[101] Testamentum L. Planco C. Silio cons.
III. Non. Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo
ac duobus codicibus, partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu,
scriptum depositumque apud se virgines Vestales cum tribus signatis aeque
voluminibus protulerunt. Quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt.
Heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liviam ex
parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit, secundos: Drusum Tiberi filium
ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus virilis,
tertio gradu: propinquos amicosque compluris. Legavit populo Romano
quadringnties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus
singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos
nummos: quam summam repraesentari iussit, nam et confiscatam semper
repositamque habuerat. Reliqua legata varie dedit perduxitque quaedam ad vicies
sestertium, quibus solvendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris
mediocritate, nec plus perventurum ad heredes suos quam milies et quingenties
professus, quamvis viginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis
amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque
hereditatibus in rem publicam absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid
iis accidisset, vetuit sepulcro suo inferri. Tribus voluminibus, uno mandata de
funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem vellet
incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breviarium
totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in
aerario et fiscis et vectigaliorum residuis. Adiecit et libertorum servorumque
nomina, a quibus ratio exigi posset.
|