[96]
Quin et bellorum omnium eventus ante praesensit. Contractis ad Bononiam
triumvirorum copiis, aquila tentorio eius supersedens duos corvos hinc et inde
infestantis afflixit et ad terram dedit; notante omni exercitu, futuram
quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, et exitum
praesagiente. Philippis Thessalus quidam de futura victoria nuntiavit auctore
Divo Caesare, cuius sibi species itinere avio occurrisset. Circa Perusiam,
sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset, ac subita eruptione
hostes omnem rei divinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices,
quae periculosa et adversa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos
recasura qui exta haberent; neque aliter evenit. Pridie quam Siciliensem pugnam
classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exsilivit et ad pedes
iacuit. Apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit, homini
Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum aeneum victor posuit
in templo, in quod castrorum suorum locum vertit.
|