[75] Moderationem uero clementiamque cum in
administratione tum in uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit. denuntiante
Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae defuissent, ipse medios et
neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit. quibus autem ex
commendatione Pompei ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus
fecit. motis apud Ilerdam deditionis condicionibus, cum, assiduo inter utrasque
partes usu atque commercio, Afranius et Petreius deprehensos intra castra
Iulianos subita paenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non
sustinuit imitari. acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur,
deincepsque nemini non suorum quem uellet unum partis aduersae seruare
concessit. nec ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat
Afranio et Fausto et Lucio Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsius
interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam
rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum
enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat. denique
tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat, cunctis in Italiam redire
permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci Sullae atque
Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius
aduersus se aut dicerentur, inhibere maluit quam uindicare. itaque et detectas
coniurationes conuentusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto
ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro contione
denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai
carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.
|