[89] Ne Graecarum quidem disciplinarum leviore studio
tenebatur. In quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus
Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe
iuvenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam varia repletus per Arei
philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut
loqueretur expedite aut componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret,
Latine formabat vertendumque alii dabat. Sed plane poematum quoque non
imperitus, delectabatur etiam comoedia veteri et saepe eam exhibuit spectaculis
publicis. In evolvendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur,
quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria, eaque ad ver bum
excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum provinciarumque rectores aut ad
urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam
libros totos et senatui recitavit et populo notos per edictum saepe fecit, ut
orationes Q. Metelli "de prole augenda" et Rutili "de modo
aedificiorum," quo magis persuaderet utramque rem non a se primo
animadversam, sed antiquis iam tunc curae fuisse. Ingenia saeculi sui omnibus
modis fovit; recitantis et benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et
historias, sed et orationes et dialogos. Componi tamen aliquid de se nisi et
serio et a praestantissimis offendebatur, admonebatque praetores ne paterentur
nomen suum commissionibus obsolefieri.
|