Ioannes Paulus PP. II
Pastores Dabo Vobis

CAPUT II PROPTER QUOD UNXIT ME ... ET MISIT ME PRAEDICARE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAPUT II

PROPTER QUOD UNXIT ME ... ET MISIT ME PRAEDICARE

De natura et missione sacerdotii ministerialis

11. « Omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum ».35 Omnia quae evangelista Lucas dicit de iis qui aderant die sabbati in synagoga Nazareth et qui exspectabant quid, plicato Isaiae volumine, esset Christus commentaturus, applicari valent universis christianis, cum et ipsi vocati sint ut agnoscant impletum esse in Iesu Nazarethano propheticum praeconium: « Coepit autem dicere ad illos: hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ».36 « Scriptura » autem haec erat: « Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum ».37 Iesus ergo ostendit sese tanquam Spiritu plenum, unctione consecratum, missum ad annuntiandum pauperibus bonum nuntium; est igitur Messias, et quidem Messias sacerdos, propheta, rex.

Hic est ergo Christi vultus in quem prospiciant necesse est fidei et amoris oculi eorum omnium qui in Christum crediderunt. Atque ex hac potissimum « contemplatione » reputaverunt Patres synodales totam suam reflexionem de formatione presbyterorum in hodiernis adiunctis. Haec quaestio solutionem habere non potest sine praevia reflexione circa metam quam attingere debet totum formationis iter. Quae meta aliud non est nisi sacerdotium ministeriale; idque quatenus Ecclesiae participatio est in Ipsius Christi sacerdotio. Notio plena igitur naturae et missionis sacerdotii ministerialis est absolute necessaria nec removeri potest, immo velut itineris ductor sequenda; ipsa enim stimulus efficax est quo in Ecclesia promoveri possit navitas pastoralis et discretio vocationum sacerdotalium, et qua instruatur aequa formatio eorum qui ad ministerium ordinatum sunt vocati.

Recta igitur et alta notitia naturae et missionis sacerdotii ministerialis via una est persequenda (eamque ipsa Synodus persecuta est) ut exire liceat tandem de « crisi » identitatis sacerdotis. « Discrimen hoc — diximus in extrema Synodi allocutioneortum suum novit continuo post Concilium Vaticanum II. Consensiones invenit in vitiosa, interdum consulto insidiosa, facultate percipiendi doctrinam magisterii Concilii. Ibi absque dubio insidet magna causa plurium desertionum ab Ecclesia tum perceptarum, desertiones quae graviter sane affecerunt pastorale ministerium atque vocationes ad sacerdotium, praesertim vero vocationes missionales. Res se habet veluti si Synodus anni millesimi nongentesimi nonagesimi iterum detegendo, per tot interpellationes quas hac in aula audivimus, integram sacerdotalis identitatis gravitatem, post acerbas eiusmodi desertiones spem infundere conata sit. Interpellationes huiusmodi patefecerunt conscientiam ontologici peculiaris qui iungit presbyterum Christo, Summo Sacerdoti atque Bono Pastori. Identitas haec componit naturam aptae institutionis ad sacerdotium recte accipiendum, atque deinde totum per sacerdotalis vitae tempus. Hoc Synodi propositum germanum ».38

Ob hanc ergo rationem necessarium duxit Synodus revocare, modo quodam synthetico ac fundamentali, naturam et missionem sacerdotii ministerialis, quales Ecclesiae fides per saecula indesinenter recepit, et sicut Concilium Vaticanum II hominibus nostri temporis eas exhibuit.39

12. « Identitas sacerdotalis — ita Patres synodales enuntiaruntin Sanctissima Trinitate fontem habet »,40 quae in Christo hominibus revelatur atque semetipsam communicat, in eo et per Spiritum constituens Ecclesiam tanquam « semen et initium Regni ».41 Exhortatio « Christifideles Laici » doctrinam Concilii resumens, Ecclesiam exhibet velut mysterium, communionem, missionem; ipsa « mysterium est, quia amor et vita Patris et Filii et Spiritus Sancti donum sunt absolute gratuitum, iis omnibus oblatum qui nati sunt ex aqua et Spiritu,42 in id vocati ut ipsam Dei communionem vivant eamque per historiae decursum manifestent et communicent (missionem) ».43

Identitas christiana, atque etiam peculiaris identitas sacerdotis eiusque ministerii, revelatur tantummodo intra Ecclesiae mysterium, veluti mysterium communionis trinitariae in tensione missionaria. Presbyter enim, vi consecrationis quam per Ordinis sacramentum recipit, a Patre per Christum Iesum mittitur, Cui, tanquam Capiti et populi Pastori, configuratur, peculiari quodam modo, ut in fortitudine Sancti Spiritus vivat et operetur in Ecclesiae servitium et pro mundi Salute.44

Satis intellegi potest connotatio praecipuae relationis identitatis presbyteri: per sacerdotium, quod a profunditate inscrutabilis Dei mysterii procedit, id est, ex amore Patris, ex gratia Christi Iesu, exque dono unitatis Spiritus Sancti, presbyter inseritur sacramentaliter in communionem cum episcopo et cum aliis presbyteris,45 ut Dei Populo, qui Ecclesia est, inserviat, et omnes ad Christum trahat, secundum Domini preces: « Pater Sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Sicut tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti ».46

Non aliter proinde definiri potest natura et missio sacerdotii ministerialis nisi intra hunc multiplicem et ditissimum contextum rationum, quae scaturiunt a Sanctissima Trinitate atque prolatantur in communione Ecclesiae, velut signum atque instrumentum, in Christo, unionis cum Deo et unitatis totius humani generis.47 Hoc contextu « ecclesiologia communionis » fit decretoria ad intellegendam presbyteri identitatem eiusque primigeniam dignitatem, eius vocationem et missionem in Populo Dei et in universo mundo. In definienda proinde presbyteri identitate necessitudo ad Ecclesiam est ideo necessaria, licet non primo in loco ponenda. Ecclesia enim, qua mysterium, essentialiter ad Christum refertur: Ipsius enim est plenitudo, corpus, sponsa; est « signum » atque vivum « memoriale » permanentis Illius praesentiae et actionis intra nos et pro nobis. Presbyter identitatis suae assequitur plenam veritatem in eo quod est deductio, participatio specifica et continuatio est Ipsius Christi novi aeternique Foederis summi et unici sacerdotis; presbyter imago viva et perspicua est Christi sacerdotis. Christi sacerdotium, veluti significatio absolutae cuiusdam « novitatis » in Salutis historia, fons unus evadit et exemplar unicum et insubstituibile christiani sacerdotii, nominatim vero presbyterii. Unde fieri haud potest ut realitatis sacerdotalis apprehensio fiat nisi per absolute necessariam ad Christum relationem.

13. Sacerdotii novi Foederis vultum, eundemque perfectum ac definitivum, in Semetipso Christus nobis ostendit:48 idque effecit per integram suae in terris vitam, sed praesertim in centrali illo eventu Passionis, Mortis et Resurrectionis.

Ut bene scribit auctor Epistolae ad Hebraeos, Iesus cum esset homo ut nos, itemque Unigenitus Dei Filius, evasit sua ipsius natura Mediator perfectus inter Patrem et homines,49 qui, per donum Spiritus, aperit immediatum ad Deum accessum: « Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater! ».50

Iesus plane suam mediatoris missionem tum complet cum sese super crucem offert, atque semel et in omne tempus accessum reserat ad caeleste Sanctuarium, ad Patris donum.51 Adeo ut, si ad Christum comparentur tum Moyses aliique Veteris Testamenti « mediatores » inter Deum et suum Populumreges scilicet, sacerdotes et prophetaeremanent « figurae » dumtaxat vel « umbrae bonorum futurorum », non sicut ipsa res.52

Est enim Iesus bonus pastor quem prophetae nuntiaverant,53 qui oves suas singillatim novit, qui pro eisdem vitam suam tradit, qui universas conducere vult « in unum gregem, sub uno pastore ».54 Pastor Idem est qui « non ministrari venit sed servire »,55 qui, in illo paschali actu in quo discipulorum pedes laverat,56 suis tradidit ministrandi exemplar, illis imitandum, cum Ipse sponte, velut « agnus innocens, sese pro nostra tradiderit redemptione ».57

Christus autem, per suum unicum ac definitivum crucis sacrificium, communicat cum universis suis discipulis dignitatem et missionem novi et aeterni Foederis, sic promissionem adimplens quam Deus Israeli olim fecerat: « Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta ».58 Nam, ut ait Apostolus Petrus, totus novi Foederis populus vocatur ut ex eo fiat aedificium spirituale: « Et ipsi, tanquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium per Iesum Christum ».59 Sunt enim baptizati quasi « lapides vivi » quibuscum, cum Christo sociatis, construitur aedificium spirituale in « lapidem vivum... coram Deo autem electum, pretiosum ».60 Hic novus sacerdotalis populus qui est Ecclesia, non solum propriam sui imaginem in Christo habet, sed ab Eodem recipit realem et ontologicam participationem in authentico et unico sacerdotio, cui cum tota vita erit conformandus.

14. In servitium autem huiusce universalis novi Foederis sacerdotii, Iesus apud se convocat, per terrenae suae missionis cursum, discipulos aliquot,61 eosque « Duodecim » peculiari et imperioso mandato in collegium instituit « ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia ».62

Propterea, iam perdurante suo publico magisterio,63 sed plenius deinceps post mortem et resurrectionem,64 Iesus confert Petro et duodecim potestates omnino singulares quoad futuram communitatem et pro evangelizandis omnibus gentibus. Quibus, ubi ad se insequendum eos vocavit et apud sese habuit, et vivens cum ipsis, exemplo et verbis, doctrinam tradidit salutis; quos denique testes misit ad omnes gentes. Atque ut huiusmodi missionem implerent, Iesus contulit apostolis, et quidem per virtutem specificae effusionis Spiritus Sancti, eandem auctoritatem messianicam quam a Patre Ipse acceperat, et cuius plenitudo per resurrectionem confertur: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ».65

Iesus sic statuit arctam necessitudinem inter ministerium quod apostolis concredidit et suam propriam missionem: « Qui vos recipit, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit »;66 « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui me misit ».67 Immo, quartum Evangelium, in lucis paschalis eventu mortis et resurrectionis, gravi vigore et perspicuitate asserit: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ».68 Sicut ergo Iesus missionem habet quae directe a Deo venit et ipsam Dei auctoritatem exhibet,69 ita apostoli missionem habent quae a Iesu provenit. Et sicut « non potest Filius a se facere quidquam »,70 quandoquidem « mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me »,71 ita apostolis suis Ipse dicit: « Sine me nihil potestis facere »;72 eorum enim missio non alia est nisi ipsius Iesu missio. Idque fieri potest non ex humanis viribus, sed tantummodo per Christi et Spiritus sui donum, per sacramentum scilicet: « Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis, quorum retinueritis, retenta sunt »,73 id est, apostoli, non propter suum aliquod peculiare meritum, sed tantummodo propter gratuitam Christi ipsius gratiae participationem, protrahunt per humanae historiae decursum usque ad temporum consummationem eandem Christi missionem pro hominum salute.

Signum vero ac praenuntium authenticitatis et fecunditatis huiusce missionis est apostolorum unitas cum Iesu et inter sese et cum Patre, ut perspicue apparet in oratione sacerdotali Domini, quae synthesis habita est totius eius missionis.74

15. Apostoli autem, a Domino constituti, quantum ad eos pertinet propriae missioni responsum dabunt si alios aliter homines, diversa sed aeque pari ratione, tanquam episcopos, presbyteros, diaconos advocabunt, qui idem Christi resurgentis mandatum expleant, eosque mittant ad omnes omnium temporum homines.

Novum Testamentum plurimi unanimiter facit quod hi homines inter fratres excepti ab ipso Christi Spiritu mittuntur. Nam per manuum impositionem 75 quae Spiritus donum transmittit, advocantur atque instruuntur ad perpetuandum idem ministerium, homines scilicet reconciliandi, pascendi, docendi.76

Vocantur igitur presbyteri ad protrahendam Christi praesentiam, unius Pastoris Summi, idque faciunt Eum per vitae genus imitantes et evadentes imagines, illius instar, in medio grege ipsis concredito. Ut enim acute et perspicue in I Petri Epistola reperire est: « Seniores (presbyteros) ergo qui in vobis sunt obsecro, consenior (com-presbyter) et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregis. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam ».77

Sunt igitur presbyteri in Ecclesia et pro Ecclesia velut repraesentatio sacramentalis Christi Capitis et Pastoris: cuius verba cum auctoritate proclamant, cuius misericordis indulgentiae gestum salutem offerentem imitantur, idque in Baptismate praesertim, in Paenitentia, in Eucharistia; eiusdem item exercent dilectionem et sollicitudines, usque ad totale sui donum pro grege, quem in unitatem congregant et ad Patrem perducunt per Christum in Spiritu. Uno verbo, exsistunt et operantur pro Evangelio mundo nuntiando, et nomine et persona Christi Capitis et Pastoris, ad Ecclesiam ipsius aedificandam.78

Hic est peculiaris et proprius modus quo ordinati administri participant unum Christi sacerdotium. Sanctus autem Spiritus, per sacramentalem Ordinis unctionem, eosdem configurat novo quodam atque specifico titulo ad Christum Iesum, Caput et Pastorem, eosque per caritatem pastoralem conformat atque animat et in Ecclesia constituit, nobilissima quidem condicione servorum nuntii evangelici ad omnem creaturam, et servorum pro pleniore vita christiana omnium baptizatorum.

Veritas ergo presbyteri, qualis ex Verbo Dei eruitur (id est a Christo ipso et ab Eius placitis Ecclesiam constituendi) celebratur, non sine exsultatione et gaudio, in liturgica Praefatione in Missa Chrismatis: « Qui Unigenitum tuum, Sancti Spiritus unctione, novi et aeterni testamenti constituisti pontificem, et ineffabili dignatus es dispositione sancire, ut unicum Eius sacerdotium in Ecclesia servaretur. Ipse enim non solum regali sacerdotio populum adquisitionis exornat, sed etiam fraterna homines eligit bonitate, ut sacri sui ministerii fiant manuum impositione participes. Qui sacrificium renovent eius nomine, redemptionis humanae, tuis apparent filiis paschale convivium, et plebem tuam sanctam caritate praeveniant, verbo nutriant, reficiant sacramentis. Qui, vitam pro te fratrumque salute tradentes, ad ipsius Christi nitantur imaginem conformari, et constantes tibi fidem amoremque testentur ».

16. Sacerdos unam eamque necessariam habet relationem, scilicet cum Iesu Christo, Capite et Pastore: partem enim habet in eius « consecratione-communione » necnon « missione », et quidem ratione specifica et gravi.79 At cum ea relatione ad Christum intime alia cohaeret, scilicet cum Ecclesia. Neque propterea simpliciter dicendae sunt relationes invicem cohaerentes, sed intime coniunctae per mutuam immanentiam. Relatio enim ad Ecclesiam inclusa est in unica relatione sacerdotis ad Christum, in quantum est Christi ipsius « repraesentatio sacramentalis », quae fundat atque sustinet sacerdotii relationem ad Ecclesiam.

Atque hoc sensu scripserunt Patres synodales: « Quatenus repraesentat Christum Caput, Pastorem et Sponsum Ecclesiae, sacerdos non tantum in Ecclesia, sed etiam erga Ecclesiam ponitur. Sacerdotium una cum Verbo Dei ac signis sacramentalibus quibus inservit pertinet ad Ecclesiae elementa constitutiva. Ministerium presbyteri est omnino pro Ecclesia et pro exercitii provectione communis sacerdotii totius populi Dei et non solum ad Ecclesiam particularem sed etiam ad Ecclesiam universalem ordinatur,80 in communione cum Episcopo, cum Petro et sub Petro. Per episcopi sacerdotium, alterius ordinis sacerdotium coniungitur cum Ecclesiae apostolica constitutione. Ideo sacerdos, sicut Apostoli, munere fungitur legati Christi.81 Hoc super fundamentum stat cuiusvis sacerdotis missionarius animus ».82

Ministerium ergo ordinatum cum ipsa Ecclesia incipit, et in episcopis, necnon in presbyteris, in relatione-communione cum ipsis, peculiarem in modum refertur ad primigenium ministerium apostolorum, in quorum « successionem » realiter advocantur, etiam si per alias formas id perficitur.

Non igitur censendum erit ordinatum sacerdotium velut aliquid Ecclesia ipsa antiquius, quandoquidem totum id in Ecclesiae servitium sit natum; neque ut aliquid communitate ecclesiali posterius, quasi concipi hanc possit prius constitutam esse et postea sacerdotio donatam.

Relatio sacerdotis ad Christum Iesum, et in Ipso ad ipsius Ecclesiam, ponenda est in eo quod sacerdos est factus vi consecrationis-unctionis sacramentalis, et in eo quod ut talis operatur, id est in missione et ministerio. Nominatim « Sacerdos ministerialis est servus Christi, praesentis in Ecclesia-mysterio-communione-missione. Cum participare valeat "unctionem" et "missionem" Christi, potest perpetuas in Ecclesia facere Eiusdem preces, verba, sacrificium, actionem salvificam. Evadit sic servus Ecclesiae mysterii, cum agere valeat, signis ecclesialibus et sacramentalibus, praesentiam Christi resurgentis. Est quoque servus Ecclesiae communionis quia cum sit ipse coniunctus Episcopo in arcta cum presbyterio relatione, constructor evadit communitatis ecclesialis in harmonia diversarum vocationum diversorumque charismatum et servitiorum. Evadit denique servus Ecclesiae missionis, qui sua ipsius navitate communitatem reddit praeconem atque testem Evangelio ».83

Atque ita sacerdos, ob suam ipsius naturam et missionem sacramentalem apparet in Ecclesiae structura tanquam signum absolutae prioritatis et gratuitatis illius gratiae quae a Christo resurgente confertur Ecclesiae. Atque per ministeriale sacerdotium Ecclesia conscientiam sui ipsius in fide adquirit, se non a semetipsa originem sumpsisse, sed a Christi gratia in Spiritu Sancto. Apostoli autem eorumque successores, cum potestatem non suam sed a Christo Capite et Pastore receptam habeant, locum coram Ecclesia occupant — per suum ministerium — quod non nisi signum et continuatio sacramentalis et visibilis est Ipsius Christi, qui coram Ecclesia et mundo unus auctor et origo est Salutis; Salutis scilicet permanentis et semper novae, cum unus sit « ipse salvator corporis ».84

17. Ministerium ordinatum, vi ipsius naturae tum tantummodo impletur cum presbyter Christo coniunctus perstat per insertionem sacramentalem in ordinem presbyteralem, id est, quatenus in communione hierarchica remanet cum proprio Episcopo. Ministerium enim ordinatum suam habet praecipuam « formam communitariam », unde tantummodo ut « opus collectivum » impletur.85 In hac sacerdotii natura « communionali » diu immoratum est Concilium,86 distincte perpendens relationes presbyteri cum proprio Episcopo, cum aliis presbyteris, cum christifidelibus laicis.

Presbyterorum ministerium est imprimis communio necnon necessaria et responsalis collaboratio pro ministerio episcopi, in sollicitudine pro Ecclesia universali et pro singulis Ecclesiis particularibus, in quarum servitium presbyteri unum constituunt cum episcopo presbyterium.

Singuli autem sacerdotes, sive dioecesani sive religiosi sunt, uniuntur ceteris presbyterii membris vi communis sacramenti Ordinis, per peculiaria caritatis apostolicae vincula. Universi enim presbyteri, seu dioecesani seu religiosi, participes effecti sunt unius sacerdotii Christi Capitis et Pastoris, « omnes pro eadem causa laborant, id est in corporis Christi aedificationem; quae rursus, cum multiplices functiones exigat novasque identidem adaptationes secum ferat, praesertim hisce nostris temporibus »,87 decurrentibus saeculis ditanda indesinenter est novis charismatibus.

Presbyteri tandem, siquidem eorum imago et peculiare in Ecclesia munus sacerdotium baptismale totius Dei Populi non removet, sed ad adiuvandum natum est, id ad plenum sui actum ecclesialem perducendo, erga christifideles laicos sese habeant necesse est velut definiti promotores, cum in servitium positi sint eorum fidei, spei et caritatis. Eorundem ergo, tanquam fratres et amici, agnoscant et sustineant dignitatem filiorum Dei, eosque adiuvent ut in plenitudine exercere valeant munus quod in ambitu missionis Ecclesiae eisdem contigit.88

Sacerdotium ministeriale quod per Ordinis sacramentum confertur et illud commune seu « regale » christifidelium sacerdotium, inter sese non gradu tantum sed essentialiter diversum 89 ad invicem tamen coordinantur, cum utrumque — licet aliud alia forma — ab uno Christi sacerdotio proveniat. Ceterum sacerdotium ministeriale non per sese altiorem sanctitatis gradum requirit respectu communis christifidelium sacerdotii; sed per id presbyteris a Christo per Spiritum peculiare datur donum quo possint Populum Dei iuvare ut fideliter et plene adimpleat sacerdotium sibi collatum.90

18. Ut opportune Concilium animadverterat: « Donum spirituale quod presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coartatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem Salutis usque ad ultimum terrae, nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae ».91

Propter naturam autem ipsius ministerii oportet ut presbyteri penitus animentur profundo spiritu missionario: « Eo scilicet spiritu vere catholico quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum ».92

Presbyter praeterea, cum intra Ecclesiae vitam eo vocetur ut communionis promotor sit, id conari debet ut, inter alios, ipse potissimum missionis et dialogi sit fautor. Actis ergo profundioribus in veritate et caritate christiana radicibus, et desiderio ardens nuntiandi universorum Salutem, auctor imprimis exstabit nectendis fraternitatis et servitii vinculis, veritatis in omnibus persequendae, iustitiae et pacis inter omnes homines provehendae; idque praesertim cum aliarum Ecclesiarum vel christianarum confessionum fratribus, non ipsis aliarum religionum fidelibus exclusis; brevi, cum hominibus bonae voluntatis et peculiari modo cum tenuioribus et infirmioribus, immo et cum iis qui, licet inscii et indocti, veritatem et Christi salutem sitiunt, secundum verbum Iesu qui dixit: « Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam ».93

Hodie praesertim urgentius illud munus pastorale novae evangelizationis, quod universum Dei Populum sollicitat novamque alacritatem, novas methodos, novam denique linguam pro Evangelio nuntiando postulat, sacerdotes requirit qui radicitus atque integre in Christi mysterium immersi sint, capaces novum pastoralis vitae stilum in actum ponendi; qui et profunda communione cum Summo Pontifice, cum Episcopis, apud semetipsos emineant, et per fecundam cum christifidelibus laicis collaborationem signentur, reverentes nihilominus et provehentes quae, intra ecclesialem communitatem, diversa sunt vel munera, vel charismata, vel ministeria.94

« Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ».95 Audiamus denuo oportet haec Iesu verba, sub luce tamen sacerdotii ministerialis, prout id ostendimus, natura praesertim in missione eius perspecta. Si Iesus « hodie » dicit, meminerimus etiam temporum plenitudinem designari, tempus nempe assequendae plenioris et definitivae salutis, id est, Ecclesiae tempus! Consecratio ergo et missio Christi: « Spiritus Domini... unxit me, evangelizare pauperibus, misit me praedicare... annum Domini acceptum »,96 sunt radices vivae e quibus consecratio et missio Ecclesiae germinant, cum ipsa sit Christi « plenitudo »:97 per baptismi enim lavacrum Spiritus Domini super universos effunditur credentes, qui in id consecrantur ut aedificatio fiant spiritualis per sacerdotium sanctum, quos eosdem mittit ut testes sint prodigiorum illius qui eos e tenebris eruit in admirabile lumen suum.98 Presbyter partem habet modo quodam specifico ac probabili, consecrationis et missionis Christi, id est per sacramentum ordinis, cuius vi ipse configuratur ad similitudinem Christi Capitis et Pastoris, missionem tum accipiens « nuntiandi pauperibus... annum Domini acceptum ». Idque nomine et persona Ipsius Christi.

Patres synodales, in ipsorum ad Populum Dei nuntio, paucis quidem sed ditissimis verbis in compendium duxerunt sacerdotii ministerialis « veritatem », melius « mysterium » seu « donum », cum ita scripserunt: « Nostra identitas, tanquam ultimum fontem amorem habet Patris. Cum Filio, Summo Sacerdote et Bono Pastore ab eo misso, in sacerdotio ministeriali per Spiritus Sancti actionem sacramentaliter coniungimur. Vita et navitas sacerdotis est vitae et navitatis ipsius Christi Sacerdotis continuatio: haec est nostra identitas, vera dignitas, gaudii fons, vitae certitudo ».99


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License