[13] Inita cum Antonio et Lepido societate, Philippense quoque
bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum
priore castris exutus vix ad Antoni cornu fuga evaserat. Nec successum
victoriae moderatus est, sed capite Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris
subiceretur, in splendidissimum quemque captivum non sine verborum contumelia
saeviit; ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicatur, iam
istam volucrum fore potestatem; alios, patrem et filium, pro vita rogantis
sortiri vel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque
morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque voluntariam
occubuisset necem. Quare ceteri, in his M. Favionius ille Catonis aemulus, cum
catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo
convitio coram prosciderunt. Partitis post victoriam officiis, cum Antonius
Orientem ordinandum, ipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus
agris conlocandos recepisset, neque veteranorum neque possessorum gratiam
tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.
|