[79] Adiecit ad tam insignem despecti senatus
contumeliam multo arrogantius factum. nam cum in sacrificio Latinarum
reuertente eo inter inmodicas ac nouas populi acclamationes quidam e turba
statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni
plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam detrahi hominemque
duci in uincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem
siue, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos grauiter increpitos
potestate priuauit. neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis
discutere ualuit, quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem
esse responderit et Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius
capiti suo diadema reppulerit atque in Capitolium Ioui Optimo Maximo miserit.
quin etiam uaria fama percrebruit migraturum Alexandream uel Ilium, translatis
simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis
permissa, proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimuirum sententiam
dicturum, ut, quoniam fatalibus libris contineretur Parthos nisi a rege non
posse uinci, Caesar rex appellaretur.
|