[6] Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam,
comes usque quaque parentum fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem
hostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis prodidit, semel cum a
nutricis ubere, ite[ru]m cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro
necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant. Per Siciliam quoque
et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum
erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit
flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut
Liuiae pars uestis et capilli amburerentur. Munera, quibus a Pompeia Sex.
Pompei sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae aureae,
durant ostendunturque adhuc Bais. Post reditum in urbem a M. Gallio senatore
testamento adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius
aduersarum Augusto partium fuerat. Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. Dehinc
pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali
equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur. Praesedit et asticis
ludis et Troiam circensibus [lusit] ductor turmae puerorum maiorum.
|