[10] Omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil
convenientius ducens quam necem avunculi vindicare tuerique acta, confestim ut
Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et vi necopinantis et (quia provisum
periculum subterfugerat) legibus adgredi reosque caedia absenis deferre
statuit. Ludos autem victoriae
Caesaris, non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. Et
quo constantius cetera qoque exequeretur, in locum TR. PL. forte demortui
candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. Sed adversante
conatibus suis M. Antonio consule, quem vel praecipuum adiutorem speraverat, ac
ne publicum quidem et tralaticium ius ulla in re sibi sine pactione gravissimae
mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum invisum sentiebat,
maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae provincia a Caesare data et per senatum
confirmata expellere armis niteretur. Hortantibus itaque nonullis percussores
ei subornavit, ac fraude deprehensa periculum in vicem metuens veteranos simul
in suum ac rei publicae auxilium quanta potuit largitione contraxit; iussusque
comparato exercituii pro praetore praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui
consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre, demandatum bellum tertio mense
confecit duobus proeliis. Priore Antonius fugisse eum scribit ac sine
paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non
modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione,
aquilifero legionis suae graviter saucio, aquilam umeris subisse diuque
portasse.
|