, quae non poterit eorum futura gravibus condicionibus non astringere. In harum propensionum radice, quod ad multos iuvenes pertinet, est distorta quaedam experientia libertatis: ea enim, potius quam ut oboedientia erga veritatem obiectivam et universalem, colitur ab his velut caecus assensus erga appetituum vim et erga singulorum praepotentem voluntatem. Sic quodam modo naturales fiunt, quoad cogitandi atque agendi rationem, dissolutio consensus circa ethica principia, immo, et quoad rem religiosam, si non semper aperta Dei reiectio, magna religionis neglegentia et utcumque vita quae sic vivitur, etiam in gravissimis optatis et in maximis electionibus, velut si nullus esset Deus. In huiusmodi contextu, non solum difficilis intellectu apparet ipsius vocationis ad sacerdotium effectio, sed ipsum sacerdotium sensu suo fere destituitur, quod testatur maius prae se gerere momentum « esse » quam « habere », quod agnitio est vitae sensus tanquam sui doni liberi et conscii aliis dati, et tanquam voluntatis se omnino servitio tradendi Dei Regno et Evangelio nuntiando in peculiari illa forma.
Mundus autem iuvenum, etiam in ecclesiali communitate, saepe « quaestio » efficitur. Si illi enim magis etiam quam adulti fortiter contendunt fidem christianam subiectivam reddere et ex parte tantum et cum exceptione ad vitam et missionem Ecclesiae pertinere in communitate ecclesiali, ob varias causas quaevis nova et efficax navitas pastoralis ardua fit, atque proinde iuniores in periculo sunt ne sibimetipsis relinquantur in potestate propriae fragilitatis psychologicae, nulla re satiati, in adultos critici, qui fidem nec cohaerenter profitentes se exemplaria credibilia non exhibent.
Hinc evidens fit difficultas iunioribus integrum et implexum vitae christianae et ecclesialis exemplar proponendi ad quod ii instituendi sint: vocatio nempe ad sacerdotium longe a concretis et quotidianis iuvenum placitis exsulat.
9. Non tamen desunt condiciones et stimuli efficaces qui in cordibus adolescentium et iuvenum novum suscitant adfectum atque veram valorum ethicorum et spiritualium inquisitionem, qui natura sua humus apta sunt itineri vocationali ad se prorsus donandum Christo et Ecclesiae per sacerdotium.
Animadvertendum est, imprimis attenuata hodie esse quaedam phaenomena quae recentioribus annis non paucas excitaverunt difficultates, quales fuere contentio radicitus effecta, impulsus ad libertatem quoquo modo vindicandam, fictae iurium vindictae, formae indistinctae aequationis et communionis bonorum omnium, violentia.
Agnoscendum praeterea est iuvenes hodiernos, quo pollent propter aetatem vigore et flore, sua proposita efferre quae in historia progrediuntur: sitim imprimis libertatis; agnitionem immensi « personae » valoris; veritatis ac perspicuitatis necessitatem; novam vicissitudinis notionem et rationem in necessitudinibus inter virum et mulierem; exquisitionem sinceram ac sedulam mundi iustioris, coniunctioris et concordioris; apertionem ac dialogum cum omnibus, curam de pace tuenda.
Incrementum tam amplum ac vivum inter tot iuvenes nostri temporis multorum et variorum generum voluntarii muneris, quibus operam navant condicionibus nostrae civilis consortionis neglectioribus et pauperioribus est via institutoria magni momenti, quippe quae eos stimulet, sustineat ad amplectendum vitae stilum vere integrum et a lucro abstinentem, in pauperes procliviorem et apertiorem. Per hanc procul dubio viam, quam qui percurrunt facilius et celerius perveniunt ad apprehendendum quid tandem sit aliis ex vocatione stabili servire, paratiores evadent ad ineundam eam Deo consecrationem quae in vitam sacerdotalem forte desinat.
Recens ideologiarum collapsus, ratio censoria qua iuvenes adultorum mundum intuentur, qui non semper eisdem praebent testimonium vitae valoribus moralibus et transcendentibus ornatae, ipsa aequalium experientia, qui in droga et in violentia effugium quaerunt, in unam eandemque conspirare videntur interrogationem, nullatenus eludendam: quales nempe sunt valores per quos vitae, dolori, morti ipsi plenior sensus restituatur? Hinc est quod apud non paucos iuvenes clarior fit appetitio religiosa ac spiritalitatis necessitas: hinc interior sitis experiendi solitudinem et deprecationem ac lectionis Verbi Dei magis propriae et consuetae repetitio atque theologiae studium.
Et sicut in regione voluntarii muneris socialis, ita in communitate ecclesiali iuvenes industriores usque fiunt et primas agunt partes, praesertim congregationes participando, tum translaticias sed renovatas, tum recentiores: Ecclesiae experientia, ad « novam evangelizationem » incitatae per fidelitatem erga Spiritum Sanctum, qui eam animat et per necessitates mundi, a Christo longinqui sed eo indigentis, sicut et experientia Ecclesiae coniunctioris in dies cum homine et populis in defendenda et provehenda personae dignitate atque humanis iuribus omnium et cuiusque, iuvenum corda et vitam aperiunt ad boni specimina quam pulcherrima et obligatoria, quae possunt ad affectum adduci Christi assectatione in sacerdotio.
Patet hanc humanam et ecclesialem condicionem, forti ambivalentia signatam, minime neglegi posse non solum in vocationum actione pastorali et in opere formationis futurorum sacerdotum, sed ne in vita quidem et in ministerio sacerdotum inque eorum perpetua formatione. Ita, si intellegi possunt varia « discriminum » genera, quae hodierni sacerdotes experiuntur in ministerii exercitio, in sua vita spiritali et in ipsa interpretatione naturae et significationis sacerdotii ministerialis, notandae quoque sunt, cum gaudio et spe, commodae novae facultates, quas hoc tempus praebet sacerdotibus, ut suum munus expleant.
10. Haec autem rerum condicio, etsi celeriter et minutatim atque exemplis descripta, non tantummodo noscenda, sed etiam, et imprimis interpretanda est. Hac una via apte responderi poterit fundamentali huic interrogationi: « Quomodo formandi sunt presbyteri qui vere nostris temporibus pares sint ad hodiernum mundum evangelizandum idonei? ».29
Est quidem magni momenti rerum condicionem novisse. Non enim sufficit simplex argumentorum annotamentum: necessaria est investigatio « scientiae », quae diligenter et certe ac definite socialia, culturalia atque ecclesialia adiuncta describat.
Sed maioris quoque momenti est huiusce condicionis interpretatio, quam requirit ambivalentia et interdum inconsequentia, quae eandem condicionem notat, in qua arcte difficultates et potentiae intermiscentur, incommoda et causae spei, impedimenta et apertiones sicut in evangelico agro, in quo seruntur et « simul vivunt » bonum semen et zizania.30 Non semper facilis est interpretatio quae malum a bono discernat, spei signa a minis. In formandis presbyteris non solum et simpliciter ea quae prosunt accipienda sunt et damnosa e contrario reicienda. Ea ipsa quae prosunt sunt attente discernenda, ne alterum alterum excludat neve invicem pugnent, cum absoluta fiunt et mutuo sibi adversantur. Idem dicendum est de iis, quae damnosa sunt: non omnia sunt sine ulla distinctione penitus respuenda; saepe enim horum unumquodque potest abditum habere valorem aliquem qui forte eruendus in libertatem est et ad plenam suam veritatem restituendus.
Condicionis historiae interpretatio, secundum Christi fidelem, suum invenit cognoscendi principium et normam electionum efficientium, quae inde consequuntur, in se nova ac singulari, videlicet in evangelica discretione: quae interpretatio fit in lumine inque vi Evangelii, Evangelii nimirum vivi et personalis, quod Iesus Christus est, et per Spiritus Sancti donum. Hoc modo discretio evangelica in condicione historica et in eius eventibus non simplex « indicium » deprehenditur diligenter annotandum, ante quod liceat in neglegentia ac socordia manere, sed « officium », provocationem adversus consciam personae libertatem, tum singulorum tum communitatis. Provocatio haec est quae coniungitur « arcessitui », quam Deus, in ipsa historica condicione resonat: in ipsa quoque et per ipsam Deus credentem vocat, et prius Ecclesiam, ad efficiendum ut « Evangelium vocationis et sacerdotii » suam perennem veritatem exprimat etiam vitae adiunctis mutatis. Formationi quoque sacerdotum applicanda sunt verba Concilii Vaticani II: « Per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit. Oportet itaque ut mundus in quo vivimus, necnon eius exspectationes, appetitiones et indoles saepe dramatica cognoscantur et intelligantur ».31
Haec evangelica discretio fundamentum habet in fiducia erga amorem Christi Iesu, Ecclesiae curam indesinenter et indefesse sustinentis,32 cum unus Ipse sit Dominus et Magister, lapis angularis, totiusque humanae historiae centrum et finis;33 luce et vi nutritur Spiritus Sancti, semper et ubique suscitantis fidei oboedientiam necnon iucundum in assectatione Christi animum, sapientiaeque donum quae iudicat omnia et ipsa a nemine iudicatur;34 requiescit denique in Patris fidelitate erga promissiones suas.
Hac ratione putat Ecclesia posse se difficultatibus et provocationibus huius novi historiae spatii occurrere, immo et in praesens et in reliquum tempus providere presbyteros bene formatos, certos et alacres « novae evangelizationis » ministros, fideles et generosos Christi et hominum famulos.
Non nos difficultates celamus, quae nec paucae sunt nec leves. Sed eas vincunt nostra spes, nostra fides in indeficientem Christi amorem nostraque persuasio ministerium sacerdotale pro Ecclesiae et mundi vita substitui non posse.