[65] Sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina
domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas
relegavit; G. et L. in duodeviginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia,
Lucio Massiliae defunctis. Tertium nepotem Agrippam simulque privignum Tiberium
adoptavit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam brevi ob ingenium sordidum
ac ferox abdicavit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem
quam dedecora suorum tulit. Nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia
absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque
congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberavit. Certe cum sub
idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio vitam finisset, maluisse
se ait Phoebes patrem fuisse. Relegatae usum vini omnemque delicatiorem cultum
ademit neque adiri a quoquam libero servove nisi se consulto permisit, et ita
ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus
corporis notis vel cicatricibus. Post quinquennium demum ex insula in
continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. Nam ut omnino
revocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius
instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus. Ex nepte Iulia
post damnationem editum infantem adgnosci alique vetuit. Agrippam nihilo
tractabiliorem, immo in dies amentiorem, in insulam transportavit saepsitque
insuper custodia militum. Cavit etiam s. c. ut eodem loci in perpetullm
contineretur. Atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens
proclamare etiam solebat: aith ophelon agamos t'emeni agonos t'apolesthai. nec
aliter eos appellare quam tris vomicas ac tria carcinomata sua.
|