[40] Ac
comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creavit,
ita ut potestate transacta in utro vellent ordine manerent. Cum autem
plerique equitum attrito bellis civilibus patrimonio spectare ludos e
quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiavit non teneri ea,
quibus ipsis parentibusve equester census umquam fuisset. Populi recensum
vicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis
avocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinavit; sed
desideranti consuetudinem veterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis
acciperet. Comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito
ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a
quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se dividebat. Magni
praeterea existimans sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis
sanguinis incorruptum servare populum, et civitates Romanas parcissime dedit et
manumittendi modum termi navit. Tiberio pro cliente Graeco petenti rescripsit,
non aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam iustas petendi
causas haberet; et Liviae pro quodam tributario Gallo roganti civitatem
negavit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi
aliquid, quam civitatis Romanae vulgari honorem. Servos non contentus multis
difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta removisse, cum
et de numero et de condicione ac differentia eorum, qui manumitterentur,
curiose cavisset, hoc quoque adiecit, ne vinctus umquam tortusve quis ullo
libertatis genere civitatem adipisceretur, Etiam habitum vestitumque pristinum
reducere studuit, ac visa quondam pro contione pullatorum turba indignabundus
et clamitans: "en Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!" negotium
aedilibus dedit, ne quem posthac paterentur in Foro circave nisi positis
lacernis togatum consistere.
|