[45] Ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis
spectabat, interdum ex pulvinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens.
Spectaculo plurimas horas, aliquando totos dies aberat, petita venia
commendatisque qui suam vicem praesidendo fungerentur. Verum quotiens adesset,
nihil praeterea agebat, seu vitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem vulgo
reprehensum commemorabat, quod inter spectandum epistulis libellisque legendis
aut rescribendis vacaret, seu studio spectandi ac voluptate, qua teneri se
neque dissimulavit umquam et saepe ingenue professus est. Itaque corollaria et
praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo
offerebat nullique Graeco mini interfilit. auo non pro merito quemaue
certantium honorarit. Spectavit autem studiosissime pugiles et maxime Latinos,
non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum Graecis solebat,
sed et catervarios oppidanos inter angustias vicorum pugnantis temere ac sine
arte. Universum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium
etiam cura sua dignatus est; athletis et conservavit privilegia et ampliavit,
gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones
magistratibus omni tempore et loco lege vetere permissam ademit praeterquam
ludis et scaena. Nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum
pugnas severissime semper exegit. Nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut
Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circum tonsam matronam
ministrasse compererat, per trina theatra virgis caesum relegaverit, Hylan
pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis
verberarit et Pyladen urbe atque Italia summoverit, quod spectatorem, a quo
exsibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
|