[43]
Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnes antecessit.
Fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut
abessent aut non sufficerent, ter et vicies. Fecitque nonnumquam etiam vicatim
ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones, munera non in Foro modo,
nec in amphitheatro, sed et in Circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter
venationem edidit; athletas quoque exstructis in campo Martio sedilibus
ligneis; item navale proelium circa Tiberim cavato solo, in quo nunc Caesarum
nemus est. Quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium
grassatoribus obnoxia esset. In Circo aurigas cursoresque et confectores
ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuventute, produxit. Sed et Troiae lusum
edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris
existimans clarae stirpis indolem sic notescere. In hoc ludicro Nonium
Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donavit passusque est ipsum
posterosque Torquati ferre cognomen. Mox finem fecit talia edendi Asinio
Pollione oratore graviter invidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui
casum, qui et ipse crus fregerat. Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et
equitibus Romanis aliquando usus est, verum prius quam senatus consulto
interdiceretur. Postea nihil sane praeterquam adulescentulum Lycium honeste
natum exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, librarum
septemdecim ac vocis immensae. Quodam
autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam ad spectaculum
induxit superque se subsellio secundo collocavit. Solebat etiam citra
spectaculorum dies, si quando quid invisitatum dignumque cognitu advectum
esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta,
tigrim in scaena, anguem quin quaginta cubitorum pro Comitio. Accidit votivis
circensibus, ut correptus valitudine lectica cubans tensas deduceret; rursus
commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, evenit ut laxatis
sellae curulis compagibus caderet supinus. Nepotum quoque suorum munere
cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo posset,
transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat.
|