[100]
Obiit in cubiculo eodem, quo pater Octavius, duobus Sextis, Pompeio et
Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto
aetatis anno, diebus V et XXX minus. Corpus decuriones municipiorum et
coloniarum a Nola Bovillas usque deportarunt, noctibus propter anni tempus, cum
interdiu in basilica cuiusque oppidi vel in aedium sacrarum maxima reponeretur
A Bovillis equester ordo suscepit, urbique intulit atque in vestibulo domus
conlocavit. Senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo
studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus
triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus
neniam principum liberis utriusque sexus; alii, exsequiarum die ponendos anulos
aureos ferreosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum collegiorum.
Fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam,
quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne tempus a primo
die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in fastos
referretur. Verum adhibito honoribus modo, bifariam laudatus est: pro aede Divi
Iuli a Tiberio et pro rostris veteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum
umeris delatus in Campum crematusque. Nec defuit vir praetorius, qui se
effigiem cremati euntem in caelum vidisse iuraret. Reliquias legerunt primores
equestris ordinis, tunicati et discincti pedibusque nudis, ac Mausoleo
condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu
exstruxerat circumiectasque silvas et ambulationes in usum populi iam tum
publicarat.
|