[17] M. Antonii societatem semper dubiam et incertam
reconciliationibusque variis male focilatam abrupit tandem, et quo magis
degenerasse eum a civili more approbaret, testamentum, quod is Romae, etiam de
Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis, reliquerat, aperiundum
recitandumque pro contione curavit. Remisit tamen hosti iudicato necessitudines
amicosque omnes, atque inter alios C. Sosium et Cn. Domitium tunc adhuc
consules. Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus
erant, gratiam fect coniurandi cum tota Italia pro partibus suis. Nec multo
post navali proelio apud Actium vicit, in serum dimicatione protacta, ut in
nave victor pernoctaverit. Ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset,
turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero
confecta victoria Brundisium praemiserat, repetita Italia, tempestate in
traiectu bis conflictatus (primo inter promuntoria Peloponnesi atque Aetoliae,
rursus circa montes Ceraunios, utrubique parte liburnicarum demersa, simul
eius, in qua vehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto) nec amplius
quam septem et viginti dies, donec desideria militum ordinarentur, Brundisii
commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo
Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. Et Antonium quidem, seras conditiones pacis
temptantem, ad mortem adegit viditque mortuum. Cleopatrae, quam servatam
triumpho magnopere cupiebat, etiam psyllos admovit, qui venenum ac virus
exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur. Ambobus communem sepulturae
honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit. Antonium iuvenem,
maiorem de duobus Fulvia genitis, simulacro Divi Iuli, ad quod post multas et
irritas preces confugerat, abreptum interemit. Item Caesarionem, quem ex
Caesare Cleopatra concepisse praedicabat, retractum e fuga supplicio adfecit.
Reliquos Antonii reginaeque commmunes liberos non secus ac necessitudine
iunctos sibi et conservavit et mox pro conditione cuiusque sustinuit ac fovit.
|