[2] Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam
sequius admissa in rem p. Extant. Sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus
societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. Claudius Caudex
primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit. Tiberius Nero aduenientem
ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam Hannibali fratri
coniungeretur, oppressit. Contra Claudius Regillianus, decemuir legibus
scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere
conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus. Claudius [Russus] statua
sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptauit.
Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per
contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent,
proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur,
uelut iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit. Extant et
feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit,
et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit,
precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et
quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta
multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret
atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Praeterea
notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob
expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem
se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum
semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis
quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit;
nonnulli in altercatione et iurgio tribunos plebi pulsauerint. Etiam uirgo
Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in
Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum
esset.
|