[79] Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus
venustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam
incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo
tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam
scriberet. Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut
quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac
remollitum quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem
conloquii propius admissus in praecipitium propelleret. Oculos habuit claros ac
nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris,
gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum
summitteret; sed in senecta sinistro minus vidit; dentes raros et exiguos et
scabros; capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta;
mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem
inter aquilum candidumque; staturam brevem—quam tamen Iulius Marathus libertus
et a memoria eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit,—sed quae
commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione
astantis alicuius procerioris intellegi posset.
|