[14] Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe
futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum
incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque
fouit, quoad pullus insigniter cristatus exclusus est. Ac de infante Scribonius
mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio
insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate. Et ingresso primam
expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud
Philippos sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent
ignibus; et mox, cum Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum,
sorte tracta, qua monebatur ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos
iaceret, euenit ut summum numerum iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua
uisuntur hi tali. Ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea
Rhodi conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam de reditu certior
fieret, uestimenta mutanti tunica ardere uisa est. Thrasyllum quoque
mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime
expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri; cum quidem illum durius
et contra praedicta cadentibus rebus ut falsum et secretorum temere conscium,
eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare in mare destinasset.
|