[56] Iocis
quoque quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto. Et
tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur
intercessit. Quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis
suis circuibat supplicabatque more sollemni. Ferebat et ipse suffragium in
tribu, ut unus e populo. Testem se in iudiciis et interrogari et refelli
aequissimo animo patiebatur. Forum angustius fecit non ausus extorquere
possessoribus proximas domos. Numquam filios suos populo commendavit ut non
adiceret: "Si merebuntur." Eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab
universis in theatro et a stantibus plausum gravissime questus est. Amicos ita
magnos et potentes in civitate esse voluit, ut tamen pari iure essent quo
ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur. Cum Asprenas Nonius artius ei
iunctus causam veneficii accusante Cassio Severo diceret, consuluit senatum,
quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si superesset, eripere legibus
reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur; et
consentientibus universis sedit in subselliis per aliquot horas, verum tacitus
et ne laudatione quidem iudiciali data. Affuit et clientibus, sicut Scutario
cuidam evocato quondam suo, qui postulabatur iniuniarum. Unum omnino e reorum
numero ac ne eum quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus
accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae cognoverat.
|