[94] Et quoniam ad haec ventum est, non ab re
fuerit subtexere, quae ei prius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps
evenerint, quibus futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animad
vertique posset. Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri, responsum est
eius oppidi civem quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc
statim et postea saepius paene ad exitium sui cum populo Romano
belligeraverant; sero tandem documentis apparuit ostentum illud Augusti
potentiam portendisse. Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur
menses prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, regem populo Romano
naturam parturire; senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus
educaretur; eos qui gravidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret,
curasse ne senatus consultum ad aerarium deferretur. In Asclepiadis Mendetis Theologumenon
libris lego, Atiam, cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte venisset,
posita in templo lectica, dum ceterae matronae dormirent, obdormisse; draconem
repente irrepsisse ad eam pauloque post egressum; illam expergefactam quasi a
concubitu mariti purificasse se; et statim in corpore eius exstitisse maculam
velut picti draconis nec potuisse umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis perpetuo
abstinuerit; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium
existimatum. Eadem Atia prius quam pareret somniavit, intestina sua ferri ad
sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum. Somniavit et pater
Octavius utero Atiae iubar solis exortum. Quo natus est die, cum de Catilinae
coniuratione ageretur in curia et Octavius ob uxoris puerperium serius
affuisset, nota ac vulgata res est P. Nigidium, comperta morae causa, ut horam
quoque partus acceperit, affirmasse dominum terrarum orbi natum. Octavio
postea, cum per secreta Thraciae exercitum duceret, in Liberi patris luco
barbara caerimonia de filio consulenti, idem affirmatum est a sacerdotibus,
quod infuso super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut supergressa
fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique omnino Magno Alexandro apud
easdem aras sacrificanti simile provenisset ostentum. Atque etiam sequenti
statim nocte videre risus est filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et
sceptro exuviisque Iovis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum
currum, bis senis equis candore eximio trahentibus. Infans adhuc, ut scriptum
apud C. Drusum exstat, repositus vespere in cunas a nutricula loco plano,
postera luce non comparuit, diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus
est iacens contra solis exortum. Cum primum fari coepisset, in avito suburbano
obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare.
Ad quartum lapidem Campanae viae in nemore prandenti ex inproviso aquila panem
ei e manu rapuit et, cum altissime evolasset, rursus ex inproviso leniter
delapsa reddidit. Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis
noctibus somniavit: prima, Iovem Optimum Maximum e praetextatis compluribus
circum aram ludentibus unum secrevisse atque in eius sinum signum rei publicae
quam manu gestaret reposuisse; at insequenti, animadvertisse se in gremio
Capitolini Iovis eundem puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu
dei, tanquam is ad tutelam rei publicae educaretur; ac die proximo obvium sibi
Augustum, cum incognitum alias haberet, non sine admiratione contuitus,
simillimum dixit puero, de quo somniasset. Quidam prius somnium Catuli aliter
exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus,
unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque
osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset. M. Cicero C. Caesarem in
Capitolium prosecutus, somnium pristinae noctis familiaribus forte narrabat:
puerum facie liberali, demissum e caelo catena aurea, ad fores Capitoli
constitisse eique Iovem flagellum tradidisse; deinde repente Augusto viso, quem
ignotum plerisque adhuc avunculus Caesar ad sacrificandum acciverat, affirmavit
ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obversata sit. Sumenti virilem
togam tunica lati clavi, resuta ex utraque parte, ad pedes decidit. Fuerunt qui
interpretarentur, non aliud significare, quam ut is ordo cuius insigne id esset
quandoque ei subiceretur. Apud Mundam Divus Iulius, castris locum capiens cum
silvam caederet, arborem palmae repertam conservari ut omen victoriae iussit;
ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adolevit, ut non
aequiperaret modo matricem, verum et obtegeret frequentareturque columbarum
nidis, quamvis id avium genus duram et asperam frondem maxime vitet. Illo et
praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere quam
sororis nepotem vellet. In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam
comite Agrippa ascenderat; cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene
incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec velle edere
perseverabat, metu ac pudore ne minor inveniretur. Qua tamen post multas adhortationes vix et
cunctanter edita, exilivit Theogenes adoravitque eum. Tantam mox fiduciam fati
Augustus habuit, ut thema suum vulgaverit nummumque argenteum nota sideris
Capricorni, quo natus est, percusserit.
|