[72] In ceteris partibus vitae continentissimum constat ac
sine suspicione ullius vitii. Habitavit primo iuxta Romanum Forum supra Scalas
anularias, in domo quae Calvi oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo
minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis,
ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo
aut insigni pavimento conclavia. Ac per annos amplius quadraginta eodem
cubiculo hieme et aestate mansit, quamvis parum salubrem valitudini suae urbem
hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret. Si quando quid secreto aut sine
interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem
Syracusas et technophnon vocabat; huc transibat aut in alicuius
libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat. Ex secessibus
praecipue frequentavit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida,
Lanuvium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe
ius dixit. Ampla et operosa praetoria gravabatur. Et neptis quidem suae Iuliae,
profuse ab ea exstructa, etiam diruit ad solum, sua vero quamvis modica non tam
statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit
rebusque vetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium
beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma
heroum.
|