[3] Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, e[t] quidem
utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi
Caeci filii fuerunt. Insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno
auo. Quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo
consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio
equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se
post Priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum
censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi
posterisque suis cognomen inuenit. Traditur etiam pro praetore ex prouincia
Gallia ret[t]ulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut
fama est, extortum a Camillo. Eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam
patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie
molientem diuersa factio per fraudem interemit.
|