[21] Ac non
multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter
administraret simulque censum a[u]geret, condito lustro in Illyricum profectus
est. Et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen
spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. Scio
uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per
cubicularios excepta sit: "Miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis
erit." Ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec
dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores
hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus
uxoris adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali successore
desiderabilior ipse quandoque fieret. Adduci tamen nequeo quin existimem,
circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio
nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberi[i] uirtutibusque perpensis potiores
duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione
iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R.
praesidium prosequatur. Ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci.
"Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, emoi kai tais
+mouicacaist stratægøn. Iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et
dux nomimøtate, uale. Ordinem aestiuorum tuorum ego uero [ . . . ], mi
Tiberi, et inter tot rerum difficultates kai tosautæn apothym[e]ian tøn
strateuomenøn non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris,
existimo. [h]ii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum illum in te
posse dici: unus homo nobis uigilando restituit rem. Siue quid incidit de quo
sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius Fidius Tiberium
meum desidero succurritque uersus ille Homericus:
toutou g' hespmenoio kai ek pyros aithomenoio
ampho nostæsaimen, epi perioide
noæsai.
Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi
cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere
audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R.
periclitetur. Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis. Deos
obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p.
R. perosi sunt."
|