[31] Postquam vero pontificatum maximum, quem numquam vivo
Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum
librorum Graeci Latinique generis nullis vel parum idoneis auctoribus vulgo
ferebatur, supra duo milia contracta undique cremavit ac solos retinuit
Sibyllinos, bos quoque dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub
Palatini Apollinis basi. Annum a Divo lulio ordinatum, sed postea neglegentia
conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius
ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit magis quam Septembrem
quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et in signes victoriae
optigissent. Sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit,
praecipue Vestalium virginum. Cumque in demortuae locum aliam capi oporteret
ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiuravit, si cuiusquam neptium
suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam. Nonnulla etiam ex antiquis
caerimoniis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flamonium,
sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios. Lupercalibus vetuit
currere inberbes, item Saecularibus ludis iuvenes utriusque sexus prohibuit
ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu
propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit vernis floribus et
aestivis. Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui
imperium p. R. ex minimo maximum reddidissent. Itaque et opera cuiusque
manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque
fori sui porticu dedicavit, professus et edicto: commentum id se, ut ad illorum
vitam velut ad exemplar et ipse, dum viveret, et insequentium aetatium
principes exigerentur a civibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius
regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat
occisus.
|