[56] Reliquit et rerum suarum commentarios
Gallici ciuilisque belli Pompeiani. nam Alexandrini Africique et Hispaniensis
incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli
nouissimum imperfectumque librum suppleuerit. de commentariis Caesaris Cicero
in eodem Bruto sic refert: 'commentarios scripsit ualde quidem probandos: nudi
sunt, recti et uenusti, omni ornatu orationis tamquam ueste detracta; sed dum
uoluit alios habere parata, unde sumerent qui uellent scribere historiam,
ineptis gratum fortasse fecit, qui illa uolent calamistris inurere, sanos
quidem homines a scribendo deterruit.' de isdem commentariis Hirtius ita
praedicat: 'adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas
scriptoribus uideatur. [cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est
admiratio; ceteri enim, quam bene atque emendate,] nos etiam, quam facile atque
celeriter eos perscripserit, scimus.' Pollio Asinius parum diligenter parumque
integra ueritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant
gesta temere crediderit et quae per se, uel consulto uel etiam memoria lapsus
perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. reliquit et
'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod
inscribitur Iter. quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore
Gallia conuentibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus
Mundensis proelii fecit; nouissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto
et uicensimo die peruenit. epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum
uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules
et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent. extant et ad Ciceronem,
item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda
erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum
uerbum effici posset: quae si qui inuestigare et persequi uelit, quartam
elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet. feruntur [a
puero et] ab adulescentulo quaedam scripta, ut 'Laudes Herculis,' tragoedia
'Oedipus,' item 'Dicta collectanea': quos omnis libellos uetuit Augustus
publicari in epistula, quam breuem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui
ordinandas bibliothecas delegauerat, misit.
|