[51] Clementiae civilitatisque eius multa et magna documenta
sunt. Ne enumerem, quot et quos diversarum partium venia et incolumitate
donatos principem etiam in civitate locum tenere passus sit: Iunium Novatum et
Cassium Patavinum e plebe homines alterum pecunia, alterum levi exilio punire
satis habuit, cum ille Agrippae iuvenis nomine asperrimam de se epistulam in
vulgus edidisset, hic convivio pleno proclamasset neque votum sibi neque animum
deesse confodiendi eum. Quadam vero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi
inter cetera crimina vel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare
soleret, conversus ad accusatorem commotoque similis: "Velim,"
inquit, "hoc mihi probes; faciam sciat Aelianus et me linguam habere,
plura enim de eo loquar"; nec quicquam ultra aut statim aut postea
inquisiit. Tiberio quoque de eadem re, sed violentius apud se per epistulam
conquerenti ita rescripsit: "Aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re
indulgere et nimium indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est
enim, si hoc habemus ne quis nobis male facere possit."
|