[35] Senatorum affluentem numerum deformi et incondita
turbañerant enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per
gratiam et praemium adlecti, quos orcinos vulgus vocabatñad modum pristinum et
splendorem redegit duabus lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo vir virum
legit, secunda suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub veste
munitus ferroque cinctus praesedisse decem valentissimis senatorii ordinis
amicis sellam suam circumstantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem
tunc quem quam senatorum nisi solum et praetemptato sinu. Quosdam ad excusandi
se verecundiam compulit servavitque etiam excusantibus insigne vestis et
spectandi in orchestra epulandique publice ius. Quo autem lecti probatique et
religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius
quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius
templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur,
Kalendis et Idibus, neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse
esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent; sibique
instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem
senatum referendis ante tractaret. Sententias de maiore negotio non more atque
ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac
si censendum magis quam adsentiendum esset.
|