[71] Ex quibus sive criminibus sive maledictis infamiam
impudicitiae facillime refutavit et praesentis et posterae vitae castitate;
item lautitiarum invidiam, cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum
murrinum calicem ex instrumento regio retinuerit et mox vasa aurea assiduissimi
usus conflaverit omnia. Circa libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad
vitiandas virgines promptior, quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur.
Aleae rumorem nullo modo expavit lusitque simpliciter et palam oblectamenti
causa etiam senex ac praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et
profestis diebus. Nec id dubium est. Autographa quadam epistula: "Cenavi,"
ait, "mi Tiberi, cum iisdem; accesserunt convivae Vinicius et Silius
pater. Inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut
quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in
medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem iecerat." Et rursus aliis litteris: "Nos,
mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnis dies
forumque aleatorium calfecimus. Frater tuus magnis clamoribus rem gessit; ad
summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem
paulatim retractum est. Ego perdidi viginti milia nummum meo nomine, sed
cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. Nam si quas manus
remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donavi, vicissem vel
quinquaginta milia. Sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam
efferet." Scribit ad filiam: "Misi tibi denarios ducentos
quinquaginta, quos singulis convivis dederam, si vellent inter se inter cenam
vel talis vel par impar ludere."
|