[28] De reddenda re p. bis cogitavit: primum post oppressum
statim Antonium, memor objectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne
redderetur; ac rursus taedio diuturnae valitudinis, cum etiam magistratibus ac
senatu domum accitis rationarium imperii tradidit. Sed reputans et se privatum
non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda
perseveravit, dubium eventu meliore an voluntate. Quam voluntatem, cum prae se
identidem ferret, quodam etiam edicto his verbis testatus est: "Ita mihi
salvam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum
percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum
spem, mansura in vestigio suo fundamenta rei p. quae iecero." Fecitque
ipse se compotem voti nisus omni modo, ne quem novi status paeniteret. Urbem
neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam
excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam
accepisset. Tutam uero, quantum provideri humana ratione potuit, etiam in
posterum praestitit.
|