Ioannes Paulus PP. II
Pastores Dabo Vobis

CAPUT V ET FECIT DUODECIM UT ESSENT CUM ILLO

III. De praecipuis sacerdotalis formationis auctoribus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

III. De praecipuis sacerdotalis formationis auctoribus

65. Cum opus formandi sacerdotii candidatos ad Ecclesiae pastoralem vocationum actionem pertineat, sane dicendum est Ecclesiam, qua talem, communitarium esse subiectum, quod gratiam et auctoritatem habet illos omnes sequendi, quos Dominus ipse vocat, ut sui ministri in sacerdotio fiant.

Hoc igitur sensu ipsa Ecclesiae mysterii meditatio auxilium praebet ad varia status munerumque genera aptius definienda, quae eius diversa membra, sive singulatim sive ut corporis membra, habere debent in candidatorum presbyteratus formatione ducenda.

Nam Ecclesia, suapte natura, « memoria » est et « sacramentum » ipsius Christi praesentiae eiusque actionis inter nos et ad nos; atque salvificae eiusdem praesentiae vocatio ad sacerdotium debetur: immo non solum vocatio debetur, sed ipsa quoque sequendi ratio, ita ut qui vocatur et Domini gratiam agnoscere et libertate atque amore ei respondere valeat. Ipse deinde Iesu Spiritus lucem fert virtutemque donat in vocatione decernenda inque huius itinerario sequendo. Conferri, igitur, nequit authenticum formandi opus ad sacerdotium, nisi Christi Spiritus influxu. Cuius rei plene conscius esse debet quisque hominum formator. Quis enim in hac re agnoscere nequeat tantum consistere « auxilium », penitus gratis datum atque summopere efficax, quod potissimum « pondus » habet in munere ad sacerdotium formationis explendo? Immo, quis non gaudeat coram cuiusque hominum formatoris dignitate, qua visibiliter quodam modo configuratur ipsius Christi vicarius pro candidato sacerdotii? Si opus, igitur, formandi ad sacerdotium essentialiter est futuri « pastoris » praeparatio secundum Iesu Christi, Pastoris boni, imaginem, quis aptius quam ipse Iesus, per sui Spiritus effusionem, conferre potest eandem illam pastoralem caritatem, ex qua ipse usque ad plenum sui donum vixit 399 et ex qua vult ut omnes quoque presbyteri similiter vivant?

Episcopus est primus, qui in sacerdotali agenda formatione Christum repraesentat. De episcopo, de quolibet episcopo, verba dici possunt, quae apud Marcum leguntur, quaeque saepe iam rettulimus: « Vocavit ad se quos voluit; et venerunt ad eum. Et fecit ut essent Duodecim cum illo; et ut mitteret... ».400 Proinde interior Spiritus vocatio necesse est agnoscatur ut authentica episcopi vocatio. Si omnes adire episcopum possunt, quia Pastor est omniumque Pater, omnes quoque praesertim eius presbyteri, ex hoc quod una cum eo unum idemque sacerdotium et ministerium participant, eum adire possunt: Episcopushortatur Concilium — « ut fratres et amicos » suos habeat presbyteros.401 Quod eadem ratione de omnibus est dicendum, qui ad sacerdotium ineundum parant. Quod vero ad illud attinet « esse cum eo », cum episcopo, mire et egregie significatur episcopi auctoritatis momentum eiusque proprium illud officium respondendi de candidatorum sacerdotii formatione, saepius scilicet eos visitando et aliquo modo « cum iis manendo ».

Episcopi praesentiae peculiaris consideratio tribuenda est non solum quia Seminarii communitati auxilium praebet, ut suam in Ecclesia particulari insertionem vivat suamque communionem cum Pastore, qui eam ducit, sed etiam quia finem ipsum pastoralem confirmat et vivificat qui primarium locum habet in integra ducenda candidatorum sacerdotii formatione. Praesertim, denique, sua praesentia suaque cum candidatis sacerdotii participatione eorum omnium operationum, quae ad pastorale Ecclesiae particularis itinerarium spectant, episcopus maximum confert auxilium ad « sensum Ecclesiae » maturandum, qui ut vere eximius spiritualis et pastoralis valor, velut quoddam centrum, constituit in ministerio sacerdotali exercendo.

66. Seminarii institutoria communitas plurium formatorum evolvitur opera: directoris seu patris spiritualis, superiorum et professorum. Hi omnes se sentiant oportet funditus cum episcopo coniunctos, quem diversa ratione variisque modis repraesentant, simulque inter se sinceram ac benignam communionem foveant atque fraternam cooperationem: hic enim inter educatores unitatis spiritus non solum omnia educationis proposita ad iustum effectum facilius adducere potest, sed etiam, ac praesertim, candidatis sacerdotii prorsus significans exemplum praebet verumque initium ad illam participandam ecclesialem communionem, quae certum ac potissimum vitae christianae et pastoralis ministerii fundamentum constituit.

Manifestum est magnam formationis efficaciae partem a formatorum matura validaque persona exoriri sub aspectu cum humano tum evangelico. Propterea summi momenti est tam diligenter formatores seligere quam eos incitare, ut constanter fiant et instantius aptiores ad mandatum implendum. Proinde synodales Patres penitus conscii in formatorum selectione eorumque formatione plane consistere ipsam futuram praeparationem candidatorum sacerdotii, diutius commorati sunt in formatorum identitate accurate definienda. Haec autem specialiter scripserunt: « Labor formationis candidatorum sacerdotii certe exigit non solum quandam specialem formatorum praeparationem, vere technicam, paedagogicam, spiritualem, humanam et theologicam, sed etiam spiritum communionis et collaborationis in unitate pro programmate evolvendo, ut semper unitas salvetur in actione pastorali Seminarii sub ductu rectoris. Coetus formatorum testis sit vitae vere evangelicae et totalis Domino deditionis. Quadam stabilitate gaudeat et residentiam habitualem in communitate Seminarii habeat oportet. Cum Episcopo intimius coniungatur, uti primo formationis sacerdotum responsali ».402

Primi episcopi plenum suae responsalitatis sensum alere debent pro eorum formatione, qui futuros presbyteros educandi munus sumpturi sunt. Ad hoc vero adimplendum munus illi eligendi sunt sacerdotes, qui sobrietate vitae sint noti variisque praediti virtutibus: habere debent « maturitatem humanam et spiritualem, experientiam pastoralem, competentiam professionalem, stabilitatem in propria vocatione, capacitatem ad collaborationem, praeparationem doctrinalem in scientiis humanis (praesertim in psychologia) muneri correspondentem, et cognitionem modorum cooperandi in coetibus ».403

Servata inter forum internum et forum externum distinctione, simul et opportuna libertate confessorem deligendi et prudentia ac discretione, quae proprie ad ministerium directionis spiritualis spectant, tota presbyteralis educatorum communitas unanima consensione suam sumat responsalitatis partem in candidatos sacerdotii educandi munere. Ad eam enim ante omnia, servato tamen auctoritatis Episcopi et Rectoris iudicio, munus spectat candidatorum idoneitatem provehendi atque cognoscendi sive de spiritualibus, humanis et mentis eorum dotibus, sive praesertim de pietatis spiritu, de acquirenda fidei doctrina, de zelo pro sincera fraternitate fovenda deque caelibatus charismate.404

Praeterea, debita consideratione habita de monitis — de quibus etiam synodales Patres mentionem fecerunt — sive ex Adhortatione « Christifideles Laici » sive ex Epistula Apostolica « Mulieris Dignitatem » relatis,405 quae sani influxus utilitatem detegunt ex laicali spiritualitate et ex muliebri charismate in omni educationis itinerario, implicare opportunum videtur, debitis nempe prudentiae formis statutis et ad varios culturae contextus accommodatis, fidelium quoque laicorum, virorum et mulierum cooperationem in futurorum sacerdotum formatione efficienda. Accurate igitur sunt eligendi in Ecclesiae legum provincia et secundum eorum charismata atque probatas competentias. Ex eorum denique consociata opera, opportune coordinata et integrata ad primarias formatorum responsalitates sumendas in futurorum presbyterorum formatione exsequenda, beneficos fructus licet exspectare pro aequo Ecclesiae sensus incremento proque certiore suae uniuscuiusque sacerdotalis identitatis perceptione maturanda in ipsis candidatis presbyteratus.406

67. Omnes qui futuros sacerdotes in sacram doctrinam introducunt eosque sequuntur, peculiarem eos ipsos educandi responsalitatem sumunt, quam ex experientia, presbyterali evolvente persona, firmiorem novimus esse quam aliorum educatorum.

Theologiam docentium responsalitas, potius quam doctrinales rationes respicere cum candidatis sacerdotii, notionem spectare debet, quae ab iisdem ipsis habenda est de theologiae natura deque sacerdotali ministerio, sicut de spiritu stiloque, prout ipsa theologicae doctrinae institutio postulat. Secundum hunc sensum Synodales Patres sic recte declaraverunt: « Theologus sibi conscius remanere debet, se docendo, non ex suis sumere sed intellectum fidei ultimatim nomine Domini et Ecclesiae aperire et communicare. Hoc modo theologus, non obstante usu omnium possibilitatum scientificarum, de mandato Ecclesiae suum munus exercet et cum Episcopo in munere docendi collaborat. Quia theologi et Episcopi in servitium eiusdem Ecclesiae ad fidem promovendam sunt, confidentiam reciprocam efformare et colere, et in hoc spiritu etiam tensiones et conflictus superare debent407 ».408

Qui theologiam docet, velut quivis alius educator, in communione manere et cooperari debet cum omnibus aliis personis in futuris sacerdotibus formandis deditis, simulque, scientifica probata ratione, generoso et humili et caritate flagranti animo singularem et qualificatam operam suam praestare debet, quae non tantum in quadam communicanda doctrina consistit — quamvis sit sacra doctrina — sed praesertim oblatio est prospectus in unum redigentis, diversas omnes humanas disciplinas variasque vitae expressiones.

Praeterea peculiaris formationis vis eiusque mira efficacia, quas theologiae magistri exercere valent, singulari modo pendent ex eo quod potissimum ipsi iidem magistri esse debent: « Viri fidei et pleni amore erga Ecclesiam, persuasi adaequatum subiectum christiani mysterii cognitionis unam exstare Ecclesiam; persuasi proinde eorum munus docendi authenticum ministerium ecclesiale esse, ac sensu pastorali praediti, ad discernendum, praeter contentus, etiam formas aptosque modos ad huiusmodi ministerii exercitium. In specie, omnimoda Magisterio fidelitas a docentibus exigitur. Illi enim nomine Ecclesiae docent, ideoque testes fidei sunt ».409

68. Communitates ex quibus candidatus sacerdotii provenit, quamvis illa necessaria acta sit separatio, quam ipse vocationis delectus exigit, influxum non neglegendum exercere pergunt in futuri sacerdotis formationem; quare specificae suae responsalitatis partis bene consciae esse debent.

In primis familia memoranda est: parentes christiani, sicut etiam fratres et sorores ac omnia nuclei familiaris membra, cavere debent, ne futurus presbyter inter angustos inducatur limites illius nimis humanae logicae, quae, etsi non mundana, tamen sincero affectu sustineri videatur.410 Ipsi autem, eodem proposito animati « Dei voluntatem adimplendi », formationis itinerarium orationibus, debito respectu, recto virtutum domesticarum exemplo, spirituali et materiali auxilio, praesertim in difficilioribus adiunctis persequi scient. Multiplex enim hoc auxilium in plurimis casibus experientia docet praeponderans fuisse pro candidato sacerdotii. Dein si forte genitores et familiares indifferentes sese ostendant vel adversos vocationis delectui, comparatio quaedam clara et serena cum eorum positione et consequentes stimuli magno auxilio esse possunt, ut sacerdotalis vocatio consultius ac firmius maturet.

In intima coniunctione cum familiis manet communitas paroecialis; et illae et haec sese complent in educationis ad fidem opus efficiendum; dein specifica pastorali actione pro educanda iuventute proque vocationibus suscitandis paroecia familiae munere saepe fungitur. Praesertim autem paroecia egregiam operam dat et singulariter pretiosam ad futuri sacerdotis formationem efficiendam. Paroecialis communitas constanter sentire debet, quasi vivam sui ipsius partem, quemvis iuvenem itinerarium ad sacerdotium persequentem eumque orationibus sequi, aperto corde feriarum temporibus accipere, semper vereri atque fovere dum in debitam suam presbyteralem identitatem formandam progreditur, opportunitates ei praebendo durosque quoque stimulos admovendo ut eius probetur vocatio ad missionem sacerdotalem.

Consociationes iuvenumque motus etiam, ut signum illiusque vitalitatis certitudo, quam in Ecclesia Spiritus constanter infundit, operam praestare possunt et debent ad formationem candidatorum sacerdotii fovendam, praesertim pro iis qui ex christiana, spirituali et apostolica harum consociationum experientia proveniunt. Iuvenes igitur illi, qui primariam formationem in huiusmodi consociationibus receperunt quique ad easdem sese referre pergunt pro sua ipsorum Ecclesiae experientia, nullam obligationem omnino sentire, quasi per interiorem invitationem, debebunt sese e praeterito tempore eradicandi easque scindendi relationes cum ambitu, qui non parvo auxilio fuit eorum vocationis et initio et incremento, neque illas notas spiritualitatis proprias delere debent, quas illic didicerunt atque vixerunt, quidquid boni, quidquid aedificationis virtutumque copiae in ipsis fuerint.411 Pro illis quoque, igitur, ambitus hic originis fons auxilii pergit esse atque praesidium in ipso formationis itinerario ad sacerdotium peragendo.

Omnes educationum ad fidem et christiani et ecclesialis incrementi occasiones, quas Spiritus tam multis iuvenibus praebet in multiplicibus sodalitatum formis, motibus et consociationibus variae evangelicae inspirationis, magnopere expedit ut sic sentiantur ac vivantur quasi altricis animae donum intra ipsam institutionem, immo velut in huius servitium. Motus enim vel singularis spiritus animatio « non est altera structura alterna institutioni. Fons est contra cuiusdam praesentiae, quae usque renovat eiusdem sinceritatem essentialem et historicam. Quapropter invenire debet sacerdos in motu quodam lucem et calorem, unde habilis sit ad fidelitatem erga episcopum, promptus ad institutionis munera atque vigil ad ecclesiasticam disciplinam, sic ut vehementior sit impetus in fidem et fidelitatis gustatus ».412

Omnes igitur iuvenes ex associationibus motibusque ecclesiasticis provenientes in nova Seminarii communitate, in qua sunt ab episcopo congregati, necesse est ut ediscant « obsequium erga alias spirituales vias simulque spiritum disputandi atque operandi », formationis praeceptis episcopi et Seminarii educatoribus fiducialiter atque benevole se referant seseque sincere et fidenter committant eorum ductui et iudicio.413 Hic enim agendi modus parat et quadam ratione anticipat genuinam presbyteralem electionem inserviendi Populo Dei in fraterna presbyterii communione et in oboedientia episcopo praestanda.

Tam Seminarii alumnis quam presbyteris participatio specialium spiritus animationum secundum quasdam ecclesiales associationes certe per se ipsa est vera benefica vis interius crescendi ac sacerdotalem fraternitatem fovendi. Haec autem participatio impedimento esse non debet, sed auxilio ad ministerii vitaeque spiritualis exercitium agendum, quod proprium est dioecesani sacerdotis, qui « manet totius coetus semper pastor. Non modo est "permanens ipsum", omnibus promptus, verum omnibus congregatis praesidetnominatim est paroeciarum moderator — ut cunctis pateat aditus in communitate et Eucharistia, iure requisitus, unde inveniatur unitas, quicumque sit religiosus sensus et eorum pastorale studium ».414

69. Denique non est obliviscendum ipsum sacerdotii candidatum verum « primum auctorem » esse dicendum adeo necessarium, ut suffici omnino nequeat in suapte formatione ducenda: nam quodcumque educandi opus — illud quoque ad sacerdotium spectans — est, denique, sui ipsius educatio. Nemo enim nostri vicem praestare valet in illa respondendi libertate, qua una omnes nos pollemus.

Profecto futurus quoque sacerdos, et quidem primus, crescere debet plene sciens « primum auctorem », per antonomasiam, suae formationis ipsum Spiritum Sanctum esse, qui novi cordis dono configurat Iesu Christo, Bono Pastori, eique assimilat: in hoc nempe sensu candidatus suam potissimam testabitur libertatem in accipienda Spiritus actione institutoria. Sed hanc recipere actionem significat etiam candidato sacerdotii esse « mediationes » recipiendas quibus utitur Spiritus. Proinde variorum educatorum actio vere et plene efficax tantummodo fit, cum futurus sacerdos sinceram ac benevolam cooperationem praestat.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License