Ioannes Paulus PP. II
Pastores Dabo Vobis

CAPUT V ET FECIT DUODECIM UT ESSENT CUM ILLO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAPUT V

ET FECIT DUODECIM UT ESSENT CUM ILLO

De institutione candidatorum sacerdotii

Christum ad modum apostolorum sequi

42. « Et ascendit in montem, et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia ».274

« Ut essent cum illo »: non arduum est in hisce verbis legere quam hodie « comitationem vocationalem » dicimus, per quam Iesus apostolos efformare constituit. Postquam eos vocaverat, et prius quam mitteret, atque adeo, ut eos potissimum ad praedicandum mitteret, Iesus eis destinavit « tempus » formationis, in id intentum ut relatio quaedam communionis et profundae amicitiae enasceretur inter eos et semetipsum. Quibus proinde ipse praeservat profundiorem quandam catechesim relate ad illam quam communibus auditoribus destinat,275 eosque testes efficit silentis suae orationis ad Patrem.276

Hinc est quod Ecclesia omnibus temporibus, quoties de vocationibus sacerdotalibus sollicita est, Christi exemplum imitari satagit. Variae quidem fuerunt, et etiam nunc sunt, concretae formae iuxta quas incubuit Ecclesia in hanc pastoralem navitatem vocationalem, in id tendentem, non ut dumtaxat vocationes ad sacerdotium discerneret, sed ut easdem « comitaretur ». At mens, qua excitandae ac sustentandae sunt, eadem manet: ut ad sacerdotium eos tantummodo ducat qui vocati fuerint, eosque adaequata ratione instructos; id est, paratos per liberum adhaesionis responsum ad sese totos tradendos personae Christi Iesu, qui eos ad arctiorem cum se vitam vocat participesque efficit in sua ipsius Salutis missione. Atque in hoc sensu, quod « seminarium » dictum est, variis suis succedentibus formis et, analoga ratione « domus formationis » pro sacerdotibus religiosis, priusquam locus sit vel spatium materiale, spatium est spirituale, per vitae itinerarium, vel atmosphaera quaedam, quae provehit et tuetur integrum formationis processum; id quidem ita ut qui a Deo ad sacerdotium vocatur, evadere possit, per sacramentum Ordinis, viva Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris, imago. Bene ergo Patres synodales, in suo conclusivo nuntio ad Dei Populum, apprehenderunt, modo quodam immediato ac profundo, significationem primigeniam institutionis candidatorum sacerdotii, sine qua ad tantum munus qualificari vix possent, haec asserendo: « Vita in seminario, Evangelii schola, est vita in Christi adsectatione, sicut illa apostolorum; talis vita est permittere se educari a Christo ad Patris et hominum servitium, sub Spiritus Sancti ductu; immo, est Christo bono Pastori se configurari ad melius in Ecclesia et mundo sacerdotale servitium.

ad sacerdotium est responsionem personalem discere Christi interrogationi: "Amas me?". Responsio pro futuro sacerdote nequit alia esse quam propriae vitae totalis donatio ».277

Agitur ergo nunc de vertendo hoc spiritu, nunquam in Ecclesia defecturo, in condiciones sociales, psychologicas, politicas et culturales mundi hodierni, ceterum haud parum varietate et implexitate hinc inde diversas, prout ipsi synodales Patres testati sunt cum referendum erat de diversis Ecclesiis particularibus. Iidemque Patres, sermone licet cauto et anxietudine insignito etsi non minore spe suffulto, patienter alii alios auscultarunt et diutius perspexerunt quaenam aetate nostra viae reperiri possent ut candidatorum sacerdotii institutio in omnibus Ecclesiis hodie perficeretur.

Hinc est quod Adhortatio, cum colligere quodammodo intendat laborum synodalium fructus, constabilire primum debeat quaedam puncta nullatenus movenda; designare dein metas quasdam omnino assequendas; commonstrare omnibus et offerre experientiarum divitias et varietatem methodorum, experimento alicubi comprobatarum. In his evolvendis, Adhortatio seorsum perpendit institutionem quam dicimus « initialem », dein vero eam quam formationem appellamus « permanentem », quin ullibi neglegatur profundius illud vinculum quo altera alteri unitur, et quo utraque ita connectitur ut exinde unum atque organicum exsurgat christianae et sacerdotalis vitae itinerarium. Immoratur denique Adhortatio in perspiciendis aliquibus sic dictis « dimensionibus » seu qualitatibus huiusce institutionis, quam separatim respicit ut humanam, spiritualem, intellectualem, pastoralem. Nonnulla tandem adduntur de locis et de personis quibus tota concredenda sit candidatorum sacerdotii institutio.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License