[7] Virili
toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad
principatus initia per haec fere transegit. Munus gladiatorium in memoriam
patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in
foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis
auctoramento centenum milium; dedit et ludos, sed absens: cuncta magnifice,
inpensa matris ac uitrici. Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili
Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulae, duxit uxorem; sublatoque
ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac
Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi,
cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam
sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo
existimabatur. Sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino
ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut
custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret. cum Iulia primo
concorditer et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto grauius, ut etiam
perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiae natus
infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus pedibus
toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.
|