[25] Neque post bella civilia aut in continione aut per
edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis
quidem aut privignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est,
ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua
domusque suae maiestas postularet. Libertino milite, praeterquam Romae
incendiorum causa et si tumultus in graviore annona metueretur, bis usus est:
semel ad praesidium coloniarum Illyricum contingentium, iterum ad tutelam ripae
Rheni fluminis; eosque, servos adhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos
ac sine mora manumissos, sub priore vexillo habuit, neque aut commixtos cum
ingenuis aut eodem modo armatos. Dona militaria, aliquanto facilius phaleras et
torques, quicquid auro argentoque constaret, quam vallares ac murales coronas,
quae honore praecellerent, dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac
saepe etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post navalem victoriam
caeruleo vexillo donavit. Solos triumphales, quamquam et socios epeditionum et
participes victoriarum suarum, numquam donis impertiendos putavit, quod ipsi
quoque ius habuissent tribuendi ea quibus vellent. Nihil autem minus perfecto
duci quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque
illa iactabat: Speude bradeos. Asphales gar est ameinon e thraasus
stratelates. Et, Sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene. Proelium
quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes
quam damni metus ostenderetur. Nam minima commoda non minimo sectantis
discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum
nulla captura pensari posset.
|